← クィントゥス・トゥッリウス・キケロ

選挙備忘録

§35-40

三種の従者の管理と敵対者の懐柔策

著者は候補者に対し、挨拶客、見送り客、常時付き従う者たちという三段階の従者への適切な接し方を指示し、特に裁判で恩義を施した者たちを動員すべきことを説く。さらに、周囲の偽善や妬みに対する警戒を促した上で、敵対者・中傷者を三類型に分類し、それぞれの懐柔策を具体的に提示する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§35

​in salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine quae nunc est plures veniunt, hoc efficiendum est ut hoc ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videatur. qui domum tuam venient, significato te animadvertere; eorum amicis qui illis renuntient ostendito, saepe ipsis dicito. sic homines saepe, cum obeunt pluris competitores et vident unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suffragatores evadunt. iam illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum, ut dicitur, facere aut senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se purgare volet quod suspectum esse se arbitretur, adfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare.1 is enim qui se non putat satis facere amicus esse nullo modo potest. scire autem oportet quo quisque animo sit, ut quantum cuique confidas constituere possis.

挨拶に訪れる者たちについては、彼らはより一般的であり、今日の慣習からしてもより大勢やって来るのであるが、彼らのまさにこの最小限の務めがあなたにとって極めて喜ばしいものと思われるように取り計らわねばならない。あなたの家に来る者たちには、あなたが気づいていることを示しなさい。彼らに言伝をしてくれる彼らの友人たちにその旨を示し、しばしば本人たちにも直接告げなさい。このようにして人々は、しばしば複数の競争相手の家を訪れ、こうした務めに最もよく気づいてくれる人物が一人いるのを見ると、その者に自らを捧げ、他の者たちを見捨てて、誰にでもつく支持者から専属の支持者に、見かけ倒しの支持者から確固たる支持者に少しずつ変わっていくのである。さらに次のことを入念に心に留めておきなさい。あなたに約束した者が、いわゆる「虚飾を弄している」と聞いたり感じたりしたとしても、それを聞いたことや知っていることを隠すようにし、もし自分が疑われていると考えて弁明しようとする者があれば、その者の好意について一度も疑ったことはないし疑うべきでもない、と言明しなさい。というのも、十分な務めを果たしていないと自覚している者は、決して友人にはなりえないからである。しかし、誰にどれほど信頼を寄せるべきかを定められるように、各自がどのような心中にあるかを知っておくことは必要である。

§36

​iam deductorum officium quo maius est quam salutatorum, hoc gratius tibi esse significato atque ostendito et, quod eius fieri poterit,2 certis temporibus descendito. magnam adfert opinionem, magnam dignitatem cotidiana in deducendo frequentia.

次に、見送る者たちの務めは、挨拶に訪れる者たちの務めよりも大なるものであるから、その分あなたにとってより喜ばしいものであると示し、表しなさい。そして、その点において可能である限り、決まった時間にフォルムへ下りていきなさい。見送りにおける日々の群衆は、大いなる評判と大いなる威厳をもたらすのである。

§37

​Tertia est ex hoc genere adsidua adsectatorum copia. in ea quos voluntarios habebis, curato ut intellegant te sibi in perpetuum summo beneficio obligari; qui autem tibi debent, ab iis plane hoc munus exigito, qui per aetatem ac negotium poterunt, ipsi tecum ut adsidui sint, qui ipsi sectari non poterunt, suos necessarios in hoc munere constituant. valde ego te volo et ad rem pertinere arbitror semper cum multitudine esse.

第三は、この種のものとして絶え間ない付き添い人たちの群れである。その群れの中で、自発的に付き添う者たちに対しては、あなたが彼らに最大の恩恵ゆえに永久に義務を負っていると彼らが理解するように配慮しなさい。他方で、あなたに恩義のある者たちからは、この務めを徹底的に要求しなさい。年齢と用務の面で可能な者たちは、自らあなたと常に共にあるようにさせ、自らは付き従うことができない者たちには、この務めに親族や親しい者を充てさせなさい。あなたが常に大勢の人々と共にあることを、私は強く望み、また目的にかなうと考えている。

§38

​praeterea magnam adferet laudem et summam dignitatem, si ii tecum erunt qui a te defensi et qui per te servati ac iudiciis liberati sunt. haec tu plane ab his postulato ut quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honorem, alii salutem ac fortunas omnis obtinuerint, nec aliud ullum tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam possint, hoc te officio remunerentur.

