- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.10.1-2.10.10
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
コルメラは豆類の栽培法論述に移り、低コストで緑肥や飼料・救荒作物となるルピナスを筆頭に、インゲンマメやエンドウの播種基準、さらにソラマメの施肥・播種法・月齢に応じた播種時期の選定について詳述する。
Quoniam de frumentis abunde praecepimus, de leguminibus deinceps disseremus.Lupini prima ratio est, quod et minimum operarum absumit et vilissime emitur et maxime ex iis, quae seruntur, iuvat agrum. Nam vineis iam emaciatis et arvis optimum stercus praebet ac vel effeto solo provenit vel repositum in granario patitur aevum. Boves per hiemem coctum maceratumque probe alit; famem quoque, si sterilitas annorum incessit, hominibus commode propulsat.
穀物については十分に教示してきたので、次は豆類について論じることにしよう。ルピナスの配慮が第一に来るが、それは最も労働力を消費せず、最も安価に購入でき、かつ播種される作物のなかで最も耕地を益するからである。なぜなら、すでに痩せ細ったブドウ畑や穀草地に極上の肥料を提供し、地力の尽きた土壌でもよく育つか、あるいは穀倉に蓄えられても経年に耐えるからである。冬の間、煮て水に浸したものは牛を申し分なく養い、凶作の年が訪れた際には、人間に対しても飢えを好都合に防いでくれる。
Spargitur statim ex area, atque id solum omnium leguminum non desiderat requiem in horreo, sive Septembri mense ante aequinoctium seu protinus a Kalendis Octobribus crudis novalibus ingeras; et qualitercumque obruas, sustinet coloni neglegentiam. Teporem tamen autumni desiderat, ut celeriter confirmetur, nam si non ante hiemem convaluit, frigoribus adfligitur.
脱穀場から直ちに蒔かれ、豆類のなかで唯一これだけが穀倉での休息を必要とせず、9月の秋分前であろうと、10月1日以降ただちに開墾前の休閑地に投入しようと、いかに覆土しようとも、農夫の不注意に耐える。ただし、急速に成長を固めるために秋の温もりを必要とする。もし冬の前に生長していなければ、寒さによって害を被るからである。
Reliquum quod semini superest, in tabulatum, quo fumus pervenit, optime reponas, quoniam si umor invasit, vermes gignit; qui simul atque oscilla lupinorum adederunt, reliqua pars enasci non potest. Id, ut dixi, exilem amat terram et rubricam praecipue, nam cretam reformidat limosoque non exit agro.
種子用に余った残りは、煙の届く中二階に保管するのが最善である。湿気が入り込むと虫を発生させ、虫がルピナスの胚芽を食い尽くすと、残りの部分は発芽できなくなるからである。前に述べたように、ルピナスは痩せた土壌、とりわけ赤土を好み、白亜質の土を極度に嫌い、泥深い土地では生えてこない。
Iugerum decem modios occupat. Ab hoc recte phaselus terrae mandabitur vel in vetereto vel melius pingui et restibili agro, nec amplius quattuor modiis iugerum obseretur.Similis quoque ratio est pisi, quod tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis umoris. Eadem mensura iugerum vel modio minus quam phaselum licet obserere primo tempore sementis ab aequinoctio autumnali.
1ユゲルムには10モディウスを費やす。これに次いでインゲンマメが、休閑地か、あるいはより望ましくは肥沃で連作される耕地に適切に委ねられ、1ユゲルムあたり4モディウスを超えて播かれてはならない。エンドウの処遇も同様であるが、ただし扱いやすくほぐれた土壌と温かい場所、そして頻繁に湿気のある気候を求める。秋分からの播種期の初めに、インゲンマメと同じ分量か、あるいは1ユゲルムにつき1モディウス少なく播くことができる。
Fabae pinguissimus locus vel stercoratus destinetur et si veteretum erit in valle situm, quod a superiore parte sucum accipit. Prius autem iaciemus semina, deinde proscindemus terram proscissamque in liram revocabimus occabimusque, quo altius largiore humo contegatur; nam id plurimum refert, ut radices enatorum seminum penitus demersae sint.
ソラマメには最も肥沃な場所か施肥された場所が当てられねばならず、もし休閑地であるなら、上部から水分を受け取る谷あいに位置する場所がよい。我々はまず種を蒔き、その後に土を起こし、起こした土を畝に戻して砕土する。より豊かな土で深く覆われるためである。生え出た種子の根が深く潜り込むことが極めて重要だからである。
Sin autem proximae messis occupandum erit restibile, desectis stramentis quattuor et viginti vehes stercoris in iugerum disponemus dissipabimusque et similiter, cum semen crudo solo ingesserimus, inarabimus imporcitumque occabimus; quamvis sint, qui negent locis frigidis oportere occari fabam, quia exstantes glaebae a gelicidiis adhuc eam teneram vindicent et aliquem teporem frigore laboranti praebeant.
