← 大セネカ

論争問題集

§1.7.6-1.7.10

息子による父の残虐の弾劾と困窮した老父の哀訴

弁論家たちが息子の立場から父親の非道な条件提示を論難した後、弁論は父親側の抗弁に移り、家庭の悲劇で全てを失った老父が餓死を免れるための扶養あるいは速やかな死を懇願する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.7.6

​BLANDVS. Hic qui unde uiuat non habet, quam care tyrannicidas uestros emancipat! Quid ais, pirata filii, piratarum magister, eius crudelitatis emptor cuius nec pirata uenditor est? Romani Hisponis. “Pater piratis salutem:” hanc eripis filio.1 “Duplam dabo:” quid necesse est? potui uilius solui. “ut praecidatis manus.” obstipuerunt piratae et cum dimitterent dixerunt: “indica patri tuo non omnia piratas uendere.” MENTONIS. Adhuc, iudices, tamquam pro meis manibus egi, uerum confitendum: uobis remissae sunt. exhibeo, respublica, piratarum depositum tibi: manus hae tuae saluae ad te perlatae sunt. fac quod uoles. illud unum rogo, si peccauerunt, cuilibet uinciendas trade: si isti trades, sic alligabit quomodo soluit: praecidet.

ブランドゥス。生活の資を持たぬこの男が、諸君の僭主殺害者たちをいかに高く売り払うことか!お前は何と言うのか、息子の海賊、海賊たちの師匠、海賊ですら売り手とならないほどの残虐の買い手よ。ロマーヌス・ヒスポ。「父より海賊たちへ挨拶を」。お前はこの安寧を息子から奪い取るのだ。「倍額を与えよう」。何が必要だというのか。私はもっと安く解放され得たのだ。「両手を切り落とすならば」。海賊たちは呆然とし、私を釈放する際にこう言った、「海賊も何でも売るわけではないと父親に伝えよ」と。メント。裁判人の方々、今まではあたかも私自身の両手のために弁じたかのようでしたが、真実を告白せねばなりません。それらは諸君へと送り返されたのです。国家よ、私は海賊たちの預かり物をそなたに引き渡す。そなたのものであるこの両手は、無事にそなたのもとへと届けられたのだ。望むようにせよ。ただ一つ懇願する。もしそれらが罪を犯したならば、縛られるよう誰にであれ引き渡すがよい。もしあの男に引き渡すなら、奴は解き放ったのと同じやり方で縛るであろう。すなわち、切り落とすのだ。

§1.7.7

​ALFI FLAVI. Adhuc qualem optem patrem nescio. diuitem? debilitat. egentem? adligat. neutrum manibus meis expedit. “Duplam dabo, ut manus praecidatis.” filium minus crudelem habuisti. MARVLLI. Vt adlata est epistola, coeperunt iam me piratae soluere; ut recitata dupla in epistola pecunia est, “hic est;” inquam, “pater quem uobis laudaueram.” TRIARII. Vbi est patrimonium tuum illud quod tyrannos instruit, quod adulteros facit? ubi est? certe in me nil inpendisti.

アルフィウス・フラウス。どのような父親を望むべきか、私にはまだ分からない。富裕な父か。手を不具にする。困窮する父か。手を縛り上げる。どちらも私の両手にとって得策ではない。「両手を切り落とすならば、倍額を与えよう」。お前は自分よりは残虐でない息子を持っていたのだ。マルッルス。手紙が届いたとき、海賊たちはすでに私を解き始めました。手紙の中で倍額の金が読み上げられたとき、「これこそが」と私は言いました、「私が諸君に誇っていた父だ」と。トリアリウス。僭主を支え、姦通者を生み出すあのそなたの財産はどこにあるのか。どこにあるのか。確かに、そなたは私には何も費やさなかったのだ。

§1.7.8

​Pars altera. IVLI BASSI. Infelix futura est etiam uictoria mea: si non tenuero causam, fame moriar; si tenuero, hoc tantum consequar ne fame moriar. Duxi uxorem nimium fecundam: peperit mihi tria nescio quae prodigia uariis generibus inter se et me, iudices, furentia: alium qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem uiolare, alium qui patrem.2 Testor, iudices, omnes ciues meos: una seruiuimus, nemo tyrannidem me uno sensit magis. argumentum habeo maximum quod uiuo: non pepercissetis mihi, si putassetis me partem tyranni. Dum inter se pugnant, uicit respublica. Reliqui duo, quia non poterant in nos, inter se tyrannidem exercuerunt. habebat iste nescio quam uxorem, quam in arce cognouerat. Si alligare te possem, proficiscentem alligassem.

相手側の弁論。ユリウス・バッスス。私の勝利すら不幸なものとなるでしょう。訴訟に勝たねば餓死するでしょうし、勝ったとしても、餓死しないということだけを勝ち得ることになるのですから。私はあまりにも多産な妻を娶りました。彼女は私に、何と呼ぶべきか三人の怪物を産み落としました。裁判人の方々、互いに対しても私に対しても様々なやり方で荒れ狂う者たち、すなわち祖国を圧制し得た者、兄弟を汚し得た者、父を害し得た者です。裁判人の方々、私はすべての同胞市民に誓って証言を求めます。我々はともに隷属の身にありました。私一人以上に僭主政の重圧を痛感した者はいません。私が生きていることこそ最大の証拠です。諸君は、もし私が僭主の一味であると考えたなら、私を容赦しなかったはずです。奴らが相争っている間に、国家が勝利しました。残る二人は、我々に対して振るうことができなかったため、互いの間で暴虐をふるいました。この男には、城砦で知り合ったどこの誰とも知れぬ妻がいました。もしお前を縛り上げることができたなら、旅立つお前を縛り上げていたことでしょう。