その上、あなたによって弁護され、あなたを通じて救われ裁判で放免された者たちがあなたと共にあるならば、大いなる称賛と最大の威厳をもたらすであろう。彼らに対しては、あなたを通じてある者は財産を、ある者は名誉を、ある者は命と全財産を何の出費もなしに保ち得たのであり、あなたに恩返しができる他のいかなる時も今後ありえないのであるから、この務めによってあなたに報いるように、と徹底的に要求しなさい。

§39

​et quoniam in amicorum studiis haec omnis oratio versatur, qui locus in hoc genere cavendus sit praetermittendum non videtur. fraudis atque insidiarum et perfidiae plena sunt omnia. non est huius temporis perpetua illa de hoc genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator diiudicari possit; tantum est huius temporis admonere. summa tua virtus eosdem homines et simulare tibi se esse amicos et invidere coegit. quam ob rem Ἐπιχάρμειον illud teneto, nervos atque artus esse sapientiae non temere credere,3 ​et, cum tuorum amicorum studia constitueris, tum etiam obtrectatorum atque adversariorum rationes et genera cognoscito. haec tria sunt, unum quos laesisti, alterum qui sine causa non amant, tertium qui competitorum valde amici sunt. quos laesisti, cum contra eos pro amico diceres, iis te plane purgato, necessitudines commemorato, in spem adducito te in eorum rebus, si se in amicitiam tuam contulerint, pari studio atque officio futurum. qui sine causa non amant, eos aut beneficio aut spe aut significando tuo erga illos studio dato operam ut de illa animi pravitate deducas. quorum voluntas erit abs te propter competitorum amicitias alienior, iis quoque eadem inservito ratione qua superioribus et, si probare poteris, te in eos ipsos competitores tuos benevolo esse animo ostendito.

そして、この議論全体が友人たちの熱心な支持に関わるものである以上、この種のことにおいて警戒すべき点を見過ごしてはならないと思われる。あらゆるものが偽りと策略と裏切りに満ちている。いかなる事柄によって真の好意を抱く者と見せかけの者が判別されうるかという、この問題に関する長々とした議論は、現時にふさわしいものではない。現時に求められるのは、ただ警告することのみである。あなたの類まれな卓越した徳こそが、同じ人々をして、あなたの友人であるかのように見せかけ、同時にあなたを妬むように強いたのである。それゆえ、エピカルモスのあの有名な言葉、「たやすく信じないことこそが知恵の筋骨である」という教えを心に留めておきなさい。そして、あなたの友人たちの支持を固めたならば、そのときには中傷者や敵対者たちの事情や種類も把握しなさい。これらには三種類あり、一つはあなたが傷つけた者たち、二つ目は理由もなく好意を持たない者たち、第三は競争相手たちの極めて親しい友人たちである。友人のために彼らに反対して弁論したことで傷つけてしまった者たちに対しては、自らの立場を率直に釈明し、緊密な絆を思い起こさせ、もし彼らがあなたの友誼へと身を寄せるならば、彼らの事柄においても同等の熱意と尽力をもって臨むであろうという希望を抱かせなさい。理由もなく好意を持たない者たちについては、恩恵を与えるか、希望を抱かせるか、あるいは彼らに対するあなたの熱意を示すことによって、その心の歪みから彼らを連れ戻すよう努めなさい。競争相手たちとの交友ゆえにあなたから気持ちが遠ざかっている者たちに対しては、先行の者たちに対するのと同じ方法で仕え、もし納得させることができるならば、あなたがまさにそのあなたの競争相手たちに対して善意を抱いているのだと示しなさい。

構文注3 件
  1. 35iam illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum, ut dicitur, facere aut senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se purgare volet quod suspectum esse se arbitretur, adfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare.

    主文の命令形 teneto に対し、指示代名詞 illud の内容を説明する名詞節(説明的 ut 節)として ut ... dissimules が置かれ、さらに続く adfirmes も接続詞なし(asyndeton)で並列され teneto に統御されている。途中の si 節はそれぞれの接続法動詞に係り、「もし〜と聞くことがあっても隠すようにし(ut dissimules)、もし弁明しようとする者があれば断言するようにしなさい(adfirmes)」という二重の条件・帰結の構造をなしている。

  2. 36quod eius fieri poterit

    関係代名詞 quod に部分の属格(中性代名詞 eius)が添えられた慣用表現で、「この点に関してなしうる限り(as far as can be done in this matter / to the extent possible)」を表す副詞的制限節である。

  3. 39nervos atque artus esse sapientiae non temere credere

    対格不定詞構文において、不定法句 non temere credere(軽々しく信じないこと)が意味上の主語対格であり、nervos atque artus(筋骨)が述語対格である。sapientiae は所属または定義の属格。エピカルモスの有名な格言をラテン語に意訳・導入した形である。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0478.phi003.humanitext-lat2:35-40