- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.2.1-9.2.4
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
月の満ち欠けについて、半分が発光する球体とするベロッソスの説と、太陽光の反射によるとするサモスの天文学者アリスタルコスの説の二つが解説され、月齢に伴う形状の変化が説明される。
Berosus, qui ab Chaldaeorum civitate sive natione progressus in Asia etiam disciplinam Chaldaicam patefecit, ita est professus: pilam esse ex dimidia parte candentem, reliqua habere caeruleo colore. cum autem cursum itineris sui peragens subierit sub orbem solis, tunc eam radiis et impetu caloris corripi convertique candentem propter eius proprietatem luminis ad lumen. cum autem ea vocata ab solis orbi superiora spectent,1 tunc inferiorem partem eius, quod candens non sit, propter aeris similitudinem obscuram videri. cum ad perpendiculum ea sit ad eius radios, totum lumen ad superiorem speciem retineri, et tunc eam vocari primam.
カルデア人の都市あるいは部族から現れて、小アジアにおいてもカルデアの教説を開示したベロッソスは、次のように言明した。すなわち、月は球体であって、半分は白熱して輝いており、残りの半分は青色を帯びている。月がその歩みの行程を終えて太陽の円盤の下に入るとき、太陽光線とその熱気の勢いによって捉えられ、光の固有の性質のゆえに、白熱している側が太陽の光へと向けられる。しかし、太陽の円盤によって引き寄せられたその部分が上方を向くとき、白熱していない月の下側の部分は、大気と似ているために暗く見える。月が太陽光線に対して垂直になると、すべての光は上側の外見へと留め置かれ、そのとき月は第一日目の月と呼ばれる。
Cum praeteriens vadat ad orientis caeli partes, relaxari ab impetu solis extremamque eius partem candentiae oppido quam tenui linea2 ad terram mittere splendorem, et ita ex eo eam secundam vocari. cotidiana autem versationis remissione tertiam, quartam in dies numerari. septimo die, cum sol sit ad occidentem, luna autem inter orientem et occidentem medias caeli teneat regiones, quod dimidia parte caeli spatio distet a sole, item dimidiam candentiae conversam habere ad terram. inter solem vero et lunam cum distet totum mundi spatium et lunae orienti sol trans contra sit ad occidentem, eam, quo longius absit, a radiis remissam XIIII die plena rota totius orbis mittere splendorem, reliquosque dies decrescentia cotidiana ad perfectionem lunaris mensis versationibus et cursu a sole revocationibus subire sub rotam radiosque eius, et ita menstruas dierum efficere rationes.
月が通り過ぎて東の空の領域へと進むと、太陽の勢いから解き放たれ、その白熱した部分の最外縁が極めて細い線によって地上へ輝きを送り、こうしてそのことから第二日目の月と呼ばれる。日々の回転の緩まりによって、日を追って第三日目、第四日目と数えられる。第七日目には、太陽が西にあり、月が東と西の間の空の中央の領域を占めるとき、空の空間の半分だけ太陽から離れているため、同様に白熱した半面を大地へと向ける。だが太陽と月の間に宇宙全体の空間が隔たり、昇る月に対して太陽がその向こう側の真西にあるとき、月は最も遠く離れるがゆえに太陽光線から解き放たれ、第十四日目には円盤全体の満ちた輪によって輝きを放ち、残りの日々には日ごとの減退によって、日々の回転と運行による太陽からの引き戻しによって太陰月の完成へと向かい、太陽の車輪とその光線の下へと入り込み、このようにして月ごとの日数の計算を形づくるのである。
Uti autem Aristarchus Samius mathematicus vigore magno rationes varietatis disciplinis de eadem re reliquit, exponam. non enim latet lunam non suum propriumque habere lumen, sed esse uti speculum et ab solis impetu recipere splendorem. namque luna de septem astris circulum proximum terrae in cursibus minimum pervagatur. ita quot mensibus sub rotam solis radiosque uno die, antequam praeterit, latens obscuratur. cum est cum sole, nova vocatur. postero autem die, quo numeratur secunda, praeteriens ab sole visitationem facit tenuem extremae rotundationis. cum triduum recessit ab sole, crescit et plus inluminatur. cotidie vero discedens cum pervenit ad diem septimum, distans a sole occidente circiter medias caeli regiones, dimidia lucet, et eius quae ad solem pars spectat, ea est inluminata.
