← クィントゥス・トゥッリウス・キケロ

選挙備忘録

§53-58

ローマの悪徳への適応と贈収賄への対抗策

著者はローマという都市の複雑性と悪徳に適応し、卓越した弁論と裁判の威嚇によって賄賂を封じる方策を説き、本覚書を結んでいる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§53

​atque etiam in hac petitione maxime videndum est ut spes rei publicae bona de te sit et honesta opinio; nec tamen in petendo res publica capessenda est1 neque in senatu neque in contione, sed haec tibi sunt retinenda ut senatus te existimet ex eo quod ita vixeris defensorem auctoritatis suae fore, equites et viri boni ac locupletes ex vita acta te studiosum oti ac rerum tranquillarum, multitudo ex eo quod dumtaxat oratione in contionibus ac iudicio popularis fuisti, te a suis commodis non alienum futurum.

さらにまた、この選挙運動においては、国家があなたに対して抱く期待が良好で、その評判が立派なものであるように最大限に配慮されねばならない。だが、選挙運動中に元老院でも民会でも国政に深く関与すべきではない。むしろあなたは、あなたがこれまでそのように生きてきたことから、元老院には自らの権威の擁護者となると思わせ、騎士たちや善良で富裕な人々には過去の生き方から平和と秩序ある状態を愛好する者と思わせ、民衆には民会や法廷において言葉の上だけでも民衆派であったことから自らの利益に反する者ではないと思わせるよう、これらの印象を維持せねばならない。

§54

​haec veniebant mihi in mentem de duabus illis commentationibus matutinis, quod tibi cotidie ad forum descendenti meditandum esse dixeram: novus sum, consulatum peto. Tertium restat: Roma est, civitas ex nationum conventu constituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multorum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac molestia perferenda est. video esse magni consili atque artis in tot hominum cuiusque modi vitiis tantisque versantem vitare offensionem, vitare fabulam, vitare insidias, esse unum hominem accommodatum ad tantam morum ac sermonum ac voluntatum varietatem.

私が、あなたが毎日フォルムへ下っていく際に熟考すべきであると語った、あの二つの朝の省察について、私の心に思い浮かんだのはこれらの事柄であった。 「私は新人である。執政官職を求めている」。 第三のものが残っている。 「ここはローマである」。 諸民族の集まりから成り立つ国家であり、そこでは多くの策略、多くの虚偽、あらゆる種類の多くの悪徳が渦巻き、多くの者の傲慢、多くの者の反抗、多くの者の悪意、多くの者の横柄、多くの者の憎悪と煩わしさに耐えねばならない。あらゆる種類のこれほど多くの人々の、これほど甚だしい悪徳の中で立ち回りながら、反感を避け、悪評を避け、罠を避け、性格や言論や意図のこれほど大きな多様性に適応した一人の人間となることは、偉大な思慮と技術を要すると私は見ている。

§55

​qua re etiam atque etiam perge tenere istam viam quam institisti, excelle dicendo. hoc et tenentur Romae et adliciuntur et ab impediendo ac laedendo repelluntur. et quoniam in hoc vel maxime est vitiosa civitas, quod largitione interposita virtutis ac dignitatis oblivisci solet, in hoc fac ut te bene noris, id est ut intellegas eum esse te qui iudici ac periculi metum maximum competitoribus adferre possis. fac ut se abs te custodiri atque observari sciant; cum diligentiam tuam, cum auctoritatem vimque dicendi tum profecto equestris ordinis erga te studium pertimescent.

