← 大セネカ

論争問題集

§1.7.11-1.7.14

扶養義務の適用限界と父の弁論着色

弁論家たちが本件の論点区分(ディウィシオ)として扶養法の適用限界や海賊への手紙の意図を整理し、続いて父側の弁明(コロル)として息子の兄弟殺害に対する正当な怒りが提示される。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1.7.11

​licet alliges, sed alas.1 Divisio. Fere hac usi sunt diuisione: an lex causam nec patris nec filii aestimet, sed omnis pater a filio alendus sit dixit legem hanc pro malis patribus scriptam esse, bonos etiam sine lege ali. Si non omnes alendi sunt, an hic alendus sit. Hanc quaestionem Latro in haec diuisit: an alendus sit, quod filium a piratis non redemit. hoc loco quaesiit, an non potuisset redimere, an noluisset; deinde: an alendus sit etiam si praecidi filii manus uoluit;

縛ることは許そう、だが養うがよい。論点区分。彼らはほぼ次のような区分を用いた。法は父の理由も子の理由も斟酌せず、すべての父が子によって扶養されるべきであるのか(ある弁論者は、この法は悪しき父たちのために書かれたのであり、善き父たちは法がなくとも養われると述べた)。もしすべての父が養われるべきでないとするなら、この父は養われるべきであるのか。ラトロはこの問題を次のように区分した。息子を海賊から身請けしなかったにもかかわらず養われるべきか(この箇所で彼は、身請けできなかったのか、あるいはしたくなかったのかを問うた)。次に、息子の両手が切り落とされることを望んだとしても養われるべきか。

§1.7.12

​nouissime: an praecidi uoluerit. Hispo ROMANIVS separatim quasi iuris quaestionem fecit: an qui non redemit filium, non possit ab eo alimenta petere. sed hoc utraque quaestio continet, ut aiebat GALLIO, et prior in qua quaeritur, an omnis pater alendus sit; dicitur enim: quid si quis filium excaecauerit? quid si quis non redemerit? et cum ad alteram quaestionem uentum est in qua quaeritur, an hic pater alendus sit, nihil aliud potest dici quare non alatur, quam quod non redemit, quam quod duplam promisit, ut manus praeciderentur. Graecorum improbam quaestionem satis erit in eiusmodi controuersiis semel aut iterum adnotare: an in tyrannicidam uti pater hac lege possit. quasi sacras et publicas manus esse, in quas sibi ne piratae quidem licere quicquam putent.2 nostri hoc genus quaestionis submouerunt.

最後に、切り落とされることを望んだのかどうか。ロマーニウス・ヒスポは別に、あたかも法理上の問題であるかのようにこう設定した。息子を身請けしなかった者は、息子に扶養を求めることができないのかどうか。しかしガッリオが言っていたように、この点はいずれの問題にも含まれている。すなわち、すべての父が養われるべきかが問われる先行の問題にも含まれている(なぜなら「誰かが息子を盲目にした場合はどうなのか。誰かが身請けしなかった場合はどうなのか」と言われるからである)。そして、この父が養われるべきかが問われる第二の問題に至ったとき、養われるべきでない理由として、身請けしなかったこと、および両手が切り落とされるよう倍額を約束したことの他に述べ得ることは何もないのである。ギリシア人たちの不当な論点は、この種の論争問題において一度か二度注記しておけば十分であろう。すなわち、僭主殺害者に対して父がこの法を行使できるかどうか、という問題である。あたかもそれらの手は神聖かつ公のものであり、海賊たちですらそれに対して何らかの勝手をすることが許されないと考えたかのように論じるのである。我々の仲間はこの種の論点を退けた。

§1.7.13

​SILO POMPEIVS non eis tantum usus est quibus ceteri, cum diceret non debere hunc patrem ali, quod non redemisset filium et quod praecidi manus filio uoluisset, sed a priuatis causis transiit ad publicam causam; dixit enim non debere ali hominem perniciosum reipublicae, qui tyrannum filium habuisset, qui non occidisset, qui desideraret amissum, qui uindicaret; et negauit ullam aliam illi causam esse persequendi tyrannicidam nisi libertatem publicam, et descripsit mores hominis impii, cruenti, quia per liberos non posset, per piratas tyrannidem exercentis: quae ut liberius diceret, patronum filio dedit. Et illud in hac parte laudatum est Silone declamante: coeperat hoc tractare, non debere ali tyranni patrem; omnibus fauentibus illum fame necandum; et cum diu pressisset illum tyranni patrem esse, adiecit: aude postulare ut illud tibi prosit, quod tyrannicidae pater es. BLANDVS hunc sensum cum postero die declamaret in ironiam uertit et, cum obiecisset quod tyranni pater esset, adiecit: nolite illum auersari;

