- 底本
- Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.humanitext-lat2:41-46
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
著者は選挙運動の第二の柱である民衆への働きかけを取り上げ、名前の認知、必要なへつらい、不断の滞在、気前の良さといった心得を説く。とりわけ要求に応じられない場合でも、相手を敵に回さないよう巧みかつ快く断る技術の重要性を論じる。
quoniam de amicitiis constituendis satis dictum est, dicendum est de illa altera parte petitionis quae in populari ratione versatur. ea desiderat nomenclationem, blanditiam, adsiduitatem, benignitatem, rumorem, spem in re publica.
友人関係の構築については十分に語られたので、民衆への働きかけに関わる立候補運動のもう一つの側面について語らねばならない。それは、名前を覚えていること、へつらい、不断の滞在、気前の良さ、世評、国家における希望を必要とする。
primum quod facis, ut homines noris, significa ut appareat, et auge ut cotidie melius fiat. nihil mihi tam populare neque tam gratum videtur. deinde id quod natura non habes induc in animum ita simulandum esse ut natura facere videare. quamquam plurimum natura valet, tamen videtur in paucorum mensum negotio posse simulatio naturam vincere. nam comitas tibi non deest, ea quae bono ac suavi homine digna est, sed opus est magno opere blanditia,1 quae etiam si vitiosa est et turpis in cetera vita, tamen in petitione est necessaria. etenim cum deteriorem aliquem adsentando facit, tum improba est, cum amiciorem, non tam vituperanda, petitori vero necessaria est, cuius frons et vultus et sermo ad eorum quoscumque convenerit sensum et voluntatem commutandus et accommodandus est.
まず、あなたが行っていること、すなわち人々を認知していることについては、それが明白になるように示し、日々より良くなるように伸ばしなさい。私にはこれほど大衆受けし、これほど喜ばれるものはないと思われる。次に、生まれつき備わっていないものについては、あたかも生まれつき行っているかのように見えるよう、偽らねばならないと心に決めなさい。生まれ持った性質は極めて強い力を持つとはいえ、数か月の務めにおいては見せかけが本性に打ち勝ちうると思われる。というのも、あなたには親しみやすさ、すなわち善良で感じのよい人物にふさわしいものは欠けていないが、へつらいが大いに必要だからである。へつらいは、他の人生においては欠点であり恥ずべきものだとしても、立候補においては不可欠である。実のところ、へつらいが追従によって誰かをより悪くするときには邪悪であるが、より親密にするときにはそれほど非難されるべきではなく、立候補者にとっては実に必須のものであって、立候補者の眉、表情、言葉は、出会ったあらゆる人々の感じ方や望みに応じて変えられ、合わされねばならないのである。
iam adsiduitatis nullum est praeceptum, verbum ipsum docet quae res sit. prodest quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic fructus est adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro sed adsidue petere, saepe eosdem appellare, non committere ut quisquam possit dicere, †quod eius consequi possis,2 si abs te non sit rogatum† et valde ac diligenter rogatum.
さて、不断の滞在については何ら規則はなく、言葉そのものがそれが何であるかを教えている。どこへも立ち去らないことは確かに大いに役立つが、しかしこの不断の滞在の成果とは、単にローマやフォルムにいることだけでなく、絶え間なく支持を求め、しばしば同じ人々に声をかけ、あなたがなしうる限りにおいて、あなたから頼まれなかった、それも熱心かつ入念に頼まれなかったと誰にも言わせないようにすることである。
benignitas autem late patet. est in re familiari, quae quamquam ad multitudinem pervenire non potest, tamen ab amicis si laudatur, multitudini grata est; est in conviviis, quae fac et abs te et ab amicis tuis concelebrentur et passim et tributim; est etiam in opera, quam pervulga et communica, curaque ut aditus ad te diurni nocturnique pateant, neque solum foribus aedium tuarum sed etiam vultu ac fronte, quae est animi ianua; quae si significat voluntatem abditam esse ac retrusam, parvi refert patere ostium.3 homines enim non modo promitti sibi, praesertim quod de candidato petant, sed etiam large atque honorifice promitti volunt.
