- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.4.1-9.4.6
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
黄道帯の北側に位置する主要な星座(牛飼い座、ぎょしゃ座、ペルセウス座、アンドロメダ座、ペガスス座、へびつかい座、ヘルクレス座、りゅう座、大熊座、小熊座、ケフェウス座など)の相対的な配置関係と星々の連なりが説明され、北天の星座の叙述が締めくくられる。
Namque septentrio, quem Graeci nominant ἄρκτον sive ἑλίκην, habet post se conlocatum custodem. ab eo non longe conformata est virgo, cuius supra umerum dextrum lucidissima stella nititur, quam nostri provindemiatorem, Graeci προτρυγητήν vocant; candens autem magis spica eius est colorata. item alia contra est stella media genuorum custodis arcti: qui arcturus dicitur est ibi dedicatus.1
というのも、ギリシア人たちがアルクトスあるいはヘリケーと呼ぶ北斗七星(大熊)は、その背後に監視者を配置しているからである。彼から遠くない位置に乙女が形作られており、その右肩の上には極めて輝かしい星が輝いており、これを我らの同胞は収穫の先触れ、ギリシア人はプロトリュゲーテースと呼んでいる。しかし彼女の持つ穂は、より白く輝いて色づいている。同様に向かい側には、熊の監視者の両膝の中央にある別の星が存在し、アルクトゥルスと呼ばれる星がそこに定められている。
E regione capitis septentrionis transversus ad pedes geminorum auriga stat in summo cornu tauri—ita quae in summo cornu laevo est, aurigae pedis una tenet partem stella—et adplicantur aurigae manui haedi, capra laevo umero. tauri quidem et arietis insuper Perseus2—dexterioribus subter currentis basem vergiliis, at sinisterioribus caput arietis—et manu dextra innitens Cassiepiae simulacro, laeva supra tauri tenet gorgoneum, ad summum caput subiciens Andromedae pedibus.
大熊の頭の正面において、双児の足に向かって横向きに、ぎょしゃが牡牛の角の先端に立っている――かくして左の角の先端にある星が、ぎょしゃの足の一部を兼ねている――そしてぎょしゃの手には仔山羊たちが、左肩には雌山羊が寄り添っている。牡牛と白羊のさらに上方にはペルセウスがおり――走る者の基底の下には右側にプレアデスが、左側には白羊の頭があって――右手でカシオペヤの姿に寄りかかり、左手では牡牛の上方でゴルゴンの首を握り、最上部では頭をアンドロメダの足の下に置いている。
Item pisces supra Andromedam ex aequis ex aequisque sunt supra spinam equi, cuius ventris lucidissima stella finit ventrem equi et caput Andromedae. manus Andromedae dextra supra Cassiepiae simulacrum est constituta, laeva supra aquilonalem piscem. item aquarii supra equi caput est. equi ungulae attingunt aquarii e regione volucrem. inter Cepheum et Andromedae genua Cassiepia media est dedicata. capricorni supra in altitudinem aquila et delphinus. secundum eos est sagitta. ab ea autem non longe volucris, cuius pinna dextra Cephei manum attingit et sceptrum, laeva supra Cassiepiae innititur. sub avis cauda pedes equi sunt subiecti.
同様に、魚座は等距離をもってアンドロメダの上方にあり、また等距離をもって馬の背骨の上方に位置している。その馬の腹の最も輝かしい星が、馬の腹とアンドロメダの頭の境界を定めている。アンドロメダの右手はカシオペヤの姿の上に置かれ、左手は北の魚の上にある。同様に水瓶の上方には馬の頭がある。馬の蹄は水瓶の正面で鳥に触れている。ケフェウスとアンドロメダの両膝の間の中央にカシオペヤが定められている。磨羯の上方の高みには鷲と海豚がある。それらに沿って矢がある。そこから遠くない位置に鳥があり、その右翼はケフェウスの手と笏に触れ、左翼はカシオペヤの上によりかかっている。鳥の尾の下には馬の足が配されている。
Inde sagittarii, scorpionis, librae insuper serpens summo rostro coronam tangit. eum medium ophiuchos in manibus tenet serpentem, laevo pede calcans mediam frontem scorpionis. a parte ophiuchi capitis non longe positum est caput eius, qui dicitur nisus in genibus.3 eorum autem faciliores sunt capitum vertices ad cognoscendum, quod non obscuris stellis sunt conformati.
