- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.10.11-2.10.19
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ソラマメの浸漬処理・収穫後の脱穀と風選による調製法を詳述し、続いてレンズマメ、亜麻、ゴマ、ヒヨコマメなどの播種適期、土壌条件、害虫対策および保存法を提示する。
Priscis autem rusticis nec minus Vergilio prius amurca vel nitro macerari eam et ita seri placuit, laetior ut fetus siliquis fallacibus esset et quamvis igni exiguo properata maderent.1Nos quoque sic medicatam comperimus, cum ad maturitatem perducta sit, minus a curculione infestari.Sed et illud, quod deinceps dicturi sumus, experti praecipimus.Silente luna fabam vellito ante lucem; deinde cum in area exaruerit, confestim, prius quam luna incrementum capiat, excussam refrigeratamque in granarium conferto. Sic condita a curculionibus erit innoxia,2 maximeque ex leguminibus ea sine iumentis teri, sine vento purgari expedi- tissime sic poterit. Modicus fasciculorum numerus resolutus in extrema parte areae colligetur, quem per longissimum eius mediumque spatium tres vel quattuor homines promoveant pedibus et baculis furcisve contundant;deinde cum ad alteram partem areae pervenerint, in acervum culmos regerant.
昔の農民たち、そしてウェルギリウスもまた、実りの見かけが欺瞞的な莢にあっても収穫がより豊かになり、いかにわずかな火であっても急速に柔らかく煮えるように、ソラマメをあらかじめオリーブの搾り油の滓か硝石に浸し、そのようにして播くことをよしとした。我々もまた、このように薬処理されたものは、完熟に至ったとき、コクゾウムシに荒らされることがより少ないことを見出している。しかし、我々が次に述べようとすることも、経験したうえで教示することである。 新月のときに夜明け前にソラマメを引き抜きなさい。そののち脱穀場で乾いたならば、直ちに、月が増大し始める前に、脱穀して冷ましたものを穀倉に運び込みなさい。このように保管されればコクゾウムシから害を受けることはなく、とりわけ豆類の中でソラマメは、家畜を使わずに脱穀し、風を使わずに極めて迅速に選別することができるであろう。 適度な数の束を解いて脱穀場の端に集め、その脱穀場の最も長い中央の空間に沿って3人ないし4人の人間が足でそれを押し進め、棒やフォークで叩くようにする。それから脱穀場の反対側に達したならば、茎を山に投げ戻す。
Nam semina excussa in area iacebunt, superque ea paulatim eodem modo reliqui fasciculi excutientur, ac durissimae quidem acus reiectae separataeque erunt a cudentibus, minutae vero, quae de siliquis cum faba resederint, aliter secernentur. Nam cum acervus paleis granisque mixtus in unum fuerit congestus, paulatim ex eo ventilabris per longius spatium iactetur, quo pacto palea, quae levior est, citra decidet, faba, quae longius emittitur, pura eo perveniet, quo ventilator eam iaculabitur.
脱穀された種子は脱穀場に残り、その上へ少しずつ同じ方法で残りの束が脱穀され、最も硬いわら屑は打つ者たちによって撥ね出されて選別されるが、ソラマメとともに莢から落ちた細かい屑は、別の方法で選り分けられる。なぜなら、籾殻と粒の混ざった山が一つに積み上げられたならば、そこから少しずつ箕を用いてより遠い距離へと投げられることで、より軽い籾殻は手前に落ち、より遠くへ放たれるソラマメは、風選する者がそれを投げ飛ばす先へと純粋な状態で到達するからである。
Lentim modo semediata luna usque in duodecimam solo tenui et resoluto vel pingui, sed sicco maxime loco seri convenit; nam in flore facile luxuria et umore corrumpitur. Quae ut celeriter prodeat et ingrandescat, ante quam seritur, fimo arido permisceri debet, et cum ita quatriduo aut quinque diebus requieverit, spargi. Sationes eius duas servamus, alteram maturam per mediam sementim, seriorem alteram mense Februario.Iugerum agri paulo plus quam modius occupat. Ea ne curculionibus absumatur—nam etiam dum est in siliqua exestur—curandum erit, ut cum extrita sit, in aquam demittatur et ab inani, quae protinus innatat, separetur solida; tum in sole siccetur et radice silphi trita cum aceto adspargatur defriceturque atque ita rursus in sole siccata et mox refrigerata recondatur, si maior est modus, in horreo, si minor, in vasis oleariis salsamentariisque; quae repleta cum confestim gypsata sunt, quandoque in usus prompserimus, integram lentim reperiemus. Potest tamen etiam citra istam medicationem cineri mixta commode servari.