気前の良さについては広範にわたる。それは私財にあり、私財は群衆全体には届きえないとはいえ、友人たちから称賛されるならば群衆に喜ばれる。それは宴会にあり、あなた自身によっても友人たちによっても、至る所で、またトリブス(部族区)ごとに盛大に催されるようにしなさい。それは労力・尽力にもあり、これを広く一般に公開して共有し、昼も夜もあなたへの接近が開かれているように配慮しなさい。邸宅の扉だけでなく、心の扉である顔や眉によってもそうしなさい。もしこれが、心中が隠され閉ざされていることを示すなら、玄関が開いていることはほとんど何の役にも立たない。人々は単に自分に対して約束されること、とりわけ立候補者に求める事柄を約束されることだけでなく、気前よく丁重に約束されることを望むからである。
qua re hoc quidem facile praeceptum est, ut quod facturus sis id significes te studiose ac libenter esse facturum; illud difficilius et magis ad tempus quam ad naturam accommodatum tuam, quod facere non possis, ut id† iucunde neges† quorum alterum est tamen boni viri, alterum boni petitoris. nam cum id petitur, quod honeste aut sine detrimento nostro promittere non possumus, quo modo si qui roget ut contra amicum aliquem causam recipiamus, belle negandum est, ut ostendas necessitudinem, demonstres quam moleste feras, aliis te rebus exsarturum esse persuadeas.
それゆえ、自分が実行するつもりの事柄については、熱心に喜んで行うつもりであると示すこと、これ自体は容易な教えである。より困難であり、あなたの本性というよりは時宜に合わせた教えは、実行できない事柄については、それを快く断るということである。もっとも、前者は善良な人物の務めであり、後者は優れた立候補者の務めである。というのも、高潔に、あるいは自らの不利益なしには約束できないような事柄が求められる場合――例えば、誰かがどこかの友人に対立して訴訟を引き受けてほしいと頼むような場合――には、絆の深さを示し、いかに心苦しく思っているかを明示し、他の事柄で埋め合わせをすると納得させるように、巧みに断らねばならない。
audivi hoc dicere quendam de quibusdam oratoribus, ad quos causam suam detulisset, gratiorem sibi orationem eius fuisse qui negasset quam illius qui recepisset. sic homines fronte et oratione magis quam ipso beneficio reque capiuntur. verum hoc probabile est, illud alterum subdurum tibi homini Platonico4 suadere, sed tamen tempori consulam. quibus enim te propter aliquod officium necessitudinis adfuturum negaris, tamen ii possunt abs te placati aequique discedere; quibus autem idcirco negaris, quod te impeditum esse dixeris aut amicorum hominum negotiis aut gravioribus causis aut ante susceptis, inimici discedunt omnesque hoc animo sunt ut sibi te mentiri malint quam negare.
私はある人物が、自らの訴訟を持ち込んだ何人かの弁論家についてこう語るのを聞いたことがある。断った者の物言いのほうが、引き受けてくれた者の物言いよりも自分にとって快かった、と。このように人間は、実際の恩恵や事柄そのものよりも、表情や言葉によって惹きつけられるのである。なるほど、このことはもっともであるが、プラトン主義者であるあなたにあのもう一つのことを勧めるのは少々気が引ける。それでも時宜を考慮しよう。というのも、何らかの絆による義務を理由に弁護に立ち会わないとあなたが断った人々は、それでもあなたから宥められ公平な気持ちで立ち去ることができるが、友人の用務や、より重大な訴訟、あるいは先に引き受けた訴訟で手が塞がっているとあなたが言って断った人々は、敵意を抱いて立ち去るのであり、誰もがあなたから断られるよりは嘘をつかれるほうを好むような心中にあるからである。
- 42opus est magno opere blanditia
非人称構文「opus est+奪格(blanditia)」であり、「へつらいが大いに必要である」を意味する。magno opere(= magnopere)は程度を強調する副詞句として機能している。
- 43quod eius consequi possis
代名詞の制限的用法(限定関係節)であり、指示代名詞の属格 eius は中性関係代名詞 quod にかかる部分属格(「そのことについてあなたが達成しうる限りのこと」)。慣用的な制限句として機能している。
- 44parvi refert patere ostium
非人称動詞 refert(「重要である」)の文法上の主語は不定詞句 patere ostium であり、parvi は価値・評価の属格(「ほとんど重要でない/価値がない」)。全体で「玄関が開いていることはほとんど何の役にも立たない」という意味をなす。
- 46tibi homini Platonico
動詞 suadere(与格をとる)にかかる与格 tibi に対し、homini Platonico が同格として添えられている。「プラトン主義者/プラトンの徒であるあなたに」という叙述的同格であり、哲学的な誠実さを重んじる相手の立場を喚起している。
