← アプレイウス

弁明

§73-74

結婚の承諾とルフィヌスによるポンティアヌスの変心

アプレイウスは、病気平癒後の公開演説を機に市民とポンティアヌスから熱心に乞われ、最終的にプデンティッラとの結婚を承諾した経緯を明かす。次いで、結婚後に突如変心して激しく妨害に転じたポンティアヌスの背後には、醜聞にまみれた邪悪な義父ヘレンニウス・ルフィヌスの煽動があったと論難する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§73

​Haec omnia adnixus impenso studio persuadet, matrem suam suumque fratrem, puerum istum, mihi commendat. non nihil a me in communibus studiis adiuuantur, augetur oppido familiaritas. interibi reualesco; dissero aliquid postulantibus amicis publice; omnes qui aderant ingenti celebritate basilicam, qui locus auditorii erat, complentes inter alia pleraque congruentissima uoce insigniter adclamant petentes, ut remanerem, fierem ciuis Oeensium. mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus consensum publicae uocis pro diuino auspicio interpretatur aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere (mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere); ni id onus recipiam, (quoniam non formosa pupilla, sed mediocri facie mater liberorum mihi offeratur)—si haec reputans formae et diuitiarum gratia me ad aliam condicionem reseruarem, neque pro amico neque pro philosopho facturum.1 nimis multa oratio est, si uelim memorare, quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quam denique impetrarit, non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaueram. mox tamen talem feminam nihilo segnius uolui quam si ultro appetissem. persuaserat idem Pontianus matri suae, ut me aliis omnibus mallet, et quam primum hoc perficere incredibili studio auebat. uix ab eo tantulam moram impetramus, dum prius ipse uxorem duceret, frater eius uirilis togae usum auspicaretur: tunc deinde ut nos coniungeremur.

彼は並々ならぬ熱意を込めてこれらすべてに尽力し、私を説得した上で、自らの母と、この少年である弟を私に託した。彼らは共通の学問において私から少なからず援助を受け、親交は甚だしく深まった。その間に私の健康は回復した。友人の求めに応じて私が公の場で何事かを論ずると、その場に居合わせたすべての者が、集会所であったバシリカをおびただしい人出で満たし、他の多くの言葉とともにきわめて調和した声でひときわ高らかに歓呼し、私が留まり、オエアの市民となってくれるよう懇願した。やがて聴衆が解散すると、ポンティアヌスはその発端に乗じて私に迫り、公衆の合意の声を神の予兆と解釈し、もし私が拒まないならば、多くの者が切望している自らの母を私と結びつけることが自分の意図であると明かした(彼が言うには、万事において私だけを頼りとし、信頼しているからである)。もし私がその重責を引き受けず、(提供されているのは美しい被後見人ではなく、並みの容貌を持つ子持ちの母であるからといって)もしこれらを考慮して美貌や富のために自分を他の婚姻のために取っておくならば、私は友人としても哲学者としてもふさわしく振る舞わないことになるだろう、と。私が反対して何と答えたか、私たちの間でどれほど長く、また何回にわたって議論が交わされたか、彼がどれほど多くの、どのような懇願をもって私に迫り、ついには承諾させるまで決してやめなかったかを述べようとすれば、あまりに長大な話となろう。もっとも、私が丸一年に及ぶ不断の同居生活によってプデンティッラを十全に見極め、その美徳という資質を探り知っていなかったからではなく、旅を望む者として結婚という障害をしばらくの間拒絶していたからにすぎない。しかしやがて、私は自ら進んで求婚していたとしても劣らぬほど熱心に、そのような女性を望むようになった。同じポンティアヌスが母を説得して、他の誰よりも私を優先するようにさせ、信じがたい熱意をもってこの婚姻を一刻も早く成立させることを熱望した。私たちは、彼自身が先に妻を迎え、彼の弟が成人のトガの着用を開始するまで、ほんのわずかな延期を彼からかろうじて勝ち取った。その上で、私たちが結ばれることとされたのである。

