← アプレイウス

弁明

§75-77

ルフィヌスの悪行の暴露と破談工作の失敗

アプレイウスはルフィヌスの不道徳な家庭生活や放蕩による破産、娘をポンティアヌスに押し付けた経緯を暴露する。さらに、プデンティッラの莫大な財産を狙うルフィヌスがポンティアヌスを操って結婚を破談にさせようとしたが、母プデンティッラに拒絶された顛末を語る。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§75

​in hac etiam aetate qua nunc est—qui istum di perduint! multus honos auribus praefandus est—domus eius tota lenonia, tota familia contaminata: ipse propudiosus, uxor lupa, filii similes: prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae, triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris peruium; neque enim ulli ad introeundum metus est, nisi qui pretium marito non attulit. ita ei lecti sui contumelia uectigalis est. olim sollers suo, nunc coniugis corpore uulgo meret; cum ipso plerique, nec mentior, cum ipso, inquam, de uxoris noctibus paciscuntur. iam illa inter uirum et uxorem nota conlusio: qui amplam stipem mulieri detulerunt, nemo eos obseruat, suo arbitratu discedunt; qui inaniores uenere, signo dato pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum uenerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint. quid enim faciat homo miser ampliuscula fortuna deuolutus, quam tamen fraude patris ex inopinato inuenerat? pater eius plurimis creditoribus defaeneratus maluit pecuniam quam pudorem; nam cum undique uersum tabulis flagitaretur et quasi insanus ab omnibus obuiis teneretur, pax inquit, negat posse dissoluere, anulos aureos et omnia insignia dignitatis abicit, cum creditoribus depaciscitur. pleraque tamen rei familiaris in nomen uxoris callidissima fraude confert: ipse egens, nudus et ignominia sua tutus reliquit Rufino huic, non mentior, sestertium ⟨XXX⟩ deuorandum; tantum enim ad eum ex bonis matris liberum uenit praeter quod ei uxor sua cotidianis dotibus quaesiuit. quae tamen omnia in paucis annis ita hic degulator studiose in uentrem condidit et omnimodis conlurchinationibus dilapidauit, ut crederes metuere, ne quid habere ex fraude paterna diceretur; homo iustus et morum1 dedit operam, quod male partum erat ut male periret, nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter ambitionem miseram et profundam gulam.

彼が現在あるこの年齢においてすら――神々が奴を滅ぼしてくださるように!聞く方々の耳には多大な敬意を前置きせねばならないが――彼の家は全体が娼家であり、奴隷家族全体が汚らわしく、彼自身は恥知らず、妻は淫売、子供たちも同様である。実に昼も夜も若者たちの嘲弄の的となり、扉は足蹴にされ、窓は歌声で騒ぎ立てられ、食堂は酒宴の客で落ち着かず、寝室は密通者たちの通り道となっている。入るにあたって夫に料金を差し出さなかった者以外、何者にも恐れなどないからである。このようにして、彼にとって自らの閨の恥辱が収入源となっているのだ。かつては自らの肉体をもって巧妙に、今では妻の肉体をもって公然と売淫に励んでおり、多くの者が彼自身と――私は嘘をついていない、彼自身と、私は言っているのだ――妻の夜について取引している。いまや夫と妻の間のあの周知の結託として、女にたっぷりの施し金を持ってきた者たちに対しては、誰も彼らを監視せず、彼らは気の向くままに立ち去る。手ぶらに近い状態でやって来た者たちは、合図が下されるや姦通者として現行犯逮捕され、あたかも文字を習いに来たかのように、何らかの証文を書くまでは立ち去ることができない。というのも、いささか大層な財産から転落した哀れな男に何ができようか。もっともその財産すら、父の詐欺によって思いがけず手に入れたものだったのだが。彼の父は無数の債権者から高利の借金を重ね、恥辱よりも金銭を選んだ。というのも、四方八方から帳簿を突きつけられて督促され、行き会うすべての人々から狂人であるかのように捕らえられたとき、「もう終わりだ」と彼は言い、返済は不可能だと宣言し、金の指輪やすべての身分の標章を脱ぎ捨てて、債権者たちと和解協定を結んだからである。それでもなお、彼は家族財産の大部分をきわめて狡猾な詐欺によって妻の名義へと移した。彼自身は文無しとなり、丸裸となり、自らの不名誉によって身を守られながら、このルフィヌスに――私は嘘をついていない――食い潰すべき三百万セステルティウスを残した。それだけの額が、妻が日々の持参金によって彼のために稼いだものに加えて、母の遺産から何の負担もない状態で彼のもとに入ったからである。しかしながら、この大食漢はこれらすべてをわずか数年のうちに熱心に胃袋の中に収め、あらゆる種類の乱痴気騒ぎによって浪費し尽くしたため、父の詐欺から何らかの富を保持していると言われるのを恐れているのではないかと思われるほどであった。この公正で品行方正な男は、悪事によって得られたものが悪しき形で滅びるように骨折り、より潤沢であった財産からは、惨めな野心と底なしの貪食のほかには何一つ彼に残されなかった。

§76

​Ceterum uxor iam propemodum uetula et effeta totam domum contumeliis alere abnuit; filia autem per adulescentulos ditiores inuitamento matris suae nequicquam circumlata, quibusdam etiam procis ad experiundum permissa, nisi in facilitatem Pontiani incidisset, fortasse an adhuc uidua ante quam nubta domi sedisset.2 Pontianus ei multum quidem dehortantibus nobis nuptiarum titulum falsum et imaginarium donauit, non nescius eam paulo ante, quam duceret, a quodam honestissimo iuuene, cui prius pacta fuerat, post satietatem derelictam. uenit igitur ad eum noua nupta secura et intrepida, pudore dispoliato, flore exsoleto, flammeo obsoleto, uirgo rursum post recens repudium, nomen potius adferens puellae quam integritatem. uectabatur octaphoro, uidistis profecto qui adfuistis, quam improba iuuenum circumspectatrix, quam inmodica sui ostentatrix. quis non disciplinam matris agnouit, cum in puella uideret immedicatum os et purpurissatas genas et inlices oculos. dos erat a creditore omnis ad terruncium pridie sumpta et quidem grandior quam domus exhausta et plena liberis postulabat.

