- 底本
- Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:70-72
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
アプレイウスは、アイミリアヌス自身の手紙を突きつけてプデンティッラの再婚意思を彼が以前承認していたことを証明し、彼女が送った手紙から自発的な再婚意向を明らかにする。さらに息子ポンティアヌスが財産流出を懸念して帰郷し、病気で逗留していたアプレイウスを母の再婚相手に選んで自宅へ招いた経緯を語る。
Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt? nubere illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio. recte tu quidem: nesciebas; Pudentilla enim tibi, cuius infestam malignitatem probe norat, de ipsa re tantum, ceterum de petitore nihil fatebatur. at tu dum eam putas etiamnum Claro fratri tuo denubturam, falsa spe inductus filio quoque eius Pontiano auctor adsentiendi fuisti. igitur si Claro nubsisset, homini rusticano et decrepito seni, sponte eam diceres sine ulla magia iam olim nubturisse: quoniam iuuenem talem qualem dicitis elegit, coactam fecisse ais, ceterum semper nubtias aspernatam. nescisti, improbe, epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testimonio conuictum iri. quam tamen epistolam Pudentilla testem et indicem tuae uoluntatis, ut quae te leuem et mutabilem nec minus mendacem et inpudentem sciret, maluit retinere quam mittere. ceterum ipsa de ea re Pontiano suo Romam scripsit, etiam causas consilii sui plene allegauit. dixit illa omnia de ualetudine: nihil praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem auitam longa uiduitate cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse; iam deum uoluntate ipsum uxori, fratrem eius uirili togae idoneos esse; tandem aliquando se quoque paterentur solitudini suae et aegritudini subuenire; ceterum de pietate sua et supremo iudicio nihil metuerent; qualis uidua eis fuerit, talem nuptam futuram. recitari iubebo exemplum epistolae huius ad filium missae.—
アイミリアヌスよ、朗読されたこの言葉をお前は書いたのか。 「彼女が結婚を望んでおり、また結婚すべきであることは知っているが、誰を選ぶのかは知らない」と。 確かにその通り、お前は知らなかったのだ。プデンティッラはお前の敵意に満ちた悪意をよく知っていたので、再婚という事柄そのものについては認めても、求婚者については何も明かさなかったからだ。しかしお前は、彼女がなおもお前の兄弟クラルスに嫁ぐものと思い込み、誤った期待に導かれて、彼女の息子ポンティアヌスに対しても同意するよう勧める者となったのだ。したがって、もし彼女が田舎者で老いぼれの老人であるクラルスと結婚していたなら、お前は彼女が魔術など一切なしに自発的にとっくに結婚を望んでいたのだと言ったことであろう。だが、お前たちが言うような若者を選んだからこそ、強制されてそうしたのであり、本来は常に結婚を拒絶していたのだとお前は言うのだ。悪党め、この件に関するお前の手紙が保管されていることをお前は知らなかったのだ。お前自身の証言によってお前が論駁されることになるのを知らなかったのだ。もっとも、プデンティッラは、お前が軽薄で変節しやすく、さらに嘘つきで破廉恥であることを知っていたので、お前の意志の証人かつ指標としてこの手紙を送るよりも手元に留めておくことを選んだのだ。しかし彼女自身は、この件についてローマにいる我が子ポンティアヌスに手紙を書き、その決意の理由も余すところなく伝えた。彼女は自らの健康状態についてすべてを語った。すなわち、これ以上辛抱強く耐え忍ぶべき理由は何もないこと、自らの健康を顧みず長い寡婦生活によって父祖の遺産を獲得し、至高の勤勉さをもってそれを増やしたこと、今や神々の御心により、彼自身は妻を迎えるのに、弟は成人のトガをまとうのに適した年齢となったこと、今こそ自分自身の孤独と病苦を癒すことを自分にも許してほしいこと、もっとも、自分たちの母の情愛と最後の遺言における判断については何も恐れる必要はないこと、寡婦であった時と同様の母として嫁いだ後もあり続けるであろうことを伝えたのである。息子に宛てて送られたこの手紙の写しを朗読させよう。
Satis puto ex istis posse cuiuis liquere Pudentillam non meis carminibus ab obstinata uiduitate compulsam, sed olim sua sponte a nubendo non alienam utiquam me fortasse prae ceteris maluisse. quae electio tam grauis feminae cur mihi crimini potius quam honori danda sit, non reperio, nisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus id iudicium mulieris aegre ferant, cum hi, qui Pudentillam in matrimonium petiuerunt, aequo animo patiantur me sibi praelatum. quod quidem illa ut faceret, filio suo potius quam animo obsecuta est. ita factum nec Aemilianus poterit negare. nam Pontianus acceptis litteris matris confestim Roma aduolauit metuens, ne si quem auarum uirum nacta esset, omnia, ut saepe fit, in mariti domum conferret. ea sollicitudo non mediocriter animum angebat, omnes illi fratrique diuitiarum spes in facultatibus matris sitae erant. auus modicum reliquerat, mater sestertium quadragies1 possidebat, ex quo sane aliquantam pecuniam nullis tabulis, sed, ut aequum erat, mera fide acceptam filiis debebat. hunc ille timorem mussitabat; aduersari propalam non audebat, ne uideretur diffidere.