しかし、サモスの数学者アリスタルコスが、その偉大な才気によって同じ事柄について諸学問にどのように変化の理論を残したかを説明しよう。月が自分自身の固有の光を持つのではなく、鏡のようであって太陽の勢いから輝きを受け取っているということは、知られていないわけではない。なぜなら月は七つの天体のうち、大地に最も近い軌道を巡り、その運行において最小の軌道を巡るからである。このようにして月は、毎月、太陽を追い越す前の一日の間、太陽の車輪とその光線の下で身を潜めて暗くなる。月が太陽と共にあるとき、新月と呼ばれる。翌日、すなわち第二日目と数えられる日に、月は太陽から通り過ぎることで、その最外周の丸みの細い姿を現す。太陽から三日の行程を退くと、月は大きくなり、より多く照らされる。日々離れていって第七日目に達すると、沈みゆく太陽からおよそ空の中央の領域だけ離れ、半分が輝き、太陽に向いている部分が照らされる。
Quarto autem decumo die, cum in diametro spatio totius mundi absit ab sole, perficitur plena et oritur, cum sol sit ad occidentem, ideo quod totum spatium mundi distans consistit contra et impetu solis totius orbis in se recipit splendorem. septumo decumo die cum sol oriatur, ea pressa est ad occidentem.3 vicensimo et altero die cum sol est exortus, luna tenet circiter caeli medias regiones, et id quod spectat ad solem, id habet lucidum reliquis obscura. item cotidie cursum faciendo circiter octavo et vicensimo die subit sub radios solis, et ita menstruas perficit rationes. Nunc, ut in singulis mensibus sol signa pervadens auget et minuit dierum et horarum spatia, dicam.
第十四日目には、宇宙全体の直径の空間において太陽から離れるとき、完全に満ちて、太陽が西にあるときに昇る。宇宙の全空間を隔てて正反対に位置し、太陽の勢いから円盤全体の輝きを自らに受け取るからである。第十七日目には、太陽が昇るとき、月は西へと沈みかけている。第二十二日目には、太陽が昇ったとき、月はおよそ空の中央の領域を占め、太陽に向いている部分が明るく、残りの部分においては暗い。同様に日々運行を行うことで、およそ第二十八日目に太陽光線の下へと入り、このようにして月ごとの計算を完成させるのである。 さて、各月において太陽が星座を通過しながら、どのように昼と時間の長さを増大させ、また減少させるかを論じることにしよう。
- 9.2.1ea vocata ab solis orbi superiora spectent
ea vocata は中性複数主格で前述の candentia(白熱した諸部分)を受け、接続法動詞 spectent の主語となっている構文である。あるいは ea を女性単数(luna)として取り、奪格「太陽の円盤によって呼び寄せられた月が」と解する余地もあるが、続く inferiorem partem eius(それの下側の部分)との対比から、上側を向く「白熱した部分(中性複数)」と取るのが最も自然である。orbi は奪格語尾 -i の形(orbe に同じ)をとる。
- 9.2.2oppido quam tenui linea
oppido quam はラテン語の口語・古風表現に由来する慣用句で、副詞 oppido(「甚だ、極めて」)に quam が添えられて形容詞・副詞を強める(sane quam や valde quam と同等)。ここでは tenui linea に係り、「極めて細い線によって」を意味する。
- 9.2.4pressa est ad occidentem
動詞 premo の受動態完了(または状態分詞)で、文字通りには「西へと押し下げられている」、すなわち日の出の段階で月が西の地平線近くまで沈みかけている天文学的状況を指す。
