← 大セネカ

論争問題集

§1.7.1-1.7.5

両手を切断された息子の父への扶養拒否の弁論

海賊に捕らえられた息子の両手を切り落とす条件で身代金の倍額支払いを申し出た父親に対し、両手を失い帰還した息子が、父の困窮を理由とする扶養義務の要求を拒絶して自らの正当性を激しく論告する弁論家たちの言説が連ねられる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.7.1

​Da mihi epistolam esurientis istius. “Manus,” inquit, “praecidantur.” in quamcumque corporis partem potius saeuitia incurrat: cetera membra mea sunt, manus publicae sunt. Numquid peto tyrannicida?1 talem me dimittite qualem a piratis recepistis. Non habeo quod de fortuna queri possim: en eum qui manus meas * * * confugit. “Si praecideritis,” inquit, “manus.” Si irasceris, scribe potius: si occideritis. Tyrannicida exitum tyranni rogo. non timeo, ne quas manus piratae soluerunt, iudices alligent.

あの飢えた男の手紙を私に寄こせ。「両手を切り落とせ」と彼は言う。残虐さは肉体の他のいかなる部分に襲いかかってもよい。他の四肢は私のものであるが、両手は国家のものなのだ。僭主殺害者の私が何か特権を求めているとでもいうのか。海賊たちから引き取ったときのままの姿で私を去らせてくれ。私は運命について不平を言う筋合いはない。見よ、私の両手を……逃れてきた者を。「もし両手を切り落とすならば」と彼は言う。怒っているのなら、むしろこう書くがよい、「もし殺すならば」と。僭主殺害者である私は、僭主と同じ最期を願う。海賊たちが解いてくれた手を、裁判人たちが縛り上げるなどと私は恐れてはいない。

§1.7.2

​Ex omnibus quae mihi fortuna terra marique priuatim mala publiceque congessit, tyrannum adulterumque et piratas, nihil expertus sum durius quam patrem: tyrannus cum timeret manus meas, non praecidit; iniuria matrimonii nihil abstulit corpori; piratae, quasi beneficio meo uiuerent, gratis miseriti sunt: unum hostem inexorabilem habui. O felicem rempublicam quod sublato inimico, non ante tyranni caedem nauigaui!2 “Genui, inquit, educaui:” nempe istud beneficium et tyranno praestitisti et adultero. Has manus si per te redimere non potes, rempublicam appella. Adulter cum manibus sepultus, tyrannus cum manibus proiectus est. Magnis sceleribus iura naturae intereunt: non magis tu pater es quam illi fratres. Audite nouam captiui uocem: tutus sum, si pater meus nihil habet. Quidquid habes pro redemptione filii mitte; non est quod timeas: non deerunt tibi alimenta, cum dixeris te tyrannicidae patrem;

運命が陸と海で私の上に個人的・公的に積み重ねたあらゆる災厄、すなわち僭主、姦通者、そして海賊たちの中で、私は父親ほど過酷なものを経験したことがない。僭主は私の手を恐れていたが、切り落としはしなかった。婚姻の侵害も肉体から何も奪わなかった。海賊たちは、まるで私の恩恵によって生きているかのように、無償で憐れんでくれた。私には唯一の容赦ない敵がいたのだ。敵が除かれ、僭主の殺害より前に航海に出なかったとは、国家にとって何と幸運なことだったか。「私は生み、育てた」と彼は言う。なるほど、その恩恵をお前は僭主にも姦通者にも施したのだ。この手を自分自身で贖うことができないなら、国家に訴え出るがよい。姦通者は手を持ったまま葬られ、僭主は手を持ったまま投げ捨てられた。甚だしい悪行によって自然の法は滅びる。彼らが兄弟でないのと同様に、お前も父親ではない。囚人の前代未聞の叫びを聞け。私の父親が何も持っていないなら、私は安全なのだ。息子の贖金として持っているものをすべて送れ。恐れることは何もない。自分は僭主殺害者の父親だと言えば、お前に食糧が不足することはないのだから。