§74

​Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt sine maximo causae dispendio transgredi, ne Pontiano, cui errorem suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc leuitatem exprobrare. confiteor enim, quod mihi obiectum est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse,2 denique ne matrimonium nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non ipsi uitio uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio Rufino, qui unum neminem in terris uiliorem se aut improbiorem aut inquinatiorem reliquit. paucis hominem, quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si omnino de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium istud mihi ex summis uiribus conflauit. Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum. et sane habet in istis quod sibi plaudat. est enim omnium litium depector, omnium falsorum commentator, omnium simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar, iam inde ab ineunte aeuo cunctis probris palam notus, olim in pueritia, priusquam isto caluitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuuentute saltandis fabulis exossis plane et eneruis, sed, ut audio, indocta et rudi mollitia; negatur enim quicquam histrionis habuisse praeter impudicitiam.

その後に語らねばならない事柄について、誓ってヘラクレスにかけて、訴訟への多大な不利益なしに素通りすることができたならよかったのにと思う。自らの過ちを詫びたポンティアヌスを私は心から赦したのであるから、今になって彼の軽薄さを責め立てているように見えないためにも。というのも、私に対して告発されている通り、彼が妻を迎えたのち、取り決めの信義から背馳し、突如として変心して、以前には過度の熱意をもって急がせていたものを同じほどの執拗さをもって妨害しようと乗り出し、ついには私たちの婚姻が成立しないようにするためには何でも耐え、何でも行う覚悟であったことを、私は認めるからである。もっとも、そのように醜悪な心変わりや母に対して抱かれた反感は、彼自身の罪とされるべきではなく、彼のあの義父エレンニウス・ルフィヌスに帰されるべきであるが。この男はこの地上に自分よりも卑しく、邪悪で、汚らわしい者をただの一人も残さなかった。この男について全く黙秘したならば、全力を尽くして私にこの面倒な訴訟をでっち上げた男の骨折りを無駄にすることにもなりかねないゆえ、私は必要上、できる限り控えめに手短にこの男の正体を明らかにしよう。 なぜなら、彼こそがこの少年の扇動者であり、告発の首謀者であり、弁護人の雇い主であり、証人の買収者であり、誣告全体の溶鉱炉であり、このアイミリアヌスの火付け役にして鞭であり、私の訴追が自らの企てによるものだと万人の前で節度もなく誇っているからである。そして実に、彼はそれらにおいて自賛すべきものを持っている。彼はあらゆる訴訟の横取り屋、あらゆる虚偽の考案者、あらゆる欺瞞の設計者、あらゆる悪徳の苗床であり、また同様に情欲と居酒屋の巣窟、放蕩の場、売春宿であり、幼少の頃からすでに公然とあらゆる恥ずべき行為で知られ、かつて少年時代には、現在のあの禿頭によって醜くなる前、あらゆる口にするのも忌まわしい行為のために自らの去勢者たちに従順であり、やがて青年期には、劇の舞踏において骨なしで力なき有様を露わにしたが、聞くところによれば、それは未熟で粗野な軟弱さによるものであった。彼は俳優の資質として破廉恥さ以外に何一つ持っていなかったと言われているからである。

構文注2 件
  1. 73aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere (mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere); ni id onus recipiam, (quoniam non formosa pupilla, sed mediocri facie mater liberorum mihi offeratur)—si haec reputans formae et diuitiarum gratia me ad aliam condicionem reseruarem, neque pro amico neque pro philosopho facturum.

    間接話法(oratio obliqua)の入れ子構造。主動詞 aperit に統御された consilium sibi esse ... coniungere のあとに、条件節(si ego non nolim, ni id onus recipiam... si haec reputans... reseruarem)が続き、末尾の facturum [esse] は間接話法における帰結節の不定詞構文である。その意味上の主語として対格の me が省略されており、「(もし私が断るならば)私自身が友人としても哲学者としてもふさわしく振る舞わないことになるだろう」と解する。

  2. 74quod antea nimio studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse

    prohibitum isse は、動詞 ire の完了不定詞 isse と目的を表すスピーヌム(supinum in -um)prohibitum から成る迂言構文であり、ある行為を遂行しようと「企てる」「乗り出す」意図を表す。関係代名詞節 quod antea nimio studio festinarat が prohibitum isse 全体の目的語となっている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:73-74