- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.3.1-9.3.3
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
太陽が黄道十二星座を順に通過することで、春分・夏至・秋分・冬至が生じ、昼夜の長さが増減する天文学的運行を記述し、次節で述べる他の星座の主題を予告する。
Namque cum arietis signum iniit et partem octavam pervagatur, perficit aequinoctium vernum. cum progreditur ad caudam tauri sidusque vergiliarum, e quibus eminet dimidia pars prior tauri, in maius spatium mundi quam dimidium procurrit procedens ad septentrionalem partem. e tauro cum ingreditur in geminos exorientibus vergiliis, magis crescit supra terram et auget spatia dierum. deinde e geminis cum iniit ad cancrum, qui brevissimum tenet caeli spatium, cum pervenit in partem octavam, perficit solstitiale tempus, et peragens pervenit ad caput et pectus leonis, quod eae partes cancro sunt attributae.
太陽が白羊宮に入り、その第八度を巡るとき、春分を完遂する。牡牛の尾とプレアデスの星団(これらから牡牛の前半身が突き出ている)へと進むとき、北の領域へと進みながら、天球の半円よりも大きな天空の空間へと駆ける。金牛宮からプレアデスの出とともに双児宮へと入るとき、大地の上においてさらに高く昇り、昼の長さを増大させる。次いで双児宮から巨蟹宮(これは天の最も短い軌道を占める)へと入ると、第八度に達したとき夏至の時季を完遂し、さらに進んで獅子の頭と胸に達する。それらの部分は巨蟹宮に割り当てられているからである。
E pectore autem leonis et finibus cancri solis exitus percurrens reliquas partes leonis inminuit diei magnitudinem et circinationis1 reditque in geminorum aequalem cursum. tunc vero a leone transiens in virginem progrediensque ad sinum vestis eius contrahit circinationem et aequat ad eam, quam taurus habet, cursus rationem. e virgine autem progrediens per sinum, qui sinus librae partes habet primas, in librae parte VIII perficit aequinoctium autumnale; qui cursus aequat eam circinationem, quae fuerat in arietis signo.
しかし、獅子の胸と蟹の境界から太陽が脱け出て、獅子の残りの部分を駆け抜けるとき、昼の長さと天球の円軌道の大きさを縮小させ、双児宮に相当する等しい行程へと戻る。さらに獅子から処女宮へと移り、その衣の襞へと進むとき、円軌道を縮小し、牡牛宮が持つ行程の比率と等しくする。そして処女宮からその襞(この襞は天秤宮の最初の部分を保つ)を通って進み、天秤宮の第八度において秋分を完遂する。この行程は、白羊宮にあったときの円軌道と等しい。
Scorpionem autem cum sol ingressus fuerit occidentibus vergiliis, minuit progrediens meridianas partes longitudines dierum.2 e scorpione cum percurrendo init in sagittarium ad femina eius, contractiorem diurnum pervolat cursum. cum autem incipit a feminibus sagittarii, quae pars est attributa capricorno, ad partem octavam,3 brevissimum caeli percurrit spatium. ex eo a brevitate diurna bruma ac dies brumales appellantur. e capricorno autem transiens in aquarium adauget et aequat sagittarii longitudine diei spatium. ab aquario cum ingressus est in pisces favonio flante, scorpionis comparat aequalem cursum. ita sol ea signa circum pervagando certis temporibus auget aut minuit dierum et horarum spatia. Nunc de ceteris sideribus, quae sunt dextra ac sinistra zonam signorum4 meridiana septentrionalique parte mundi stellis disposita figurataque, dicam.
一方、プレアデスの入りとともに太陽が天蠍宮に入ったとき、南の領域へと進みながら昼の長さを減少させる。天蠍宮から駆け抜けて人馬宮へと入りその腿に至るとき、より縮小された昼間の行程を飛び巡る。そして人馬宮の腿(この部分は磨羯宮に割り当てられている)から始まって(磨羯宮の)第八度に至るとき、天の最も短い空間を駆け巡る。このことから、昼間の短さにちなんで冬至および冬至の日々と名づけられている。さらに磨羯宮から宝瓶宮へと移るとき、昼の空間を増大させて人馬宮の長さに等しくする。西風が吹く頃に宝瓶宮から双魚宮へと入ると、天蠍宮に相当する等しい行程を整える。このようにして太陽はこれらの星座を巡ることで、定められた季節ごとに昼と時間の長さを増大させ、あるいは減少させるのである。 さて、黄道帯の左右にあって、天球の南および北の領域において星々によって配置され形作られている残りの星宿について述べることにしよう。
- 9.3.2inminuit diei magnitudinem et circinationis
属格 circinationis は diei と並列されて対格名詞 magnitudinem に掛かる。すなわち「昼の大きさ(長さ)と円軌道の大きさを縮小させる」の意。
- 9.3.3minuit progrediens meridianas partes longitudines dierum
meridianas partes は前置詞 in を伴わない方向・向先を表す対格(あるいは空間的延長の対格)であり、分詞 progrediens に係って「南の領域へと進みながら」を意味する。主動詞 minuit の目的語は longitudines dierum(昼の長さ)である。
- 9.3.3cum autem incipit a feminibus sagittarii, quae pars est attributa capricorno, ad partem octavam
前置詞句 a feminibus sagittarii から ad partem octavam までの区間を示す圧縮構文(簡約構文)。quae pars est attributa capricorno(この部分は磨羯宮に割り当てられている)という説明句が挿入されており、ad partem octavam は磨羯宮の第八度を指している。
- 9.3.3dextra ac sinistra zonam signorum
dextra ac sinistra は副詞的に機能しつつ、対格 zonam signorum(黄道帯)を支配して「黄道帯の右および左に」を意味する(前置詞相当の用法)。