§1.7.9

​Non opus est tibi magna inpensa ad sustinendum patrem: tua mecum alimenta partire. nolo me tam bene alas quam ego te alui; nolo ignoscas mihi: quidquid passus es, quidquid timuisti, patiar: posce flagella, scinde rugas. ustus es? subice ignes et semimortuam hanc faciem, quae tantum in contumeliam suam spirat, quia extingui non potest exure. si parum est, fac quod ais ne piratas quidem fecisse, manus praecide. exhibeo tibi: hae sunt illae quae quidlibet scribunt. Vbi est gladius tuus? stringe. tyranno licuit uulnere mori; adulter uno ictu breuiter confectus est: pater te pro beneficio similem sortem rogo. ne tu quidem apud piratas famem timuisti. neminem tyrannus sic torsit.

父を扶養するのに大いなる出費は要りません。そなたの食糧を私と分かち合ってください。私がそなたを育てたほど手厚く養ってくれとは望みません。私を許してくれとも望みません。そなたが被ったこと、そなたが恐れたことのすべてを、私は耐え忍びましょう。鞭を求め、私の皺を裂くがよい。火で焼かれたのか。火をあてがい、自らの屈辱のためだけに息をするこの半死半生の顔を、消え去ることができないのだから焼き尽くすがよい。もしそれで足りないなら、海賊すら行わなかったとお前が言うことをなせ。両手を切り落とせ。お前に差し出す。これこそは何であれ勝手気ままに書きなぐるあの手なのだ。お前の剣はどこにある。抜け。僭主は傷を負って死ぬことが許された。姦通者は一撃で速やかに始末された。父である私は、恩恵として同様の運命をお前に願うのだ。お前ですら海賊たちのもとで飢えを恐れることはなかった。僭主とて誰もこれほど苛みはしなかった。

§1.7.10

​PORCI LATRONIS. Fili, nihil amplius quam famem deprecor; si tamen inexorabilis es, illud pro beneficio peto, ut aut tamquam adulter moriar aut tamquam tyrannus. Par erat utriusque fortuna illo tempore: tu alligatus eras, ego in senectute immobilis et uincto simillimus; tu in solitudine, ego in omnium meorum solitudine;3 tu lucem non uidebas, ego etiam oderam. hoc unum inter nos interest, quod tu etiam a piratis cibum accepisti. Blandi. Deprecabar non pro adultero, sed pro domo, ne fratrem occideret, tyrannicidam inquinaret, patrem respergeret. roganti mihi et has interponenti manus paene praecidit. Haec sententia deridebatur a Latrone tanquam puerilis: hoc ei prouisum est, ut aliquem ex suis reliquisse uideatur quem non occiderit. VIBI RVFI. Hae nempe scripserunt epistolam manus: praebeo; praecide et ale. Pompei SILONIS. “Liberi parentes alant, aut uinciantur.” ad te legem meam transfero:

ポルキウス・ラトロ。息子よ、私は飢え以外の何ものをも免れようとは願わない。だが、それでもお前が容赦しないのなら、恩恵としてこれだけを願う。姦通者のようにか、あるいは僭主のように死なせてくれと。その当時の境遇は双方同じであった。お前は縛られており、私は老年ゆえに身動きが取れず縛られた者に酷似していた。お前は孤独の中にあり、私は身内を皆失った孤独の中にあった。お前は光を見ず、私は光を憎んですらいた。我々の間にある唯一の相違は、お前が海賊からすら食物を受け取ったということだ。ブランドゥス。私は姦通者のためではなく家のために、彼が兄弟を殺して僭主殺害者の身を汚し、父に汚名を浴びせることのないよう嘆願していたのだ。懇願しこの両手を差し挟んだ私から、彼は危うく手を切り落とすところであった。この警句は、子供じみたものとしてラトロによって嘲笑された。「彼がそのように先手を打ったのは、身内の誰かを殺さずに残しておいたように見せかけるためだ」と。ウィビウス・ルフス。確かに手紙を書いたのはこの手だ。差し出そう。切り落とせ、そして養うがよい。ポンペイウス・シロ。「子は親を扶養すべし、さもなくば拘束されるべし」。私は我が法をお前に適用する。

構文注3 件
  1. 1.7.6“Pater piratis salutem:” hanc eripis filio.

    指示代名詞 hanc は直前の書簡冒頭の定型句における salutem を先行詞とするが、ここでは手紙の「挨拶」の意味から、原義である「生存・救済」(salus)への修辞的転換(掛け言葉)をなしている。すなわち、海賊には挨拶(salus)を送りつつ、実の息子からは生存・安寧(salus)を奪い取るという対比が成立している。

  2. 1.7.8alium qui patriam posset opprimere, alium qui fratrem uiolare, alium qui patrem

    先行詞 alium を修飾する性質・特徴の関係代名詞 qui の節において、接続法過去 posset が最初の節にのみ置かれ、後続の2つの並列句(alium qui [posset] fratrem uiolare, alium qui [posset] patrem [uiolare])では省略されている。最後の名詞 patrem に係る不定詞(uiolare あるいは同趣旨の動詞)も文脈から補われて理解される。

  3. 1.7.10in omnium meorum solitudine

    omnium meorum は所有形容詞 meus の名詞化複数属格(「私の身内の者たちすべて」)。solitudo と結びつく属格として、単なる所有関係ではなく「身内を皆失ったことによる孤独・喪失」という原因あるいは対象の離脱(客格的属格)を意味し、息子の物理的幽閉状態(tu in solitudine)との対比をなしている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.7.6-1.7.10