- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:5.9.1-5.9.4
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
劇場背後に設けるべき列柱廊(雨宿り・劇道具準備用)の実例を挙げ、その平面寸法およびドーリア式・イオニア式・コリント式の比例規則を詳述する。
Post scaenam porticus sunt constituendae, uti, cum imbres repentini ludos interpellaverint, habeat populus, quo se recipiat ex theatro,1 choragiaque laxamentum habeant ad comparandum. uti sunt porticus Pompeianae, itemque Athenis porticus Eumenicae Patrisque Liberi fanum et exeuntibus e theatro sinistra parte2 odeum, quod Themistocles columnis lapideis dispositis navium malis et antemnis e spoliis Persicis pertexit (ideo autem etiam incensum Mithridatico bello rex Ariobarzanes restituit); Smyrnae Stratoniceum; Trallibus porticus ex utraque parte est scaenae supra stadium; ceterisque civitatibus, quae diligentiores habuerunt architectos, circa theatra sunt porticus et ambulationes.
舞台の後方には列柱廊が設けられなければならない。それは、不意の降雨が催し物を妨げた際に、民衆が劇場から身を寄せる場所を持ち、また劇の準備のためのゆとりを道具班が確保できるようにするためである。例えばポンペイウスの列柱廊があり、同様にアテナイにおけるエウメネスの列柱廊や自由父(バックス)の神殿、そして劇場から出る者にとって左手側にあるオデイオンがそうであり、このオデイオンはテミストクレスがペルシアの戦利品である船の帆柱や帆桁を用い、石の円柱を配して屋根を架けたものである(なお、それゆえにまた、これはミトリダテス戦争で焼失したのち、アリオバルザネス王が復元した)。スミュルナのストラトニケイア柱廊、トラッレスでは競技場の上方の舞台の両側にある列柱廊、そしてその他の都市でも、より入念な建築家を持ったところでは、劇場の周囲に列柱廊と遊歩道が存在している。
Quae videntur ita oportere conlocari, uti duplices sint habeantque exteriores columnas doricas cum epistyliis et ornamentis ex ratione modulationis perfectas. latitudines autem earum ita oportere fieri videntur, uti, quanta altitudo columnae fuerit exterioris, tantam latitudinem habeant ab inferiore parte columnarum extremarum ad medias et a medianis ad parietes, qui circumcludunt porticus ambulationes. medianae autem columnae quinta parte altiores sint quam exteriores, sed Aut ionico aut corinthio genere deformentur. columnarum autem proportiones et symmetriae non erunt isdem rationibus, quibus in aedibus sacris scripsi; aliam enim in deorum templis debent habere gravitatem, aliam in porticibus et ceteris operibus subtilitatem. itaque si dorici generis erunt columnae, dimetiantur earum altitudines cum capitulis in partes XV. ex eis partibus una constituatur et fiat modulus, ad cuius moduli rationem omnis operis erit explicatio. et in imo columnae crassitudo fiat duorum modulorum; intercolumnium quinque et moduli dimidia parte; altitudo columnae praeter capitulum XIIII modulorum; capituli altitudo moduli unius, latitudo modulorum duorum et moduli sextae partis. ceteri operis modulationes, uti in aedibus sacris in libro IIII scriptum est, ita perficiantur.
これらは次のように配置されるべきであると思われる。すなわち二重の列柱廊とし、外側の円柱はエピステュリオンと装飾部を持ち、モデュール比例の比率に基づいて仕上げられたドーリア式とするのである。また、それらの幅は次のように作られるべきであると思われる。すなわち、外側の円柱の高さがどれほどであるかに応じて、最外列の円柱の下部から中間列まで、そして中間列から列柱廊の歩道を囲む壁に至るまで、それと同等の幅を持たせるのである。そして中間の円柱は外側の円柱よりも五分の一だけ高くなければならないが、イオニア式またはコリント式様式で形作られるべきである。ただし、円柱の比例と均整関係は、私が神殿に関して記したのと同じ比率にはならないであろう。というのも、神々の神殿においては重厚さを、列柱廊その他の建造物においては繊細さを帯びるべきだからである。したがって、もしドーリア式の円柱にするならば、柱頭を含めたそれらの高さを十五等分する。その部分の一つを定めてモデュールとし、このモデュールの比率に従って全工事の展開がなされる。そして円柱の下部における太さは二モデュールとし、柱間は五モデュール半、柱頭を除く円柱の高さは十四モデュール、柱頭の高さは一モデュール、幅は二モデュールと一モデュールの六分の一とする。その他の部分のモデュール比例は、第4巻で神殿に関して記された通りに仕上げられるべきである。
Sin autem ionicae columnae fient, scapus praeter spiram et capitulum in octo et dimidiam partem dividatur, et ex his una crassitudini columnae detur; spira cum plintho dimidia crassitudine constituatur; capituli ratio ita fiat, uti in libro tertio est demonstratum. si corinthia erit, scapus et spira uti in ionica; capitulûm3 autem, quemadmodum in quarto libro est scriptum, ita habeant rationem. stylobatisque adiectio quae fit per scamillos inpares, ex descriptione, quae supra scripta est in libro tertio, sumatur. epistylia, coronae ceteraque omnia ad columnarum rationem ex scriptis voluminum superiorum explicentur.
他方、もしイオニア式の円柱が造られるならば、礎盤と柱頭を除く柱身は八つ半の部分に分割され、これらの一つが円柱の太さに割り当てられる。礎盤は方形座板を含めて太さの半分に定められ、柱頭の比率は第3巻で示された通りになされる。もしコリント式であるならば、柱身と礎盤はイオニア式と同様とし、〔円柱は〕第4巻に記されている通りの柱頭の比率を持つものとする。そして不等な敷板によって行われる柱脚台の付加は、第3巻で上述された図解から採られるべきである。エピステュリオン、コーニス、その他すべてのものは、先の諸巻の記述に基づいて円柱の比率に合わせて展開されなければならない。
- 5.9.1habeat populus, quo se recipiat ex theatro
関係副詞 quo に導かれる関係節中の動詞 recipiat は接続法現在をとる。「民衆が身を寄せる(ことができる)場所」という可能・目的のニュアンスを含む関係節、あるいは間接疑問節「どこへ身を寄せるべきか」と同等の構文である。
- 5.9.1exeuntibus e theatro sinistra parte
exeuntibus は現在分詞の複数与格で、「判断の基準となる人物」を示す関係の与格(dativus iudicantis / reference)。「劇場から退出する者にとって左側に」という位置関係を表す。
- 5.9.4capitulûm
写本形 capitulûm は複数属格 capitulorum の縮約形(古形)と解される。後続する述語動詞 habeant(複数形)の目的語 ratio に対する限定属格として機能している(「柱頭の[比率]」)。
