- 底本
- Suetonius. De Vita Caesarum Libri VIII. Ihm, Max, editor; Leipzig: Teubner, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1348.abo012.humanitext-lat2:48-52
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アウグストゥスは服属した諸王国の秩序を整え、軍団の配置、軍制改革、軍事金庫の設置、通信網の整備を行った。また、自らに対する批判や侮辱への寛容、神殿や独裁官職の辞退など、市民的節度と自制を示した。
Regnorum quibus belli iure potitus est,1 praeter pauca, aut isdem quibus ademerat reddidit aut alienigenis contribuit. reges socios etiam inter semet ipsos necessitudinibus mutuis iunxit, promptissimus affinitatis cuiusque atque amicitiae conciliator et fautor; nec aliter uniuersos quam membra partisque imperii curae habuit, rectorem quoque solitus apponere aetate paruis aut mente lapsis, donec adolescerent aut resipiscerent; ac plurimorum liberos et educauit simul cum suis et instituit.
戦争の権利によって手中に収めた諸王国については、ごくわずかを除いて、それらを奪った元の君主たちに返還するか、あるいは異邦の君主たちに統合・分与した。同盟関係にある諸王を相互の親族関係によって互いに結びつけ、いかなる婚姻関係や友誼に対しても極めて熱心な仲介者かつ後援者となった。彼ら全員を帝国の手足や一部分と何ら異なることなく配慮し、年少の者や正気を失った者には、成長するか正気を取り戻すまでの間、後見人を任命することを常とした。また、きわめて多くの諸王の子弟を自らの子供たちとともに養育し、教育した。
Ex militaribus copiis legiones et auxilia prouinciatim distribuit, classem Miseni et alteram Rauennae ad tutelam Superi et Inferi maris conlocauit, ceterum numerum partim in urbis partim in sui custodiam adlegit dimissa Calagurritanorum manu, quam usque ad deuictum Antonium, item Germanorum, quam usque ad cladem Varianam inter armigeros circa se habuerat. neque tamen umquam plures quam tres cohortes in urbe esse passus est easque sine castris, reliquas in hiberna et aestiua circa finitima oppida dimittere assuerat. quidquid autem ubique militum esset, ad certam stipendiorum praemiorumque formulam adstrinxit definitis pro gradu cuiusque et temporibus militiae et commodis missionum, ne aut aetate aut inopia post missionem sollicitari ad res nouas possent. utque perpetuo ac sine difficultate sumptus ad tuendos eos prosequendosque suppeteret, aerarium militare cum uectigalibus nouis constituit. Et quo celerius ac sub manum adnuntiari cognoscique posset, quid in prouincia quaque gereretur, iuuenes primo modicis interuallis per militaris uias, dehinc uehicula disposuit. commodius id uisum est, ut qui a loco idem perferunt litteras, interrogari quoque, si quid res exigant, possint.
軍事力については、軍団と補助軍を属州ごとに配置し、上海(アドリア海)と南海(ティレニア海)の警固のために一艦隊をミセヌムに、もう一艦隊をラウェンナに配備した。残りの兵力については、一部を首都の警備に、一部を自身の警護に充当したが、かつてアントニウスを打ち破るまで護衛兵として身辺に置いていたカラグッリス人部隊、同様にウァルスの敗戦まで置いていたゲルマン人部隊は解散した。それでもなお、市内に三個大隊を超えて駐屯させることは決して許さず、それらも兵営を持たせなかった。残りの部隊は近隣の町々の周辺にある冬営地や夏営地へ送り出すのを常とした。 他方で、どこにいようと全兵士を俸給と恩賞の確定した規定に服させ、各自の階級に応じて軍務期間と除隊給付を明確に定めた。これは、除隊後に高齢や貧困を理由に反乱へと扇動されることのないようにするためであった。そして、彼らを扶養し恩賞を授けるための費用が永続的かつ支障なく賄えるよう、新たな税を伴う軍事金庫を創設した。 また、各属州で何が起きているかがより迅速に、かつ手近に報告され知られうるように、当初は軍用道路沿いに適度な間隔を置いて青年たちを、後には車両を配置した。手紙をその現場から届けるのと同じ人物に対し、事態が求めるなら尋問も行えるという点で、後者の方がより便宜にかなうと思われたからである。
in diplomatibus libellisque et epistulis signandis initio sphinge usus est, mox imagine Magni Alexandri, nouissime sua, Dioscuridis manu scalpta, qua signare insecuti quoque principes perseuerarunt. ad epistulas omnis horarum quoque momenta nec diei modo sed et noctis, quibus datae significarentur, addebat.