そこから人馬、天蠍、天秤の上方において、蛇がその吻の先端で冠に触れている。蛇遣いはその蛇の胴体を両手でつかみ、左足で天蠍の額の中央を踏みつけている。蛇遣いの頭の側から遠くない位置に、膝をつく者と呼ばれる者の頭が置かれている。しかし彼らの頭頂は、暗くない星々によって形作られているため、識別するのがより容易である。
Pes ingeniculati adit fulcitve capitis tempus serpentis, cuius per vipereos flexus minor arctorum, qui septentriones dicuntur, inplicatur. delphinum contra volucris rostro est proposita lyra. inter umeros custodis et geniculati corona est ordinata. in septentrionali vero circulo duae positae sunt arctoe scapularum e regione dorsis inter se compositae et pectoribus aversae.4 e quibus minor κυνόσουρα, maior ἑλίκη a Graecis appellatur. earumque capita inter se dispicientia sunt constituta, caudae capitibus earum adversae contra dispositae figurantur; utrarumque enim superando eminent.
膝まずく者の足は、蛇の頭のこめかみに達するかあるいはそれを踏みつけており、その蛇の身もだえする曲がりくねりを通して、北斗と呼ばれる熊座のうち小さいほうが巻き込まれている。海豚の向かい側、鳥の嘴のそばに琴が置かれている。監視者と膝まずく者の両肩の間には冠が配置されている。しかし北の円の中には二頭の熊が置かれており、肩甲骨の領域で背中同士を寄せ合い、胸を背け合っている。これらのうち小さいほうはギリシア人によってキュノスラ、大きいほうはヘリケーと呼ばれる。そして彼女らの頭は互いに外を向いて据えられ、尾は頭と正反対の向きに配置されて形作られている。双方の尾は突き出て際立っているからである。
In summo per caudas earum item serpens est porrecta, e qua stella quae dicitur polus elucet contra caput maioris septentrionis; namque qua est proxume draconem, circum polum caput eius involvitur. ima vero circum cynosurae caput iniecta est flexu porrectaque proxime eius pedes. haec autem intorta replicataque se attollens reflectitur a capite minoris ad maiorem, circa rostrum et capitis tempus dextrum item supra caudam minoris pedes sunt Cephei, ibique ad summum cacumen facientes stellae sunt trigonum paribus lateribus. insuper arietis signum septentrionis †autem minoris et Cassiepiae simulacri complures sunt stellae confusae. Quae sunt ad dextram orientis inter zonam signorum et septentrionum sidera in caelo disposita, dixi; nunc explicabo, quae ad sinistram orientis meridianisque partibus ab natura sunt distributa.
一番高いところでは、彼女らの尾を通って同様に蛇が伸ばされており、そこから極と呼ばれる星が大熊の頭の向かいに輝いている。というのも、竜に最も近いところで、その頭が極の周りに巻きついているからである。しかしその下部はキュノスラの頭の周りに身をくねらせて投げ出され、その足の至近まで伸ばされている。そしてこれは捩れ重なり合って立ち上がり、小熊の頭から大熊へと折り返している。嘴と頭の右のこめかみのあたり、同じく小熊の尾の上方にはケフェウスの足があり、そこにおいて星々が最高点に向かって正三角形を形成している。白羊宮のさらに上方、小熊とカシオペヤの姿の側には、無数の星が入り混じっている。 黄道帯と北斗の諸星の間で、東の右側において天に配置されている星座について私は述べた。いまや私は、東の左側および南の領域において自然によって配分された星座について説明することにしよう。
- 9.4.1qui arcturus dicitur est ibi dedicatus
関係代名詞 qui の節(qui arcturus dicitur)が実質的な主語(「アルクトゥルスと呼ばれる星/者」)を兼ねる先行詞内在・関係節主語構文であり、主節の述語動詞 est dedicatus に直接つながる。先行詞 is が省略されていると見なすこともできる。
- 9.4.2tauri quidem et arietis insuper Perseus
主述の核となる動詞(stat ないし conformatus est など)が省略された文構造。主語 Perseus に対して、後続の分詞句・動詞句(manu dextra innitens... laeva... tenet... subiciens)が描写を補完している。
- 9.4.4nisus in genibus
ギリシア語の星座名 Ἐνγόνασιν(エンゴナシン、「ひざまずく者」、現ヘルクレス座)のラテン語逐語的表現(nitor の完了分詞 nisus + in genibus)。直後の節では名詞化した ingeniculati や geniculati としても言及される。
- 9.4.5scapularum e regione dorsis inter se compositae et pectoribus aversae
dorsis と pectoribus は「観点の奪格(限定の奪格)」で、過去分詞 compositae(合わされた)と aversae(背けられた)をそれぞれ修飾する。「背中においては互いに合わせられ、胸においては背け合って」という二頭の熊の幾何学的・視覚的な背中合わせの配置関係を精確に規定している。
