- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.10.28-2.10.35
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
ウマゴヤシのその後の収穫・管理法に続き、カラスノエンドウ、大麦の混播飼料、エンバク、コロハ、ヒナガラスノエンドウ、クサフジの播種期、適正土壌、作業手順、家畜への給餌法が論じられる。
Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet1 et iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat; inflat enim et multum creat sanguinem. Cum secueris autem, saepius eam rigato; paucos deinde post dies, ubi coeperit fruticare, omnis alterius generis herbas eruncato. Sic culta sexiens anno demeti poterit et permanebit annis decem.
その後、それが芽を伸ばしたなら、どれほど若く軟らかい状態であっても望み通りに刈り取って駄獣に与えてよい。ただし家畜が慣れるまでの最初のうちは、新しい飼料が害を及ぼさないよう控えめに与えるべきである。というのも、それは腹を張らせ、多くの血を生じさせるからである。しかし刈り取った後は、頻繁にこれに水を遣るがよい。それから数日後、株分かれし始めたなら、他の種類のすべての雑草を根こそぎ抜き取るがよい。このように手入れされれば、年に6回刈り取ることが可能となり、10年間持続するであろう。
Viciae autem duae sationes sunt: prima, qua pabuli causa circa aequinoctium autumnale serimus septem modios eius in unum iugerum; secunda, qua sex modios mense Ianuario vel etiam serius iacimus semini progenerando. Utraque satio potest cruda terra fieri, sed melius proscissa; idque genus prae- cipue non amat rores, cum seritur. Itaque post secundam diei horam vel tertiam spargendum est, cum iam omnis umor sole ventove detersus est, neque amplius proici debet, quam quod eodem die possit operiri; nam si nox incessit, quantumcumque umore, prius quam obruatur, corrumpitur. Observandum erit ne ante quintam et vicesimam lunam terrae mandetur; aliter satae fere limacem nocere comperimus.2
カラスノエンドウには2つの播種期がある。第1は、秋分の頃に飼料用として1ユゲルムあたり7モディウスを播く時期であり、第2は、1月またはさらに遅くに採種用として6モディウスを撒く時期である。どちらの播種も未耕起の土壌で行うことができるが、あらかじめ耕起された土地で行うほうがより良い。そしてこの種類は、播種される際に夜露を特に嫌う。それゆえ、太陽や風によってすべての湿気が拭い去られた第2時または第3時を過ぎた後に撒くべきであり、その日のうちに覆土できる量を超えて播いてはならない。というのも、夜が訪れた場合、埋め戻される前の種子は、いかに僅かであれ湿気によって損なわれてしまうからである。月齢が第25日を迎える前に土に委ねられないよう留意すべきである。それ以外の時期に播かれたものには、たいていナメクジが害をなすことを我々は知っている。
Farraginem in restibili stercoratissimo loco et altero sulco serere convenit. Ea fit optima, cum cantherini hordei decem modiis iugerum obseritur circa aequinoctium autumnale, sed impendentibus pluviis, ut consita rigataque imbribus celeriter prodeat et confirmetur ante hiemis violentiam. Nam frigoribus cum alia pabula defecerunt, ea bubus ceterisque pecudibus optime desecta praebetur, et si depascere saepius voles, usque in mensem Maium sufficit.
青刈り混播飼料は、毎年連作され十分に施肥された場所に、二番耕を行って播くのが適している。それは、秋分の頃に1ユゲルムあたり馬用大麦10モディウスを播くときに最良のものとなる。ただし、播種され雨水によって潤されたものが速やかに発芽し、冬の過酷さが訪れる前に根付くように、雨が迫っている時期に播くべきである。なぜなら、寒さで他の飼料が不足したとき、これが刈り取られて牛やその他の家畜に与えられると極めて優れており、もし何度も放牧したいと望むなら、5月まで十分にもつからである。
Quod si etiam semen voles ex ea percipere, a Kalendis Martiis pecora depellenda et ab omni noxa defendenda est, ut sit idonea frugibus. Similis ratio avenae est, quae autumno sata partim caeditur in faenum vel pabulum dum adhuc viret, partim semini custoditur.
しかしもしそれから種子をも収穫したいと望むなら、穀実用として適したものとなるよう、3月朔日以降は家畜を追い払い、あらゆる害から守らねばならない。エンバクも同様の扱いで行われ、秋に播かれたものは、青いうちに一部は乾草または青刈り飼料として刈り取られ、一部は種子用に保存される。
Faenum Graecum, quod siliquam vocant rustici, duo tempora sationum habet, quorum alterum est Septembris mensis, cum pabuli causa seritur, isdem diebus, quibus vicia circa aequinoctium, alterum autem mensis Ianuarii ultimi vel primi Februarii, cum in semen seminatur; sed hac satione iugerum sex modiis, illa septem occupamus. Utraque cruda terra non incommode fit, daturque opera ut spisse aretur, nec tamen alte, nam si plus quattuor digitis adobrutum est semen eius, non facile prodit; propter quod non nulli prius quam serant, minimis aratris proscindunt atque ita iaciunt semina et sarculis adobruunt.
