← クィントゥス・トゥッリウス・キケロ

選挙備忘録

§47-52

安請け合いの利点と民衆の世評を高める方策

コッタの例を引き、実行できない頼みであっても即座に断らずに約束しておく政治的利点を説き、さらに夜明け前の接見、弁論の評判、ポンペイウスとの連携、華美な演出などを通じて民衆の世評を極大化する方策を指南する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§47

​C. Cotta, in ambitione artifex, dicere solebat se operam suam, quoad non contra officium rogaretur, polliceri solere omnibus, impertire iis apud quos optime poni arbitraretur;1 ideo se nemini negare, quod saepe accideret causa cur is cui pollicitus esset non uteretur, saepe ut ipse magis esset vacuus quam putasset; neque posse eius domum compleri qui tantum modo reciperet quantum videret se obire posse; casu fieri ut agantur ea quae non putaris, illa quae credideris in manibus esse ut aliqua de causa non agantur; deinde esse extremum ut irascatur is cui mendacium dixeris.

選挙運動の達人であったガイウス・コッタは、義務に反して求められない限り、すべての人々に自らの労力を約束するのを常とし、それを最も有効に施すことができると自ら判断する人々に与えるのを常としている、と語っていた。彼が誰にも断らない理由は、約束を受けた人物がそれを利用しない理由がしばしば生じるからであり、また彼自身が思っていたよりも手が空くことがしばしばあるからであった。自らが果たしうると見極めた分だけを引き受ける者の家は満員になりえない。思ってもみなかった案件が進行し、手元にあると信じていた案件が何らかの理由で進行しないということは偶然起こるものである。その上、嘘をつかれた相手が怒るとしても、それは最後の事態にすぎない。

§48

​id, si promittas, et incertum est et in diem et in paucioribus; sin autem neges, et certe abalienes et statim et pluris. plures enim multo sunt qui rogant ut uti liceat opera alterius quam qui utuntur. qua re satius est ex his aliquos aliquando in foro tibi irasci quam omnis continuo domi, praesertim cum multo magis irascantur iis qui negent, quam ei quem videant ea ex causa impeditum, ut facere quod promisit cupiat si ullo modo possit.

約束するならば、その事態は不確かであり、先のこととなり、より少数の人々において生じる。しかし断るならば、確実に、即座に、より多くの人々を遠ざけることになる。他人の労力を利用できるようにと頼む者のほうが、実際に利用する者よりもはるかに多いからである。それゆえ、そのうちの何人かがいつかフォルムであなたに腹を立てるほうが、全員がただちに家で腹を立てるよりもましである。とりわけ、断る者に対して人々が抱く怒りは、約束したことを何らかの手段で可能ならば実行したいと切望しているにもかかわらず、やむを得ない事情で妨げられていると見て取れる者に対して抱く怒りよりもはるかに強いのだから。

§49

​ac ne videar aberrasse a distributione mea, qui haec in hac populari parte petitionis disputem,2 hoc sequor, haec omnia non tam ad amicorum studia quam ad popularem famam pertinere, et si inest aliquid ex illo genere, benigne respondere, studiose inservire negotiis ac periculis amicorum, tamen hoc loco ea dico, quibus multitudinem capere possis, ut de nocte domus compleatur, ut multi spe tui praesidi teneantur, ut amiciores abs te discedant quam accesserint, ut quam plurimorum aures optimo sermone compleantur.

そして、選挙運動におけるこの民衆向けの部門においてこれらの事柄を論じている私が、自らの区分から逸脱したように見られないために言えば、私は次のことを旨としている。すなわち、これらすべての事柄は友人たちの熱意というよりは民衆の評判に関わるものであり、また親切に返答することや友人たちの用務や危機に熱心に尽くすことなど、先の部類に属する事柄がそこに含まれているとしても、それでも私はこの箇所では、あなたが群衆を引きつけることができる事柄、すなわち夜のうちから家が満員になること、多くの者があなたの支援への希望によって引き留められること、近づいてきたときよりも親密になってあなたから立ち去ること、できるだけ多くの人々の耳が最も好ましい噂で満たされること、これらを述べているのである。