ポンペイウス・シロは、この父は息子を身請けしなかったこと、そして息子の両手が切り落とされることを望んだことから養われるべきではないと論じるにあたり、他の弁論家たちが用いた論拠を用いただけでなく、私的な理由から公的な理由へと移行した。というのも彼は、僭主である息子を持ち、彼を殺さず、失われた彼を慕い、彼の復讐をしようとする、国家にとって有害な人間は養われるべきではないと述べたからである。そして、その男が僭主殺害者を追及する理由は公の自由〔に対する憎しみ〕以外に何もないと断言し、我が子を通じてはできないため海賊を通じて暴虐を行使するような不信心で残虐な人間の性格を描写した。そしてこれらをより自由に発言するために、息子に代言人をあてがったのである。そしてこの部分において、シロの演説で賞賛されたのは次の点であった。彼は、僭主の父は養われるべきではない、誰もが賛同して彼は餓死させられるべきだ、という論点を扱い始めていた。そして彼が僭主の父であることを長らく強調した後、こう付け加えた。「僭主殺害者の父であるということが自分の有利になるよう要求してみるがよい」。ブランドゥスは翌日演説した際、この趣旨を皮肉へと変えた。彼が僭主の父であると非難した上で、こう付け加えたのである。「あの男を忌み嫌ってはならない。

§1.7.14

​habet quod adponat: et adulteri pater est. Colorem pro patre alius alium introduxit. FVSCVS iratum se illi confessus est fuisse, quod fratrem in conspectu patris occidisset, et huic loco uehementer institit, quom nemo hoc tyrannus, nemo pirata fecisset. “Iratus,” inquit, “ob hoc ipsum fui, quod hoc scelere etiam tyrannicidium inquinaueras; adparet te morbo quodam aduersus tuos furere.” et seruauit hunc actionis tenorem: “iratus fui hodieque irascor nec queror.” nec se demisit in preces aut rogauit, sed iure patrio usus est. Illud ad excusandam epistolae crudelitatem adiciebat: scripsi piratis non eo animo, ut manus tibi praeciderentur, sed ut exprobrarem tibi cruentas in conspectu patris fraterno sanguine manus. tuto autem scribebam; sciebam enim piratas non facturos nisi pecuniam accepissent quam non mitterem: itaque nec praeciderunt; et si sperassent, utique praecidissent. sed apparuit illas epistolas irascentis esse, non promittentis. In ultimo descripsit, quam miser futurus esset alimenta accipiens ab illis manibus, quas paulo ante spectauerit fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat praeceptore suo dicente summa cum admiratione exceptum, illud Homeri Priamo aptum: "kai\ ku/se xei=ras deina/s, a)ndrofo/nous, ai(/ oi(pole/as kta/non ui(=as." SILO POMPEIVS et ipse iram fassus est.

彼には付け加えるべき弁明がある。姦通者の父でもあるのだ」。父のための着色については、弁論家ごとに異なるものを導入した。フスクスは、父の眼前で兄弟を殺害したことゆえに自分が息子に対して激怒していたと告白し、いかなる僭主も海賊も行わなかったこととしてこの論点を激しく強調した。「私が激怒したのは」と彼は言った、「まさにこの理由、すなわちこの凶行によって僭主殺害の功績すら汚したからだ。お前が何らかの病的な狂気によって身内に対して荒れ狂っていることは明白だ」と。そして弁論のこうした基調を一貫させた。「私は激怒したし、今日も激怒しており、不平を漏らすつもりはない」と。そして懇願に身をやつしたり頼み込んだりせず、父の権利を行使した。彼は手紙の残虐さを弁解するためにこう付け加えた。「私が海賊たちに書き送ったのは、お前の両手が切り落とされるようにという意図からではなく、父の眼前で兄弟の血に染まったお前の両手を責め立てるためであった。しかも私は安全に書いていた。なぜなら、私が送るつもりのない金を受け取らない限り海賊たちがそれを実行しないことを知っていたからだ。だから海賊たちも切り落とさなかった。もし金を期待していたなら、間違いなく切り落としたであろう。しかし、あの手紙が金を約束する者のものではなく激怒した者のものであることは明らかであった」と。結びにおいて彼は、少し前に兄弟を殺害するのを目撃したまさにその手から扶養を受け取ることがいかに惨めであるかを描写し、自らの師が演説した際に最大の感嘆をもって迎えられたと彼が述べる、プリアモスにふさわしいあのホメーロスの詩句を付け加えた。「そして恐るべき、人を殺めるその手に口づけした、彼の多くの息子たちを殺害したその手に」。ポンペイウス・シロもまた自ら怒りを認めた。

構文注2 件
  1. 1.7.11licet alliges, sed alas

    非人称動詞 licet が接続詞として機能して接続法 alliges を従え(「縛ることは許そう/縛っても構わないが」)、逆接の sed に続く独立接続法(命令・要求の alas「養うがよい」)と呼応する譲歩・対比構文である。

  2. 1.7.12quasi sacras et publicas manus esse, in quas sibi ne piratae quidem licere quicquam putent

    先行する Graecorum improbam quaestionem(ギリシア人たちの不当な問題提起)の前提・内容を準引用的に説明する、quasi に導かれた対格不定詞構文(主語対格 manus、述語 esse)。続く関係節内の動詞 putent は心内描写・思考内容を表すため接続法をとっている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi1014.phi001.humanitext-lat1:1.7.11-1.7.14