――これらから、プデンティッラが私の呪文によって頑なな寡婦生活から離れるよう強いられたのではなく、ずっと以前から自発的に再婚にやぶさかでなく、おそらく他の者たちに優先して私を望んだのだということは、誰の目にも十分に明白になり得ると私は考える。これほど思慮深い女性によるその選択が、なぜ私への賛美ではなく罪責とされるべきなのか、私には見当たらない。もっとも、プデンティッラに求婚した者たちが私を自分たちより優先されたことを平静な心で受け止めているのに、アイミリアヌスとルフィヌスがこの女性の判断を憤慨していることには驚かざるを得ないが。彼女がそうしたのは、自らの感情に従ったというよりは、むしろ息子の願いに従ったからである。そのように事が運んだことは、アイミリアヌスも否定できないであろう。なぜならポンティアヌスは母の手紙を受け取ると、よくあることだが、もし強欲な男を母が得たならばすべてを夫の家に移してしまうのではないかと恐れ、直ちにローマから駆け戻ってきたからである。その不安は少なからず彼の心を苦しめていた。彼と弟の富に対する望みはすべて母の資産にかかっていたからである。祖父が残したものはわずかであり、母は四百万セステルティウスを所有していたが、そのうち相当な金額を、証書によらず、正当であるとおり純粋な信義に基づいて受け取ったものとして息子たちに負っていた。彼はこの懸念を口の中でつぶやいていたが、母を信用していないと思われるのを恐れて、公然と反対することは敢えてしなかった。
Cum in hoc statu res esset inter procationem matris et metum fili, fortene an fato ego aduenio pergens Alexandream. dixissem hercule quod utinam numquam euenisset, ni me uxoris meae respectus prohiberet.2 hiemps anni erat. ego ex fatigatione itineris aduectus apud Appios istos amicos meos, quos honoris et amoris gratia nomino, aliquam multis diebus decumbo. eo uenit ad me Pontianus; nam fuerat mihi non ita pridem ante multos annos Athenis per quosdam communis amicos conciliatus et arto postea contubernio intime iunctus. facit omnia circa honorem meum obseruanter, circa salutem sollicite, circa amorem callide; quippe etenim uidebatur sibi peridoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo totam domus fortunam concrederet. ac primo quidem uoluntatem meam uerbis inuersis periclitabundus, quoniam me uiae cupidum et conuersum ab uxoria re uidebat, orat, saltem paulisper manerem: uelle se mecum proficisci. hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset.3 multis etiam precibus meis Appiis aufert, ut ad sese in domum matris suae transferar; salubriorem mihi habitationem futuram; praeterea prospectum maris, qui mihi gratissimus est, liberius me ex ea fruiturum.
事態が母の求婚への意向と息子の恐れとの間でこのような状況にあった時、偶然かそれとも運命か、私はアレクサンドリアへ向かう途上で到着した。妻への敬意が私を押し留めなかったならば、私は誓って、「ああ、それが決して起こらなかったならよかったのに」と言ったであろう。季節は冬であった。私は旅の疲労から運ばれて、敬意と親愛のゆえに名を挙げる友人たちであるあのアップィウス家のもとで、かなり長い日数にわたり病床に伏した。そこにポンティアヌスが私のところへやって来た。というのも、彼はそれほど前ではなく何年か前にアテナイで共通の友人たちを通じて私と引き合わされ、その後に親しい同居関係によって固く結ばれていたからである。彼は私の名誉に関わることにはすべて敬意を尽くし、健康には気遣い、愛情に関しては巧妙に振る舞った。実に彼は、一族の全財産を危険なく委ねられる、母にとって申し分のない夫を見出したと自ら思っていたからである。そして最初は、私が旅に出ることを熱望し、結婚に関することからは心を逸らしているのを見て、言葉を言い換えながら私の意向を探りつつ、少なくとも少しの間留まってほしい、自分も私と一緒に出発したいと懇願した。シルティス湾の熱気と野獣のゆえにもう一つの冬を待たねばならない、というのも私の病弱さがあの〔当時の〕冬を私から奪い去ってしまったからだ、と。さらに彼は多くの懇願をもって私のアップィウス家の友人たちから私を譲り受け、彼のもとへ、彼の母の館へと私が移るようにした。その方が私にとってより健康的な住まいとなるであろうし、その上、私の最も好む海の眺望をそこからより心置きなく楽しむことができるであろうから、と。
- 71sestertium quadragies
数詞副詞 quadragies(40回)に中性名詞 sestertium(10万セステルティウスの単位)が結びついたラテン語の慣用的金額表現で、quadragies centena milia sestertium(40×10万=400万セステルティウス)を意味する。
- 72dixissem hercule quod utinam numquam euenisset, ni me uxoris meae respectus prohiberet
接続法過去完了 dixissem と接続法未完了 prohiberet による混合型の反実仮想文。「もし妻への敬意が私を押し留めていないならば(現在の事実の反対)、私は……と言ったであろう(過去の判断の反実)」。途中の quod utinam numquam euenisset は願望の接続法過去完了を含む詩句・韻文的引用の挿入である。
- 72orat, saltem paulisper manerem: uelle se mecum proficisci. hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendam, quod illam mihi infirmitas exemisset
orat に導かれる接続詞 ut の省略された接続法節(saltem paulisper manerem)に続き、コロン以降はポンティアヌスの発話・口実を伝える間接話法(対格不定詞構文 uelle se... / opperiendam [esse])が展開している。quod 節内の接続法 exemisset は話者の主観的理由(ポンティアヌスが述べた理由)を表す従属節接続法である。