農民たちがサヤと呼ぶコロハには2つの播種期があり、その一方は、秋分の頃にカラスノエンドウと同じ時期に飼料用として播かれる9月であり、他方は採種用として播かれる1月の下旬または2月の上旬である。しかし後者の播種では1ユゲルムを6モディウスで、前者の播種では7モディウスで占める。どちらも未耕起の土壌でも不都合なく行われ、密に、しかし深くなく耕起されるよう配慮がなされる。というのも、もしその種子が4指幅を超えて深く埋め戻されると、容易には発芽しないからである。このため一部の者は、播種する前にごく小型の犂で荒起こしを行い、そうして種を撒いて手鍬で覆土する。
Ervum autem laetatur loco macro nec umido, quia luxuria plerumque corrumpitur. Potest autumno seri nec minus post brumam Ianuarii parte novissima vel toto Februario, dum ante Kalendas Martias, quem mensem universum negant agricolae huic legumini convenire, quod eo tempore satum pecori sit noxium et praecipue bubus, quos pabulo suo cerebrosos reddat.Quinque modiis iugerum obseritur.
ヒナガラスノエンドウは、痩せていて湿り気のない場所でよく繁茂する。繁茂しすぎると大抵は腐ってしまうからである。秋に播くこともできるし、冬至の後の1月の最後または2月全体に播くことも同様に可能であるが、3月朔日より前でなければならない。農民たちはこの月全体がこの豆類に適さないと言っている。なぜならその時期に播かれたものは家畜にとって、とりわけその飼料によって気性を狂暴にさせてしまう牛にとって有害だからである。1ユゲルムには5モディウスが播かれる。
Cicera bubus ervi loco fresa datur in Hispania Baetica; quae cum suspensa mola3 divisa est, paulum aqua maceratur, dum lentescat, atque ita mixta paleis succretis pecori praebetur. Sed ervi duodecim fibrae satisfaciunt uni iugo, cicerae sedecim. Eadem hominibus non inutilis neque iniucunda est; sapori certe nihilo differt a cicercula, colore tantum discernitur, nam est obsoletior et nigro propior. Seritur primo vel altero sulco mense Martio, ita ut postulat soli laetitia, quod eadem quattuor modiis, non numquam et tribus, interdum etiam duobus ac semodio iugerum occupat.4
クサフジはヒスパニア・バエティカにおいて、砕かれてヒナガラスノエンドウの代わりに牛に与えられている。これは隙間を空けた臼で割られたのち、柔らかくなるまで水に少し浸され、そうして篩にかけた藁と混ぜられて家畜に与えられる。しかし1軛の牛に対してヒナガラスノエンドウなら12フィブラで十分であるが、クサフジなら16フィブラを要する。これは人間にとっても無益ではなく、不快なものでもない。味においては確かにキケルクラと何ら変わらず、色によってのみ区別される。すなわち色がよりくすんでおり、黒に近い。土地の肥沃さが要求する通りのやり方で、3月に一番耕または二番耕の後に播かれる。というのもこれは4モディウス、時には3モディウス、折には2モディウス半で1ユゲルムを占めるからである。
- 2.10.28deseces licet
非人称動詞 licet に接続法現在 deseces が直接後続する構文(ut の省略)。「刈り取ることが許される/刈り取ってよい」の意。文頭の quam voles teneram は deseces の目的語となる形容詞句で、「望むだけ若く軟らかいものを」を表す。
- 2.10.30aliter satae fere limacem nocere comperimus
satae は先行する vicia を受けた女性単数与格(間接目的語)で、名詞的に「それ以外の時期に播種されたものに対して」を表し、nocere(与格支配)に係る。limacem nocere は comperimus の目的語となる対格不定詞構文(主語対格 limacem、不定詞 nocere)。
- 2.10.35suspensa mola
手段・様態の奪格。「吊り上げられた石臼によって」、すなわち上臼と下臼の隙間を通常より広げて穀粒を微粉にせず粗挽き・半割にする製粉技術を指す。
- 2.10.35quod eadem quattuor modiis, non numquam et tribus, interdum etiam duobus ac semodio iugerum occupat
quod は先行する理由・根拠を説明する接続詞(「〜であるから」)。quattuor modiis 等の奪格は手段または価格・分量の奪格で、「4モディウス(の分量)によって」を表し、iugerum occupat(1ユゲルムを占める)に係る。
