← ウィトルウィウス

建築について

§9.5.1-9.5.4

南天の星座の配置と不可視の南極星

著者は南天に配されたみなみのうお座、うみへび座、アルゴ座、オリオン座、エリダヌス座などの星座の配置を詳述し、天球の傾きのために北半球からは見ることのできない南天の星座(カノープスなど)の不可視性について論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§9.5.1

​Primum sub capricorno subiectus piscis austrinus caudam prospiciens ceti. ab eo ad sagittarium locus est inanis. turibulum sub scorpionis aculeo. centauri priores partes proximae sunt librae et scorpioni. tenet in manibus simulacrum, id quod bestiam astrorum periti nominaverunt. virginem et leonem et cancrum anguis porrigens agmen stellarum intortus succingit,1 regione cancri erigens rostrum, ad leonem medioque corpore sustinens craterem ad manumque virginis caudam subiciens. in qua inest corvus; quae sunt autem supra scapulas, peraeque sunt lucentia ​ad anguis inferius ventris. sub caudam subiectus est centaurus. iuxta cratera et leonem navis est, quae nominatur Argo, cuius prora obscuratur, sed malus et quae sunt circa gubernacula eminentia videntur, ipsaque navicula et puppis per summam caudam cani iungitur.2 geminos autem minusculus canis sequitur contra anguis caput. maior item sequitur minorem. Orion vero transversus est subiectus, pressus ungula tauri, manu laeva pellem tenens, clavam altera ad geminos tollens.

第一に、磨羯の下には南の魚が配されており、鯨の尾を望んでいる。そこから人馬に至るまでは空虚な空間である。香炉は天蠍の針の下にある。ケンタウルスの前半身は天秤と天蠍に最も近い。彼は両手の中に、天文学に精通した人々が野獣と呼んだ像を抱えている。蛇(海蛇)は捩じれつつ星々の列を伸ばして乙女、獅子、蟹を取り巻いており、蟹の領域で吻を突き上げ、獅子のそばで胴体の中央に杯を支え、乙女の手のそばに尾を差し入れている。その尾の中には烏がいる。しかしその肩甲骨の上にある星々は、蛇の腹の下部に対して一様に輝いている。 尾の下にはケンタウルスが配されている。杯と獅子の近傍にはアルゴと呼ばれる船があり、その舳先は霞んでいるが、帆柱と舵の周囲にある部分は際立って見え、小船自体と船尾は尾の先端を通じて犬に結ばれている。双児の後には、蛇の頭の向かいに小さな犬が続いている。同様に、大きな犬が小さな犬に続いている。他方、オリオンは斜めに配されており、牡牛の蹄に圧迫され、左手で獣皮を保ち、もう一方の手で棍棒を双児に向かって振り上げている。

§9.5.3

​Apud eius vero basim canis parvo intervallo insequens leporem. arieti et piscibus cetus est subiectus, a cuius crista ordinate utrisque piscibus disposita est tenuis fusio stellarum, quae graece vocitantur ἁρπεδόναι. magnoque intervallo introrsus pressus nodus serentium attingit summam ceti cristam. per speciem stellarum flumen profluit, initium fontis capiens a laevo pede Orionis. quae vero ab aquario fundi memoratur aqua, profluit inter piscis austrini caput et caudam ceti.

まさにその足元近くには、わずかな間隔を置いて犬が兎を追っている。白羊と魚座の下には鯨が配されており、その鶏冠から双方の魚に向かって、ギリシア語でハルペドナイと呼ばれる星々の微細な広がりが秩序正しく配置されている。そして大きな間隔を置いて内側に深く引き入れられた結び目が、鯨の鶏冠の先端に達している。星々の形象を通じて川が流れ出ており、オリオンの左足から水源の端緒を取っている。また水瓶から注がれると言い伝えられる水は、南の魚の頭と鯨の尾の間を流れ下っている。

§9.5.4

​Quae figurata conformataque sunt siderum in mundo simulacra, natura divinaque mente designata, ut Democrito physico placuit, exposui, sed tantum ea, quorum ortus et occasus possumus animadvertere et oculis contueri. namque uti septentriones circum axis cardinem versantes non occidunt neque sub terram subeunt, sic circa meridianum cardinem, qui est propter inclinationem mundi subiectus terrae, sidera versabunda latentiaque non habent egressus orientis supra terram.3 itaque eorum figurationes propter obstantiam terrae non sunt notae. huius autem rei index est stella Canopi, quae his regionibus est ignota, renuntiant autem negotiatores, qui ad extremas Aegypti regiones proximasque ultimis finibus terrae terminationes fuerunt.

天において形作られ整えられた星座の姿、すなわち自然と神的な知性によって定められたものを、自然学者デモクリトスが論じたように私は説明してきた。ただし、その出没を我々が観察し、目で捉えることができるものに限ってのことである。というのも、天軸の要の周りを回転する北斗が没することもなく大地の下に入ることもないのと同様に、世界の傾きのゆえに大地の下に配されている南の要の周囲で、旋回し隠れている星々は、大地の上に現れ昇る出口を持たないからである。したがってそれらの形象は、大地の遮蔽のゆえに知られていない。この事の実証となるのがカノープスの星であり、この地では知られていないが、エジプトの最果ての地、すなわち大地の極限の境界に最も近い地域に至った商人たちが報告している。

構文注3 件
  1. 9.5.1virginem et leonem et cancrum anguis porrigens agmen stellarum intortus succingit

    主文の骨格は anguis(主語)... succingit(主動詞)... virginem et leonem et cancrum(目的語)。分詞句 porrigens agmen stellarum(星々の連なりを伸ばしながら)と形容詞述語的用法の intortus(身を捩じりながら)が主語 anguis を修飾している。

  2. 9.5.2ipsaque navicula et puppis per summam caudam cani iungitur

    主語は ipsaque navicula et puppis と複数要素からなるが、動詞 iungitur は直近の主語あるいは単一の複合的観念に合わせて単数形をとっている。cani は与格(結びつく相手)。

  3. 9.5.4sidera versabunda latentiaque non habent egressus orientis supra terram

    egressus は第4変化名詞の複数対格(出口、現れること)。orientis は名詞 oriens(東、昇騰)の属格、あるいは現在分詞属格。「地上へと昇り出る道を持たない」という構文をなす。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.5.1-9.5.4