§1.7.3

​pro adultero filio rogasti. Quaerite nunc quomodo tyranni fiant. CESTI PII. Cedo mihi epistolas patris. quaeris unde habeam, cum mihi nullas miseris? “Duplam dabo pecuniam:” apparet, pro unico filio rogat. “Duplam pecuniam dabo:” unam summam pro filio, alteram pro tyrannicida. “Si manus praecideritis:” hoc ne in adulteros quidem licet. “Non habui pecuniam.” sed rogare illos potes et audacter roga: in misericordes piratas incidi. Quare non alo? quia captum filium tuum — certe parum est si dixero non redemisti.3 alere non possum, perdidi manus. non credis? epistolas lege. Duplam pecuniam dabas, auaris dabas, piratis dabas: sic excusabant piratae ipsi, mihi cum praeciderent manus: “pater iussit,” aiebant: “magnum facinus est, sed magno licet.”

お前は姦通者の息子のために嘆願した。今こそ僭主がいかにして生まれるかを問うがよい。ケスティウス・ピウス。父親の手紙を私に引き渡せ。私に一通も送らなかったのに、どこから手に入れたのかとお前は尋ねるのか。「私は倍額の金を支払おう」。明らかだ、彼は一人息子のために懇願している。「倍額の金を支払おう」。一通りの額は息子のために、もう一通りの額は僭主殺害者のために。「もし両手を切り落とすならば」。これは姦通者に対してすら許されない。「私には金がなかった」。しかし彼らに頼むことはできるし、大胆に頼むがよい。私は慈悲深い海賊たちに出くわしたのだから。なぜ扶養しないのか。捕らえられたお前の息子を――お前が贖わなかったと言っただけでは、確かに不十分であろう。扶養することはできない、私は両手を失ったのだ。信じないのか。手紙を読め。お前は倍額の金を与えようとしていた、貪欲な者たちに与えようとしていた、海賊たちに与えようとしていた。海賊たち自身が私の手を切り落とす際、このように言い訳したのだ。「父親が命じたのだ」と彼らは言った。「大いなる悪行だが、大金のためなら許される」と。

§1.7.4

“Egens sum,” inquit: mentiris. cedo mihi patris mei censum. “Quid ergo? ales pauperem?” dimissus fortasse promittam, cum rogaueris: nihil paciscor. Etiamnunc manus meas petis? nega tuam esse epistolam, et habes argumentum, dic: ego rogare etiam pro adultero soleo. “Qui non aluit,” inquit, “patrem, adligetur:” plus de manibus meis timui.4 CORNELI HISPANI. Quid me rogarit pater nescio: publica uindicta cruentum gladium priuato tyranno impressi. Captum me piratae nihil amplius quam alligauerunt. “Duplam pecuniam dabo.” Quid? plus polliceris quam petitur? unde tantas patrimonii uires habes? etiamnunc tamquam in tyranni arca loqueris? Corrupit frater uxorem meam quam nec tyrannus uiolauerat. Ut pretium piratae constituerunt, gauisus sum, namque locuples pater poterat dare etiamsi duplam poposcissent. Remiserunt me reipublicae cum manibus, patri cum epistolis. Pompei SILONIS.

「私は貧窮している」と彼は言う。嘘をつくな。我が父の財産目録を私に見せよ。「ではどうするのか、貧しい者を養うのか」。無罪放免されたなら、お前が頼んだときに約束するかもしれない。今は何も取引しない。今になっても私の手を求めるのか。手紙がお前のものではないと否定せよ、そして論拠を手にしてこう言え、「私は姦通者のためにも頼み込むのが常だ」と。「父を養わなかった者は拘束されるべし」と法は言う。私は自分の両手について、それ以上のことを恐れたのだ。コルネリウス・ヒスパヌス。父が私に何を求めたのか私は知らない。公的な報復によって血に塗れた剣を私的な僭主に突き刺したのだ。海賊たちは捕らえた私を縛る以上のことは何もしなかった。「倍額の金を支払おう」。何だと、要求されている以上の額を約束するのか。財産のどこにそれほどの力があるのか。今なお僭主の金庫の中にいるかのように語るのか。兄弟は、僭主ですら汚さなかった私の妻を姦通した。海賊たちが身代金を定めたとき、私は喜んだ。なぜなら富裕な父は、たとえ彼らが倍額を要求したとしても支払うことができたからだ。彼らは私を両手とともに国家へ送り返し、手紙とともに父のもとへ送り返した。ポンペイウス・シロ。

