- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:5.10.1-5.10.5
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ウィトルウィウスは浴場建築の配置、採光、男女浴室の効率的な連結、地下暖房(ハイポコースト)と懸垂床の構造、耐湿性の天井・二重穹窿の施工法、各室および浴槽の寸法比率、ならびにラコニクム(発汗室)の円形設計と温度調節機構について規定する。
Primum eligendus locus est quam calidissimus, id est aversus ab septentrione et aquilone. ipsa autem caldaria tepidariaque lumen habeant ab occidente hiberno, si autem natura loci inpedierit, utique a meridie, quod maxime tempus lavandi a meridiano ad vesperum est constitutum. et item est animadvertendum, uti caldaria muliebria et virilia coniuncta et in isdem regionibus sint conlocata; sic enim efficietur, ut vasaria et hypocausis communis sit eorum utrisque. aenea supra hypocausim tria sunt componenda, unum caldarium, alterum tepidarium, tertium frigidarium, et ita conlocanda, uti, ex tepidario in caldarium quantum aquae caldae exierit, influat de frigidario in tepidarium ad eundem modum,1 testudinesque alveolorum ex communi hypocausi calfaciantur.
まず、できる限り最も暖かい場所、すなわち北や北東の風から背を向けた場所が選ばれなければならない。そして熱気浴室と微温浴室自体は、冬至の日の入り(南西)からの光を受けるべきであり、もし敷地の性質がそれを妨げる場合は、ともかく南からの光を受けるべきである。入浴の時間は主に正午から夕刻までと定められているからである。また同様に、女性用と男性用の熱気浴室を隣接させ、同一の区画に配置することに配慮しなければならない。こうすることによって、それら双方の湯沸かし場と暖房炉が共有されるようになるからである。暖房炉の上には三つの青銅製大釜を配置しなければならず、一つは熱湯用、二つ目はぬるま湯用、三つ目は冷水用であり、微温釜から熱湯釜へ熱湯が出た分だけ、同じ量だけ冷水釜から微温釜へと流れ込み、また浴槽の覆い穹窿が共通の暖房炉から温められるように配置されなければならない。
Suspensurae caldariorum ita sunt faciendae, ut primum sesquipedalibus tegulis solum sternatur inclinatum ad hypocausim, uti pila, cum mittatur, non possit intro resistere, sed rursus redeat ad praefurnium ipsa per se; ita flamma facilius pervagabitur sub suspensione. supraque laterculis besalibus pilae struantur ita dispositae, uti bipedales tegulae possint supra esse conlocatae; altitudinem autem pilae habeant pedes duo. eaeque struantur argilla cum capillo subacta, supraque conlocentur tegulae bipedales, quae sustineant pavimentum.
熱気浴室の懸垂床は次のように施工されるべきである。まず、暖房炉に向かって傾斜をつけた一辺一・五ペスの瓦で下地床を敷き、球を放り入れたときに中に留まることができず、球自らが再び焚き口へと戻るようにする。こうすれば、床下で炎がいっそう容易に広がっていくであろう。その上に、二ペス四方の瓦が上に置かれることができるよう配列された、八インチ角の煉瓦からなる支柱を組む。また支柱の高さは二ペスとする。それらの支柱は毛髪を練り合わせた粘土で組まれ、その上に床面を支える二ペス四方の瓦を載せる。
Concamarationes vero si ex structura factae fuerint, erunt utiliores; sin autem contignationes fuerint, figlinum opus subiciatur. sed hoc ita erit faciendum. regulae ferreae aut arcus fiant, eaeque uncinis ferreis ad contignationem suspendantur quam creberrimis; eaeque regulae sive arcus ita disponantur, uti tegulae sine marginibus sedere in duabus invehique possint, et ita totae concamarationes in ferro nitentes sint perfectae. earumque camararum superiora coagmenta ex argilla cum capillo subacta liniantur; inferior autem pars, quae ad pavimentum spectat, primum testa cum calce trullizetur, deinde opere albario sive tectorio poliatur. eaeque camarae in caldariis si duplices factae fuerint, meliorem habebunt usum; non enim a vapore umor corrumpere poterit materiem contignationis, sed inter duas camaras vagabitur.