その上、妻は今やすでにほぼ年老いて衰え、恥辱によって家全体を養うことを拒絶した。一方、娘は母親の誘いによって富裕な青年たちの間をあちこち無駄に連れ回され、幾人かの求婚者には味見のために許されさえしたが、ポンティアヌスの人の良さに行き当たらなかったならば、おそらく嫁ぐ前にすでに寡婦として今なお家に留まっていたことであろう。ポンティアヌスは、私たちが強く思いとどまらせたにもかかわらず、彼女に婚姻という虚偽の架空の肩書きを与えた。彼女を娶る少し前に、かつて婚約していた極めて高潔な青年から、飽き足るまで弄ばれたのちに棄てられたことを知らなかったわけではないのに。かくして新婦は、恥じらいを剥ぎ取られ、花は枯れ、婚礼のヴェールは古びて、最近の離縁ののちに再び処女面をし、娘としての完全性よりもむしろその名ばかりを携えて、平然と大胆にも彼のもとへとやって来た。八人担ぎの輿に乗って運ばれていたが、その場に居合わせた方々は確かに目撃された通り、なんと破廉恥に若者たちを見回し、なんと節度なく自らを誇示していたことか。その娘に塗りたくった口元や紫紅を差した頬、誘惑的な目つきを見たとき、誰が母親の仕込みを認めずにいられただろうか。持参金は前日に債権者から一テッルンキウスに至るまで全額借り入れられたものであり、しかもその額は、すっかり財を使い果たし子供たちでいっぱいの家に見合う額よりも過大なものであった。

§77

​Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat; suadet, quam primum ex tanto periculo, dum licet, pedem referat, rem matris ipse potius habeat quam homini extrario sciens transmittat; ni ita faciat, inicit scrupulum amanti adulescentulo ueterator, minatur se filiam abducturum. quid multis? iuuenem simplicem, praeterea nouae nuptae inlecebris obfrenatum suo arbitratu de uia deflectit. it ille ad matrem uerborum Rufini gerulus, sed nequicquam temptata eius grauitate ultro ipse leuitatis et inconstantiae increpitus reportat ad socerum haud mollia: matri suae praeter ingenium placidissimum immobili iram quoque sua expostulatione accessisse, non mediocre pertinaciae adiumentum; respondisse eam denique non clam se esse Rufini exoratione secum expostulari;3 eo uel magis sibi auxilium mariti aduersum eius desperatam auaritiam comparandum.

しかし実のところ、あの男は財産においては乏しく希望においては途方もなく、同等の貪欲と貧窮を抱えながら、空しい見込みによってプデンティッラの四百万セステルティウス全体を呑み込んでしまっており、ポンティアヌスの人の良さとプデンティッラの孤独をより容易に欺くために私を排除すべきであると考え、母を私に嫁がせる約束をした廉で自らの婿を非難し始めた。そして、許されるうちに、これほどの大いなる危険からできる限り速やかに退き、知っていながら見知らぬ人間に母の財産を引き渡すよりは、自分自身がそれを保持すべきであると説き勧めた。もしそうしないならばと、この老獪な男は恋する青年に疑念を植え付け、自分の娘を連れ去ると脅したのである。要するに何ということか。彼は純朴で、その上新妻の誘惑によって手綱を取られた青年を、意のままに道から逸れさせた。彼はルフィヌスの言葉の運び手として母のもとへ赴いたが、母の厳格さを試みても無駄であり、逆に自分自身が軽薄と変節を咎められ、義父のもとへと決して穏やかではない返答を持ち帰った。すなわち、極めて穏やかながらも不動の気性を持つ母には、息子の抗議によって怒りもまた加わり、それが頑なさへの少なからぬ助けとなったこと、そして結局のところ母は、ルフィヌスの懇請によって自分に抗議がなされていることは自分には百も承知であると答え、それゆえになおさら、あの男の絶望的な貪欲に対抗するために夫の助力を確保せねばならないのだと答えた、ということである。

構文注3 件
  1. 75homo iustus et morum

    morum は形容詞を伴わない性質の属格。通常、性質の属格には形容詞が付随する(bonorum morum「善き品行の」など)が、ここでは形容詞を省いて(あるいは語句の反語的倒錯により)「品行方正な」の意味を帯びさせ、直前の iustus(公正な)と並べてルフィヌスへの痛烈な皮肉として機能している。

  2. 76fortasse an adhuc uidua ante quam nubta domi sedisset

    fortasse an は forsitan と同様に接続法を導く副詞的表現で、反実仮想の帰結節(過去の事実に反する仮定を表す接続法過去完了 sedisset)を構成している。先行する条件節 nisi in facilitatem Pontiani incidisset(もしポンティアヌスの人の良さに出くわしていなかったなら)を受け、「今なお家に座していたであろう」という反実の事態を表す。

  3. 77non clam se esse Rufini exoratione secum expostulari

    間接話法における多重構造。前置詞的副詞 clam に対格代名詞 se が結びついた慣用句(clam aliquem esse「〜に隠されている」の否定「〜に知られている」)が主構造をなし、その内容として非人称受動不定詞 secum expostulari(彼女に対して抗議がなされていること)が従属する。Rufini exoratione は抗議が引き起こされた原因・教唆を示す奪格。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:75-77