§1.7.5

​Pactus sum de redemptione, scripsi patri. quicumque pro tyrannicida uestro pependistis, certum habeo, solliciti optastis, ut hae litterae ad patrem perueniant. “Egeo,” inquit. sic subito? Quod ex toto emi non debet duplo emit. ARELLI FVSCI patris. Causam meam tenui apud eos, qui nihil debebant manibus meis. Tunc primum egere queritur iste, cum manus meas uidit. Quid mirum si non putauerunt turpe piratae accipere mercedem quam pater dabat? Ades, pietas; si sancte uixi, si innocenter, effice ut iste manus meas qui odit desideret. Tarde mihi epistola solui uidebatur. Hoc prorsus fabulosum repleto sceleribus nostris saeculo deerat, ut narraretur aliquis solutus a piratis, adligatus a patre.

私は身代金の契約を結び、父に手紙を書いた。諸君のうち自分たちの僭主殺害者のために心を痛めた者は皆、この書状が父に届くことを切望したはずだと確信している。「私は困窮している」と彼は言う。これほど突如としてか。全体として買い取るべきでないものを、彼は倍額で買い取ったのだ。父アレッリウス・フスクス。私は、私の両手に何の恩義も負っていない者たちの前で勝訴した。あいつは私の両手を見たときに初めて困窮していると訴えたのだ。父親が提示した報酬を受け取ることを、海賊たちが恥ずべきことと思わなかったとしても何の不思議があろうか。親愛の情よ、来れ。もし私が清廉に、無垢に生きてきたならば、私の手を憎むあいつにそれを切望させたまえ。私には手紙の封を解くのが遅いと思われた。海賊によって解かれ、父親によって縛られた者が語られること、これぞ我らの悪徳に満ちた時代に全く欠けていた作り話そのものである。

構文注4 件
  1. 1.7.1Numquid peto tyrannicida?

    numquid は否定の答えを予想する修辞的疑問を導く小辞。tyrannicida は呼称ではなく主語(「私」)と同格の主格述語補語として機能しており、「僭主殺害者として何かを求めているとでもいうのか(いや、無傷で解放されたいだけだ)」という文脈を形成している。

  2. 1.7.2O felicem rempublicam quod sublato inimico, non ante tyranni caedem nauigaui!

    感嘆対格 O felicem rempublicam に、感嘆の根拠を示す接続詞 quod 節が続いている。sublato inimico は絶対奪格で「敵が除かれた上で」を意味し、non ante tyranni caedem nauigaui(僭主殺害の前に航海に出て捕虜になってしまわなかったこと)が国家にとっての幸運の具体的内容となっている。

  3. 1.7.3certe parum est si dixero non redemisti

    parum est(〜では不十分である)という評価述語に、si dixero(完了未来「〜と言ったとしたら」)条件節が結合している。文構造は「もし私が『お前は贖わなかった』と言っただけでは、確かに不十分であろう(=それ以上の害悪、すなわち両手切断を命じた罪がある)」という控えめな表現(修辞的抑置)を成す。

  4. 1.7.4Qui non aluit, inquit, patrem, adligetur: plus de manibus meis timui.

    Qui non aluit... adligetur は法定刑を規定する法文の引用(関係代名詞 qui の先行詞は省略された主語)。コロンに続く plus de manibus meis timui では、比較級 plus が文脈上「手そのものの喪失(切断)」を指し、「法が定める拘束(adligetur)よりも、私は両手についてもっと過酷な事態(切り落とし)を恐れた」という対比をなしている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.7.1-1.7.5