← コルメッラ

農業論

§2.10.20-2.10.27

アサやカブの栽培とウマゴヤシの播種法

ヒヨコマメとアサの播種時期および土壌条件が論じられ、次いで人間と家畜の食料となるカブとアブラナの性質や栽培法、そして牧草の中で最も優れているウマゴヤシ(アルファルファ)の効用と土壌の準備・播種法が詳しく説明される。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.10.20

​Cicer, quod arietillum vocatur, itemque alterius generis, quod Punicum,1 seri mense Martio toto potest caelo umido, loco quam laetissimo; nam etiam id terram laedit atque ideo improbatur a callidioribus agricolis. Quod tamen si seri debeat, pridie macerandum erit, ut celerius enascatur. Iugero modii tres abunde sunt.

雄羊頭と呼ばれるヒヨコマメ、およびポエニ種と呼ばれるもう一種類は、湿った天候のもと、できるかぎり肥沃な土地に3月一杯播種することができる。というのも、これも土壌を傷めるため、より熟練した農夫たちからは好まれないからである。それでももし播く必要があるならば、より迅速に発芽するように、前日に水に浸しておくべきである。1ユゲルムあたり3モディウスで十分である。

§2.10.21

​Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque umidum et alte subactum deposcit. In quadratum pedem seruntur grana sex eius seminis Arcturo exoriente, quod est ultimo mense Februario, circa sextum aut quintum Kalendas Martias;2 nec tamen usque in aequinoctium vernum, si sit pluvius caeli status, improbe seretur.

アサは肥沃で施肥された灌漑地、あるいは平坦で湿り気があり深く耕起された土壌を要求する。アークトゥールスが昇る時期、すなわち2月の終わり、3月朔日の6日前または5日前頃に、その種子が1平方フィートあたり6粒播かれる。ただし天候が雨がちであるなら、春分に至るまで播いても不都合ではない。

§2.10.22

​Ab his leguminibus ratio est habenda napi raporumque, nam utraque rusticos implent. Magis tamen utilia rapa sunt, quia et maiore incremento proveniunt et non hominem solum, verum etiam boves pascunt, praecipue in Gallia, ubi hiberna cibaria praedictis pecudibus id holus praebet. Solum putre et solutum res utraque desiderat nec densa nascitur humo.

これらの豆類の後には、カブとアブラナ(菜菔)の配慮がなされるべきである。というのも、どちらも農民たちを満腹にさせるからである。しかしカブのほうがより有用である。より大きく成長して実りをもたらすだけでなく、人間ばかりか牛をも養うからであり、特にガリアにおいては、この野菜が前述の家畜たちに冬の飼料を提供する。どちらも崩れやすくほぐれた土壌を求め、硬く詰まった土では育たない。

§2.10.23

​Sed rapa campis et locis umidis laetantur, napus devexam amat et siccam tenuique propiorem terram; itaque glareosis sabulosisque arvis melior exit, locique proprietas utriusque semen commutat; namque in alio solo rapa biennio sata convertuntur in napum, in alio napus raporum accipit speciem. Riguis locis utrumque recte ab solstitio seritur, siccis ultima parte mensis Augusti vel prima Septembris. Subactum solum pluribus iterationibus aratri vel rastri largoque stercore satiatum postulant;

しかしカブは平野や湿潤な土地で栄え、アブラナは傾斜した乾燥した痩せ地に近い土壌を好む。それゆえ小石混じりや砂がちな畑でより良く育つ。そして土地の性質が双方の種子を変質させる。というのも、ある土壌ではカブを2年間播くとアブラナへと変わり、別の土壌ではアブラナがカブの形態をとるからである。灌漑地では両者とも夏至から播くのが適切であり、乾燥地では8月の下旬または9月の上旬に播かれる。これらは犂や馬鍬による幾度もの反復耕起によって細かく砕かれ、十分な堆肥で満たされた土壌を要求する。

§2.10.24

​nam id plurimum refert, non solum quod melius ea proveniunt, sed quod etiam post fructum eorum sic tractatum etiam solum segetes opimas facit.3 Iu- gerum agri non amplius quattuor sextariis raporum seminis obserendum est; quarta parte amplius napi spargendum,4 quia non in ventrem latescit, sed tenuem radicem deorsum agit. Atque haec hominum causa serenda censemus, illa deinde pecudum pabulorum genera complura, sicut Medicam, viciam, farraginem quoque hordeaceam et avenam, faenum Graecum nec minus ervum et ciceram; nam cetera neque enumerare et minus serere dignamur, excepta tamen cytiso, de qua dicemus in iis libris, quos de generibus surculorum conscripsimus.