しかし、直前の収穫後の連作地を利用しなければならない場合は、藁を刈り取った後、1ユゲルムにつき24荷の堆肥を配置して散布し、同様に種子を耕起前の土壌に投入したならば、鋤き込み、畝立てしたうえで砕土する。もっとも、寒冷な土地ではソラマメを砕土すべきではないと主張する人々もいる。突き出た土塊がまだ幼いソラマメを霜から守り、寒さに苦しむ作物にある程度の温もりを提供するからである。
Sunt etiam qui putent in arvis hanc eandem vice stercoris fungi; quod sic ego interpretor, ut existimem non sationibus eius pinguescere humum, sed minus hanc quam cetera semina vim terrae consumere. Nam certum habeo frumentis utiliorem agrum esse, qui nihil quam qui istam spicam proximo anno tulerit.1
また、畑においてこのソラマメが肥料の役割を果たすと考える人々もいる。これについて私は、ソラマメの作付けによって土壌が肥沃になるのではなく、他の種子よりも土の力を消耗させないのだと解釈している。なぜなら、前年にこの茎を実らせた耕地よりも、何も生み出さなかった耕地のほうが穀物にとって有益であると確信しているからである。
Iugerum agri, ut Tremelio quattuor, ut nobis videtur, fabae sex occupant modii, si solum pingue sit, si mediocre, paulo amplius; eaque nec macrum nec nebulosum locum patitur, densa tamen humo saepe commode respondet. Media sementi pars seri et pars ultima debet, quae septimontialis satio dicitur; tempestiva frequentius, non numquam tamen sera melior est.
1ユゲルムの耕地には、トレメリウスの説では4モディウス、我々の見解では土壌が肥沃であれば6モディウスのソラマメが費やされ、中程度であればやや多めとなる。ソラマメは痩せた土地も霧深い場所も耐えられないが、密な土壌にはしばしば順調に応える。播種期の半ばに一部を、そして終わりに一部を播かねばならず、後者はセプティモンティウム祭の播種と呼ばれる。適期のもののほうが良好であることが多いが、時には遅まきのほうが良いこともある。
Post brumam parum recte seritur, pessime vere; quamvis sit etiam trimestris faba, quae mense Februario seratur, quinta parte amplius quam matura,2 sed exiguas paleas nec multam siliquam facit. Veteres itaque rusticos plerumque dicentes audio malle se maturae fabalia quam fructum trimestris.
冬至の後に播くのはあまり適切でなく、春には最悪である。もっとも2月に播かれる3か月ソラマメもあり、通常の熟期のソラマメより5分の1多く播かれるが、わずかな藁にしかならず、莢も多くはつけない。それゆえ昔の農民たちが、3か月ソラマメの収穫よりも通常のソラマメの茎葉のほうを好むと語るのを私はしばしば耳にする。
Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut quantum destinaveramus in sationem, tantum quinta decima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Graeci ἀπόκρουσιν vocant, si minus, quarta decima utique adhuc lunae crescente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit. Nihil enim nocebitur ei nocturnis roribus3 aliisve ex causis, dum a pecore et avibus vindicetur.
しかし年のいかなる時期に播かれるとしても、播種に割り当てただけの分量を第15日の月に、ただしその日に月が太陽の光線を追い越してしまわないならば――これをギリシア人たちはアポクルーシスと呼ぶ――、そうでなければともかく月光が増大している第14日の月に蒔くよう配慮せねばならない。たとえ直ちに全種子を覆うことができなくてもである。家畜や鳥から守られさえすれば、夜露やその他の原因によって種子が損なわれることは全くないからである。
- 2.10.7qui nihil quam qui istam spicam proximo anno tulerit
比較構文において先行詞 agrum を修飾する二つの関係節が対比されている。qui nihil [tulerit] と省略された動詞を補い、「前年に何も産出しなかった土地」と「その茎(ソラマメ)を産出した土地」とを比較して、前者のほうが穀物にとって有益であると述べている。
- 2.10.9quinta parte amplius quam matura
trimestris faba(3か月ソラマメ)の播種量に関する表現。matura(通常の熟期のソラマメ)に対して、奪格 quinta parte が差異の度合い(程度を表す奪格)を示し、播種される種子の分量が「通常のソラマメより5分の1多く」必要とされることを意味する省略構文である。
- 2.10.10Nihil enim nocebitur ei nocturnis roribus
与格支配の自動詞 noceo の非人称受動構文。能動態で与格補語をとる動詞(noceo + 与格)は受動態において人称主語をとれず、非人称的に用いられて与格(ei、すなわち種子)をそのまま保持する。主語の位置には中性代名詞の対格的対比物である内面目的語的性格の主格 nihil(「何らの損害も」)が置かれている。