穹窿構造について言えば、石組で作られるならばより有益であろう。しかし木造床であるならば、瓦細工の天井が下に施されるべきである。だがこれは次のように施工されるべきである。鉄製の桟またはアーチを作り、それらを極めて密に配した鉄の鉤具によって木造床から吊り下げる。そしてそれらの桟またはアーチを、縁なし瓦が二本の間に載って支えられるように配置し、こうして穹窿全体が鉄材に支えられて完成されるようにする。これらの穹窿の接合部の上面には毛髪を練り合わせた粘土を塗り、床に向いた下面は、まず砕いた陶片入りの石灰で下塗りし、ついで白漆喰または上塗りで磨き上げる。そして熱気浴室においてこれらの穹窿が二重に作られるならば、より良い効用を持つであろう。蒸気による湿気が木造床の木材を腐らせることができず、二つの穹窿の間をさまようことになるからである。
Magnitudines autem balneorum videntur fieri pro copia hominum sint ita compositae. quanta longitudo fuerit tertia dempta, latitudo sit,2 praeter scholam labri et alvei. labrum utique sub lumine faciundum videtur, ne stantes circum suis umbris obscurent lucem. scholas autem labrorum ita fieri oportet spatiosas, uti, cum priores occupaverint loca circum, expectantes reliqui recte stare possint. alvei autem latitudo inter parietem et pluteum ne minus sit pedes senos, ut gradus inferior inde auferat et pulvinus duos pedes.
浴場の規模は利用者の多さに応じて決められると見られるが、次のように構成されるべきである。長さから三分の一を減じた寸法が幅となるべきであり、洗盤と浴槽の控え所はこれに含まれない。洗盤は、周りに立つ人々が自らの影で光を遮らないよう、必ず窓の下に作られるべきであると思われる。また洗盤の控え所は、先に入った者たちが周囲の場所を占めているときでも、順番を待つ残りの者たちが適切に立っていられるよう、広々とした空間に作られなければならない。浴槽の壁と仕切り壁の間の幅は、六ペスを下回ってはならず、そこから下段の階段と縁台が二ペスを占めるようにする。
Laconicum sudationesque sunt coniungendae tepidario; eaeque quam latae fuerint, tantam altitudinem habeant ad imam curvaturam hemisphaerii.3 mediumque lumen in hemisphaerio relinquatur, ex eoque clipeum aeneum catenis pendeat, per cuius reductiones et demissiones perficietur sudationis temperatura. ipsumque ad circinum fieri oportere videtur, ut aequaliter a medio flammae vaporisque vis per curvaturae rotundationes pervagetur.
ラコニクム(乾式発汗室)と発汗室は微温浴室に隣接させるべきである。そしてそれらの幅と同じだけの高さを半球穹窿の最下部の曲面(迫り上がり部)までに持たせるべきである。半球の中央には明かり取りの開口部を残し、そこから青銅製の盾を鎖で吊り下げて、それを引き上げたり下ろしたりすることによって発汗室の温度調節が達成されるようにする。また、炎と蒸気の力が曲面の円形に沿って中央から均等に行き渡るよう、この部屋自体をコンパスで円形に造るのがふさわしいと思われる。
- 5.10.1quantum aquae caldae exierit, influat de frigidario in tepidarium ad eundem modum
相関構文。「quantum...」節が先行し、主節の「influat」の主語として対応する指示代名詞(tantum)が文脈上省略されている。温水釜から熱湯釜へと流出・補給された量と同量(ad eundem modum)の冷水が、冷水釜から温水釜へと自動的に流入・補充される連動給水システムを述べている。
- 5.10.4quanta longitudo fuerit tertia dempta, latitudo sit
比率の算定式を示す構文。「tertia dempta(三分の一が差し引かれた上で)」は絶対奪格であり、関係節「quanta longitudo fuerit」の長さを基準として、そこから3分の1を引いた値(すなわち長さの3分の2、比率3:2)を主節の「latitudo sit(幅とする)」の指示値とする相関的な省略表現である。
- 5.10.5ad imam curvaturam hemisphaerii
空間的な到達点を示す「ad」に最上級形容詞「ima」が結合した表現。「半球の最下部」、すなわち円筒状の壁面から半球穹窿(ドーム)の曲面が立ち上がる起拱点(springing line)までの高さを指す。したがって、床からドームの迫り上がりまでの壁の高さが部屋の直径(幅)に等しくなる設計を指定している。