というのも、それによってこれらがより良く育つというだけでなく、これらを収穫した後にもこのように処置された土壌が豊かな穀物の実りをもたらすため、その処置はきわめて重要だからである。畑1ユゲルムにはカブの種子4セクスタリウスを超えて播いてはならない。アブラナはそれより4分の1多く撒くべきである。なぜなら腹(根の横幅)へと太るのではなく、下へ細い根を伸ばすからである。そしてこれらは人間のために播かれるべきものと我々は考えるが、次に家畜の飼料となる多くの種類、たとえばウマゴヤシ(メディカ)、カラスノエンドウ、大麦の混播青刈り飼料、エンバク、コロハ、さらにヒナガラスノエンドウやクサフジなどがある。その他のものは列挙するにも値せず、播くにはなおさら値しないと考えるが、ただし低木類の種類について著した巻で述べる予定のツリー・メディック(キュティスス)は例外である。

§2.10.25

​Sed ex iis, quae placent, eximia est herba Medica, quod semel seritur, decem annis omnibus deinde recte quater, interdum etiam sexiens demetitur, quod agrum stercorat, quod omne emaciatum armentum ex ea pinguescit, quod aegrotanti pecori remedium est, quod iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit.

しかし好まれるもののなかでも、ウマゴヤシは際立っている。一度播けば、その後の10年間にわたり、毎年きっちり4回、時には6回も刈り取ることができ、土地を肥沃にし、痩せ衰えた牛馬の群れをすべて太らせ、病気の家畜のための良薬となり、その1ユゲルムは一年を通じて3頭の馬に有り余るほど足りるからである。

§2.10.26

​Seritur ut deinceps praecipiemus. Locum, in quo Medicam proximo vere saturus es, proscindito circa Kalendas Octobris et eum tota hieme putrescere sinito; deinde Kalendis Februariis diligenter iterato et lapides omnes eligito glaebasque offringito; postea circa Martium mensem tertiato et occato. Cum sic terram subegeris, in morem horti areas latas pedum denum, longas pedum quinquagenum facito, ut per semitas aqua ministrari possit aditusque utraque parte runcantibus pateat.

播種は、我々が順を追って指示するように行われる。次の春にウマゴヤシを播く予定の場所は、10月朔日頃に荒起こしを行い、冬中そのまま腐食させておくがよい。次いで2月朔日に丹念に二番耕を行い、すべての石を取り除き、土塊を砕くがよい。その後の3月頃に三番耕を行い、砕土・整地するがよい。このようにして土壌を整えたら、菜園の方式に倣って、通路を通って水が供給でき、除草する者にとって両側から近づけるように、幅10フィート、長さ50フィートの畝床を作るがよい。

§2.10.27

​Deinde vetus stercus inicito, atque ita mense ultimo Aprili serito tantum, quantum ut singuli cyathi seminis locum occupent5 decem pedum longum et quinque latum. Quod ubi feceris, ligneis rastris—id enim multum confert—statim iacta semina obruantur; nam celerrime sole aduruntur. Post sationem ferro tangi locus non debet; atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam perimat.Tardius messim primam eius facere oportebit, cum iam seminum aliquam partem eiecerit.

次に完熟した堆肥を施し、そうして4月の終わりに、種子1キアトゥスが長さ10フィート、幅5フィートの場所を占めるような分量で播くがよい。これを行ったなら、木製の熊手で――これは大いに役立つ――播かれた種を直ちに埋め戻すべきである。というのも、種子は太陽によってきわめて急速に焼かれてしまうからである。播種の後は、その土地に鉄製の農具を触れさせてはならない。そして述べたように、木製の熊手で土をほぐし、他の種類の草が育ちの弱いウマゴヤシを枯らしてしまわないよう、折に触れて除草すべきである。その最初の刈取りは、すでに種子の一部を放出した後の、遅めの時期に行うのが適切であろう。

構文注5 件
  1. 2.10.20quod Punicum

    関係代名詞 quod は先行する alterius generis を受けており、vocatur が省略されている。「ポエニ種と呼ばれる別の種類(のヒヨコマメ)」の意。

  2. 2.10.21quod est ultimo mense Februario, circa sextum aut quintum Kalendas Martias

    関係代名詞 quod は中性単数で、直前の Arcturo exoriente(絶対奪格)の時期的指示「アークトゥールスが昇る時」という事態全体を受ける。

  3. 2.10.24non solum quod melius ea proveniunt, sed quod etiam post fructum eorum sic tractatum etiam solum segetes opimas facit

    非人称動詞 refert の理由を導く二つの quod 節。主語となる solum は sic tractatum(このように処理された)によって修飾され、post fructum eorum は「それらの収穫の後にも」という時間句。

  4. 2.10.24quarta parte amplius napi spargendum

    動形容詞 spargendum (est) の非人称構文で、napi は属格(材料・分量の属格)、quarta parte は度量の奪格(差の奪格)で比較級副詞 amplius に係る。「アブラナ(の種子)は4分の1だけより多く撒かれるべきである」の意。

  5. 2.10.27tantum, quantum ut singuli cyathi seminis locum occupent

    tantum は播種する分量を表す副詞・対格。相関する quantum に ut 節(結果・程度)が後続して具体的な密度「種子1キアトゥスが長10フィート幅5フィートの面積を占める程度に」を規定している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.10.20-2.10.27