- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:5.9.5-5.9.9
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
列柱廊に挟まれた露天空間の植栽と遊歩道の健康への効能、排水暗渠と木炭を用いたぬかるみ防止の施工法、および籠城戦時の薪材備蓄所としての軍事的有用性が述べられ、最後に次章の浴場論への移行が告げられる。
Media vero spatia, quae erunt subdiu inter porticus, adornanda viridibus videntur, quod hypaethroe ambulationes habent magnam salubritatem. et primum oculorum,1 quod ex viridibus subtilis et extenuatus aer propter motionem corporis influens perlimat speciem et ita auferens ex oculis umorem crassum, aciem tenuem et acutam speciem relinquit; praeterea, cum corpus motionibus in ambulatione calescat, umores ex membris aer exsugendo inminuit plenitates extenuatque dissipando quod plus inest quam corpus potest sustinere.
しかし、列柱廊の間にある野天の中央空間は、植栽によって飾られるべきであると思われる。なぜなら、露天の遊歩道は健康に大いに資するからである。そして第一に目の健康であるが、緑の植栽から生じる微細で希薄な空気が、身体の運動によって流れ込むことで視力を清め、こうして目から濁った水分を取り除き、鋭敏な視力と明瞭な視界を残すからである。さらに、遊歩道での運動によって身体が温まると、空気が四肢から水分を吸い出すことで満杯を減じ、身体が耐えうる以上の過剰な水分を発散させて希釈するからである。
Hoc autem ita esse ex eo licet animadvertere, quod, sub tectis cum sint aquarum fontes aut etiam sub terra palustris abundantia, ex his nullus surgit umor nebulosus, sed in apertis hypaethrisque locis, cum sol oriens vapore tangat mundum, ex umidis et abundantibus excitat umores et eos conglobatos in altitudinem tollit. ergo si ita videtur, uti in hypaethris locis ab aere umores ex corporibus exsugantur molestiores, quemadmodum ex terra per nebulas videntur,2 non puto dubium esse, quin amplissimas et ornatissimas subdiu hypaethrusque conlocari oporteat in civitatibus ambulationes.
そして、このことが事実であることは次のことから観察できる。すなわち、屋根の下に水源がある場合や、地下に湿地性の豊かな水分がある場合であっても、これらから霧状の水分が立ち上ることはないが、開かれた露天の場所では、昇る太陽がその熱気によって大地に触れると、湿った豊かな場所から水分を引き起こし、それらをひと塊にして上方へと引き上げるのである。したがって、もし大地から霧として見えるのと同様に、露天の場所では空気によって身体から鬱陶しい水分が吸い出されると認められるならば、都市においてきわめて広大で華美な露天の遊歩道が野天に配置されるべきであることに、何の疑いもないと私は考える。
Eae autem uti sint semper siccae et non lutosae, sic erit faciendum. fodiantur et exinaniantur quam altissime. dextra atque sinistra structiles cloacae fiant, inque earum parietibus, qui ad ambulationem spectaverint, tubuli instruantur inclinati fastigio. cloacis his perfectis compleantur ea loca carbonibus, deinde insuper sabulone eae ambulationes sternantur et exaequentur. ita propter carbonum raritatem naturalem et tubulorum in cloacas instructionem excipientur aquarum abundantiae, et ita siccae et sine umore perfectae fuerint ambulationes.
しかし、それらが常に乾燥し、泥濘まないようにするためには、次のように施工されなければならない。できる限り深く掘り下げて土を取り除く。左右に組石造りの暗渠を造り、遊歩道に面するその側壁には、傾斜を持たせて小管を取り付ける。これらの暗渠が完成したら、それらの場所を木炭で満たし、その上でそれらの遊歩道に砂利を敷いて平らに均す。このようにすれば、木炭の自然な間隙性と暗渠へ導く小管の配置によって余剰な水が受け止められ、こうして遊歩道は乾燥し湿気のない完璧なものとなるであろう。
Praeterea in his operibus thensauri sunt civitatibus in necessariis rebus a maioribus constituti. in conclusionibus3 enim reliqui omnes faciliores sunt apparatus quam lignorum. sal enim facile ante inportatur, frumenta publice privatimque expeditius congeruntur, et si defit, holeribus, carne seu leguminibus defenditur, aquae fossuris puteorum et de caelo repentinis tempestatibus ex tegulis excipiuntur. de lignatione, quae maxime necessaria est ad cibum coquendum, difficilis et molesta est apparatio, quod et tarde comportatur et plus consumitur.
さらに、これらの建造物には、先祖たちによって必需品に関する都市の備蓄が設けられている。というのも、包囲された際には、木材の調達を除けば、他のすべての調達はより容易だからである。塩は容易に前もって運び込まれ、穀物は公的・私的にいっそう速やかに集積され、もし不足しても野菜や肉あるいは豆類によって補われ、水は井戸の掘削や突然の暴風雨の際に屋根瓦から受けることで得られる。しかし木材の伐採と調達に関しては、食事の調理に極めて必要であるにもかかわらず、その準備は困難で骨が折れる。運搬に時間がかかり、消費量も多いからである。
In eiusmodi temporibus tunc eae ambulationes aperiuntur et mensurae tributim singulis capitibus designantur. ita duas res egregias hypaethroe ambulationes praestant, unam in pace salubritatis, alteram in bello salutis.4 ergo his rationibus ambulationum explicationes non solum post scaenam theatri, sed etiam omnium deorum templis effectae magnas civitatibus praestare poterunt utilitates. Quoniam haec nobis satis videntur esse exposita, nunc insequentur balinearum dispositionum demonstrationes.
そのような非常時には、それらの遊歩道が開放され、部族ごとに各人への配分量が割り当てられる。このようにして、露天の遊歩道は二つの際立った利点、すなわち平時における健康と、戦時における安全をもたらすのである。したがって、これらの理由から、劇場の舞台の後方だけでなく、あらゆる神々の神殿においても遊歩道の整備がなされれば、都市に大きな利便性をもたらすことができるであろう。 これらのことは我々によって十分に説明されたと思われるので、次は浴場の配置に関する論証に移ることにする。
- 5.9.5et primum oculorum
直前の文の述部名詞句 magnam salubritatem を受けた省略構文。salubritatem(または主格 salubritas)が補われ、属格 oculorum はその限定(「目の健康」)を表す。
- 5.9.6quemadmodum ex terra per nebulas videntur
比較節における動詞省略。前節の exsugantur を受けて受動不定詞 exsugi(「大地から霧を通じて吸い出されるのが見られるように」)を補うか、あるいは videntur 自体を「霧となって立ち上るのが見える」という完結した受動の意味で解する。全訳文で空気による水分の吸収と霧の立ち上る現象との対比構造として統一している。
- 5.9.8in conclusionibus
conclusio はここでは軍事用語として「包囲」「籠城(戦)」を意味する。続く文脈で塩・穀物・水・薪の調達が対比されていることからも、包囲戦における補給・兵站の文脈である。
- 5.9.9unam in pace salubritatis, alteram in bello salutis
salubritatis と salutis は、duas res の配分代名詞 unam, alteram に対する同格的・内容規定の属格(あるいは属格名詞による性質・内実の指示)。「一つは平時における健康という益を、もう一つは戦時における保全・安全という益を」を意味する。