§50

​sequitur enim ut de rumore dicendum sit, cui maxime serviendum est. sed quae dicta sunt omni superiore oratione, eadem ad rumorem concelebrandum valent, dicendi laus, studia publicanorum et equestris ordinis, hominum nobilium voluntas, adulescentulorum frequentia, eorum qui abs te defensi sunt adsiduitas, ex municipiis multitudo eorum quos tua causa venisse appareat, bene te ut homines nosse, comiter appellare, adsidue diligenter petere, benignum ac liberalem esse et loquantur et existiment, domus ut multa nocte compleatur, omnium generum frequentia adsit, satis fiat oratione omnibus, re operaque multis; perficiatur id quod fieri potest labore et arte ac diligentia, non ut ad populum ab his omnibus fama perveniat sed ut in his studiis populus ipse versetur.

というのも、次に世評について語らねばならず、これには最大限に配慮せねばならないからである。しかし、これまでの演説全体で語られた事柄は、世評を高めることにもそのまま当てはまる。弁論の称賛、徴税請負人や騎士身分の熱意、貴族層の好意、青年たちの群れ、あなたに弁護された者たちの絶え間ない付き添い、あなたのためにやって来たと明白にわかるムニキピウム(地方都市)からの多数の人々、人々が、あなたは〔彼らを〕よく知っており、愛想よく呼びかけ、絶え間なく熱心に支持を求め、親切で寛大であると語りかつ評価すること、夜更けから家が満員になり、あらゆる階層の群衆が居合わせ、言葉によってはすべての人々が満足させられ、実際の実務と尽力によっては多くの人々が満足させられること、これらすべてによって評判が民衆に届くだけでなく、民衆自身がこれらの熱意の渦中に身を置くように、労力と技術と入念さによってなしうることを成し遂げることである。

§51

​iam urbanam illam multitudinem et eorum studia qui contiones tenent adeptus es in Pompeio ornando, Manili causa recipienda, Cornelio defendendo; excitanda nobis sunt quae adhuc habuit nemo quin idem splendidorum hominum voluntates haberet.3 efficiendum etiam illud est ut sciant omnes Cn. Pompei summam esse erga te voluntatem et vehementer ad illius rationes te id adsequi quod petis pertinere.

さて、ポンペイウスを称え、マニリウスの弁護を引き受け、コルネリウスを弁護することにおいて、あなたはあの都市の群衆と民会を司る者たちの熱意をすでに獲得した。輝かしい人々の好意を同時に持たずにこれまでに持った者が誰もいなかったような事柄を、私たちは呼び覚まさねばならない。さらに、グナエウス・ポンペイウスのあなたに対する好意が絶大であること、そしてあなたが求めているものを獲得することが彼の利害に極めて深く関わっていることを、万人が知るようにせねばならない。

§52

​postremo tota petitio cura ut pompae plena sit, ut inlustris, ut splendida, ut popularis sit, ut habeat summam speciem ac dignitatem, ut etiam si †quae poscit ne† competitoribus tuis exsistat aut sceleris aut libidinis aut largitionis accommodata ad eorum mores infamia.

最後に、選挙運動全体が儀礼に満ち、輝かしく、華やかで、民衆受けし、最高の威容と尊厳を持ち、さらにはもし可能であるならば、対立候補者たちについて彼らの素行に見合った犯罪、放縦、または贈賄の悪評が巻き起こるように配慮しなさい。

構文注3 件
  1. 47polliceri solere omnibus, impertire iis apud quos optime poni arbitraretur

    主動詞 dicere solebat に続く対格不定詞文の中で、polliceri と impertire が対比されている。poni は恩恵や労力を「投資する・預ける(bene collocare)」の比喩的用法。

  2. 49ac ne videar aberrasse a distributione mea, qui haec in hac populari parte petitionis disputem

    目的を表す ne 節の独立用法(「〜と言っておくが」の意)。関係代名詞 qui は接続法 disputem を伴い、「これらの事柄を論じている私(が逸脱したように見られないために)」と因果的・制限的ニュアンスを含む。

  3. 51excitanda nobis sunt quae adhuc habuit nemo quin idem splendidorum hominum voluntates haberet

    動形容詞 excitanda sunt による義務構文。quin 節(quin = qui non)は先行詞 nemo を受け、「〜することなしに…を持った者は誰もいない」という二重否定による強い限定を表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0478.phi003.humanitext-lat2:47-52