旅行証文・請願書・書簡への封印には、初めはスフィンクスを用い、次いで大アレクサンドロスの肖像を、最後にはディオスクリデスが彫刻した自身の肖像を用いた。後代の皇帝たちもこの印章で封印し続けた。すべての書簡には、それが発送された時を示すために、昼だけでなく夜の時間の刻限までも書き加えた。
Clementiae ciuilitatisque eius multa et magna documenta sunt. ne enumerem,2 quot et quos diuersarum partium uenia et incolumitate donatos principem etiam in ciuitate locum tenere passus sit: Iunium Nouatum et Cassium Patauinum e plebe homines alterum pecunia, alterum leui exilio punire satis habuit, cum ille Agrippae iuuenis nomine asperrimam de se epistulam in uulgus edidisset, hic conuiuio pleno proclamasset neque uotum sibi neque animum deesse confodiendi eum. quadam uero cognitione, cum Aemilio Aeliano Cordubensi inter cetera crimina uel maxime obiceretur quod male opinari de Caesare soleret, conuersus ad accusatorem commotoque similis: 'uelim,' inquit, 'hoc mihi probes; faciam sciat3 Aelianus et me linguam habere, plura enim de eo loquar'; nec quicquam ultra aut statim aut postea inquisiit. Tiberio quoque de eadem re, sed uiolentius apud se per epistulam conquerenti ita rescripsit: 'aetati tuae, mi Tiberi, noli in hac re indulgere et nimium indignari quemquam esse, qui de me male loquatur; satis est enim, si hoc habemus ne quis nobis male facere possit.'
彼の寛容と市民的節度には、数多くの偉大な証拠がある。異なる党派に属しながら赦免と身の安全を与えられ、国家において最高位の地位を保持することさえ彼に許された者がどれほど多く、また誰であったかを列挙するまでもなく、平民階級のユニウス・ノウァトゥスとカッシウス・パタウィヌスに対し、彼は前者を罰金で、後者を軽い追放で処罰するだけでよしとした。前者は若きアグリッパの名で彼に関する極めて辛辣な手紙を世に公表し、後者は満座の宴席で、彼を刺し殺す祈願も気概も自分には欠けていないと大声で放言していたにもかかわらずである。 実際、ある裁判において、コルドバ出身のアエミリウス・アエリアヌスに対して他の罪状に混じって、とりわけカエサル(アウグストゥス)について悪意ある見解を抱きがちであるという告発がなされた際、彼は告発者の方を向き、憤ったような様子でこう述べた。「それを私に対して立証してもらいたいものだ。私にも舌があるのだということをアエリアヌスに思い知らせてやろう。何となれば、彼のことをさらに多く言ってやるからだ」。そしてそれ以上、直後にも後にも詮索することはなかった。 ティベリウスが同様の件について、しかし書簡の中でより激しく彼に不満を訴えた際にも、このように書き送った。「我がティベリウスよ、この件で君の若気の至りに任せてはならないし、私のことを悪く言う者がいるからといって過度に憤ってはならない。何人も我々に害をなすことができないというこの状態さえ保持していれば、それで十分なのだから」。
Templa, quamuis sciret etiam proconsulibus decerni solere, in nulla tamen prouincia nisi communi suo Romaeque nomine recepit. nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore; atque etiam argenteas statuas olim sibi positas conflauit omnis exque iis aureas cortinas Apollini Palatino dedicauit. Dictaturam magna ui offerente populo genu nixus deiecta ab umeris toga nudo pectore deprecatus est.
神殿については、前執政官たちにさえ議決されるのが常であると知っていたにもかかわらず、どの属州においても自身とローマの共同の名においてでなければ受け入れなかった。実際、市内においては断固としてこの栄誉を辞退した。かつて自らのために建立された銀の立像をすべて鋳潰し、それらから〔得た資金で〕黄金の鼎台をパラティヌスのアポロ神に奉納したほどであった。 民衆が強い勢いで独裁官への就任を申し出た際には、膝をつき、両肩からトガを引きずり下ろして胸を露わにし、辞退させてくれるよう嘆願した。
- 48Regnorum quibus belli iure potitus est
文頭の属格 Regnorum は全体を表す部分属格であり、後続する praeter pauca(ごくわずかのものを除いて)および reddidit や contribuit の目的語となる対象をあらかじめ提示している。構文的には、全体の枠組みを属格で先頭に立てる統語的倒置(hyperbaton / topicalization)である。
- 51ne enumerem
接続法現在を用いた目的節で、「〜を列挙しないでおくために」という修辞的省略表現(praeteritio)を形成する。独立した主文を伴わず、後続する具体例(Iunium Novatum...)を導入する前置きとして機能している。
- 51faciam sciat
接続詞 ut を伴わない並列的従属構文(parataxis)。facere(使役)に接続法現在 sciat が直接後続し、「アエリアヌスに知らしめてやろう(思い知らせてやろう)」という意味を表す。口語や書簡体・直接話法において頻繁に見られる構造である。