レンズマメは、月が半月になってから12日目までの間に、痩せてほぐれた土壌か、肥沃ではあるが極めて乾燥した場所に播くのが適している。開花期に過度の繁茂や湿気によって容易に損なわれるからである。これが急速に芽を出し成長するために、播かれる前に乾燥した糞肥と混ぜ合わされねばならず、その状態で4日ないし5日休ませたのちに散布されるべきである。その播種期として我々は二つを保持しており、一つは播種期半ばの適期の播種であり、もう一つは2月の遅まきである。1ユゲルムの耕地には1モディウス強を費やす。これがコクゾウムシに食い尽くされないよう――莢にあるうちから食害されるからである――、脱穀されたならば水に沈め、直ちに浮き上がる中空のものから充実したものを分離するよう配慮すべきである。次いで天日に干し、すり潰したシルフィウムの根を酢とともに振りかけて揉み込み、このようにして再び天日で乾燥させて冷ましたのち、多量であるなら穀倉に、少量であるなら油や塩漬けの壺に保管する。これらを満たして直ちに石膏で密封するならば、いつ用途のために取り出すとしても、無傷のレンズマメを見出すであろう。もっとも、そうした薬処理なしでも、灰に混ぜて都合よく保存することができる。
Lini semen, nisi si magnus est eius in ea regione, quam colis, proventus et pretium proritat, serendum non est; agris enim praecipue noxium est. Itaque pinguissimum locum et modice umidum poscit. Seritur a Kalendis Octobribus in ortum Aquilae, qui est VII Idus Decembris. Iugerum agri octo modiis obseritur. Non nullis placet macro solo et quam spississimum semen eius committi, quo tenuius linum proveniat. Idem etiam, si laeto solo seratur mense Februario, decem modios in iugerum iaci oportere dicunt.3
亜麻の種は、耕作しているその地域においてその収穫が大きく、価格が誘惑するのでない限り、播くべきではない。耕地に格別に害を与えるからである。したがって最も肥沃で適度に湿った場所を求める。10月1日から、12月7日にあたる鷲座の出にかけて播かれる。1ユゲルムの耕地には8モディウスが播かれる。より細い亜麻が生育するように、痩せた土壌にできるだけ密にその種を委ねることをよしとする人々もいる。同じ人々はまた、もし2月に肥沃な土地に播くのであれば、1ユゲルムに10モディウスを投入すべきであると述べている。
Sesama, quae rigantur, maturius, quae carent umore, ab aequinoctio autumnali serenda sunt in Idus Octobres. Putre solum, quod Campani pullum vocant, plerumque desiderant; non deterius tamen etiam pinguibus harenis vel congesticia humo proveniunt, tantumque seminis quantum milium panicumque, interdum etiam duobus sextariis amplius in iugerum spargitur. Sed hoc idem semen Ciliciae Syriaeque regionibus ipse vidi mense Iunio Iulioque conseri et per autumnum, cum permaturuit, tolli.
灌漑されるゴマはより早く、湿気を欠くものは秋分から10月15日にかけて播かれねばならない。カンパニアの人々が「プルム」と呼ぶ砕けやすい土壌を一般に求めるが、肥沃な砂地や盛り土でも劣らず生育し、キビやアワと同量、時には1ユゲルムにつき2セクスタリウス多く種が散布される。しかし私自身、これと同じ種がキリキアやシリアの地方で6月や7月に播かれ、秋の間に、完全に熟したときに収穫されるのを目にした。
Cicer aut cicercula, quae piso est similis, mense Ianuario aut Februario seri debet laeto loco caelo umido; quibusdam tamen Italiae locis ante Kalendas Novembris seritur. Tres modii iugerum implent. Nec ullum legumen minus agro nocet, sed raro respondet, quoniam nec siccitates nec austros in flore sustinet; quae utraque incommoda fere eo tempore anni sunt, quo deflorescit.
ヒヨコマメ、あるいはエンドウに似たグラスピーは、1月あるいは2月に、湿潤な気候の肥沃な場所に播かれねばならない。しかしイタリアの一部の地域では11月1日前に播かれる。3モディウスが1ユゲルムを満たす。耕地に害を及ぼす度合いがこれより少ない豆類はないが、開花時に乾燥にも南風にも耐えられないため、滅多に応えてくれない。これら二つの不都合は、たいてい落花の時期にあたるその季節に生じる。
- 2.10.11laetior ut fetus siliquis fallacibus esset et quamvis igni exiguo properata maderent
目的を表す接続詞 ut に導かれる複文で、ウェルギリウスの詩句(Georg. 1.195-196)を踏まえている。properata は接続法未完了 maderent に対する副詞的叙述、あるいは意味上の主語(種子)と一致する中性複数主格で、「急いで柔らかくなるように」を表す。siliquis fallacibus は処所または様態の奪格で、見かけの大きさに反して実入りが伴わないことがある莢を指している。
- 2.10.12a curculionibus erit innoxia
形容詞 innoxius は通常能動的意味(「害を与えない」)で与格をとるが、ここでは受動的意味(「害を受けない、無傷である」)で用いられている。前置詞 a と奪格 curculionibus の結合は、害をもたらす起因・主因(コクゾウムシ)からの保護・免責を示している。
- 2.10.17Idem etiam, si laeto solo seratur mense Februario, decem modios in iugerum iaci oportere dicunt
文頭の Idem は中性単数対格の副詞的用法(「同様に」)ではなく、男性複数主格 īdem(= eīdem)の縮約形である。先行する文の主語 Non nullis placet(ある人々はよしとする)を受けた「その同じ人々が」を意味し、後続の動詞 dicunt の主語として機能している。