それゆえ、幾度も幾度も、あなたが踏み出したあの道を歩み続け、弁論によって秀でなさい。これによってローマでは人々は引き留められ、惹きつけられ、妨害や危害を加えることから撃退される。そして、国家はこの点において最も腐敗しており、賄賂が介在すると徳や尊厳を忘れるのが常であるのだから、この点においてあなたが自分自身をよく知るようにしなさい。すなわち、あなたは対立候補者たちに裁判と危機の最大の恐怖をもたらしうる人物であると理解しなさい。彼らがあなたから見張られ、監視されていると知るようにしなさい。彼らはあなたの入念さを、弁論の権威と力を、そして何よりも騎士階級のあなたに対する熱意を恐れるであろう。

§56

​atque haec ita nolo te illis proponere ut videare accusationem iam meditari, sed ut hoc terrore facilius hoc ipsum quod agis consequare. et plane sic contende omnibus nervis ac facultatibus ut adipiscamur quod petimus. video nulla esse comitia tam inquinata largitione quibus non gratis aliquae centuriae renuntient suos magno opere necessarios.2

そして、あなたがすでに告発を企てているように見える形ではなく、この恐怖によってあなたが目指しているまさにこの事柄をより容易に達成するような形で、あなたがこれらを彼らに突きつけることを私は望む。そして、私たちが求めているものを獲得できるように、文字通り全神経と全能力を傾けて奮闘しなさい。いかに賄賂にまみれた選挙であっても、いくつかの百人組(ケントゥリア)が自らと極めて親しい間柄の者たちを無償で指名しないような選挙など一つもない、と私は見ている。

§57

​qua re si advigilamus pro rei dignitate et si nostros ad summum studium benevolos excitamus et si hominibus studiosis nostri suum cuique munus discribimus et si competitoribus iudicium proponimus, sequestribus metum inicimus, divisores ratione aliqua coercemus, perfici potest ut largitio nulla sit aut nihil valeat.

それゆえ、もし私たちが事態の尊厳に見合って警戒を怠らず、私たちの好意ある味方たちを最高の熱意へと奮い立たせ、私たちを支持する人々に各自の任務を割り当て、対立候補者たちに裁判を突きつけ、資金管理人たちに恐怖を植えつけ、票の配分係たちを何らかの方法で抑え込むならば、賄賂が存在しないか、あるいは何の効力も持たないように成し遂げることができる。

§58

​haec sunt quae putavi non melius scire me quam te sed facilius his tuis occupationibus3 conligere unum in locum posse et ad te perscripta mittere. quae tametsi ita sunt scripta ut non ad omnis qui honores petant sed ad te proprie et ad hanc petitionem tuam valeant, tamen tu si quid mutandum esse videbitur aut omnino tollendum aut si quid erit praeteritum velim hoc mihi dicas; volo enim hoc commentariolum petitionis haberi omni ratione perfectum.

これらが、私があなたよりもよく知っているわけではなく、あなたのこれらの多忙の中ではより容易に一つの場所に集めて書き記したものをあなたに送ることができると考えた事柄である。これらは、官職を求めるすべての人々ではなく、あなたに固有に、かつあなたのこの選挙運動に効力を持つように書かれているとはいえ、それでももし何か変更すべきと思われる点や、完全に削除すべき点、あるいは何か見落とされた点があるならば、私にそれを告げてほしい。というのも、私はこの『選挙運動覚書』があらゆる点で完璧なものとみなされることを望んでいるからである。

構文注3 件
  1. 53nec tamen in petendo res publica capessenda est

    「rem publicam capessere」は「国政に深く関与する」「政治的立場を鮮明にする」を意味する慣用句。ここでは当為の動形容詞(capessenda est)によって否定的に命じられており、選挙運動中(in petendo)は元老院や民会において特定派閥に偏った政治的闘争に深入りせず、全階層に好意的な印象を保つべきだという戦術的慎重さを指示している。

  2. 56quibus non gratis aliquae centuriae renuntient suos magno opere necessarios

    関係代名詞 quibus は先行詞 comitia を受け、tam inquinata と呼応して結果を表す接続法(renuntient)を導いている(否定先行詞を受けた連続構文で quin に相当)。「どんなに買収で汚染された選挙であっても、一部の百人組が無償で身内の者を当選発表しないような選挙はない」という二重否定による強い肯定命題を表す。

  3. 58his tuis occupationibus

    状況または原因を示す奪格。「あなたがこれほど多忙を極めている状況において/あなたのこうした多忙のために(自らまとめる余裕がないので)」の意。動詞 conligere(まとめる)にかかる状況的枠組みを提示している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0478.phi003.humanitext-lat2:53-58