← キケロ

ピリッピカ

§9.6-9.11

スルピキウスの献身と元老院が報いるべき栄誉

キケロは、スルピキウスが病を押して出使し命を落としたのは国家の意志に従った結果であり、元老院にはその死に対して彫像を捧げて栄誉を報いる義務があると訴える。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§9.6

​at ille cum videret, si vestrae auctoritati non paruisset, dissimilem se futurum sui,1 sin paruisset, munus sibi illud pro re publica susceptum vitae finem fore, maluit in maximo rei publicae discrimine emori quam minus quam potuisset videri rei publicae profuisse. multis illi in urbibus iter qua faciebat reficiendi se et curandi potestas fuit. aderat et hospitum invitatio liberalis pro dignitate summi viri et eorum hortatio qui una erant missi ad requiescendum et vitae suae consulendum. at ille properans, festinans, mandata vestra conficere cupiens, in hac constantia morbo adversante perseveravit.

しかし彼は、もし諸君の権威に従わなければ自分自身に背くことになり、他方もし従うならば国家のために引き受けたその任務が生命の終わりとなることを見て取ったとき、国家の未曾有の危機のさなかにあって、なし得たはずの貢献よりも国家への貢献が少なかったと見なされるくらいなら、むしろ死を遂げることを選んだのである。旅の途上、彼が通過した多くの都市において、身体を休め養生する機会はあった。第一級の人物たる尊厳にふさわしい、もてなしの手厚い招待もあったし、同行した者たちからの、休息を取り自らの生命を大切にするようにとの勧めもあった。しかし彼は、諸君の委託事項を果たすことを熱望し、急ぎに急いで、病気に抗いながらこの毅然たる態度を貫き通したのである。

§9.7

​cuius cum adventu maxime perturbatus esset Antonius, quod ea quae sibi iussu vestro denuntiarentur auctoritate erant et sententia Ser. Sulpici constituta, declaravit quam odisset senatum, cum auctorem senatus exstinctum laete atque insolenter tulit. non igitur magis Leptines Octavium nec Veientium rex eos quos modo nominavi quam Ser. Sulpicium occidit Antonius: is enim profecto mortem attulit qui causa mortis fuit. Quocirca etiam ad posteritatis memoriam pertinere arbitror exstare quod fuerit de hoc bello iudicium senatus. erit enim statua ipsa testis bellum tam grave fuisse ut legati interitus honoris memoriam consecutus sit.

アントニウスは彼の到来にひどく動揺した――諸君の命によって自分に通告された事項が、セルウィウス・スルピキウスの威厳と提案によって決定されたものであったからである――が、その元老院の主導者が亡くなったことを知ると、歓喜し傲慢な態度を示して、元老院をいかに憎んでいたかを露わにした。それゆえ、レプティネスがオクタウィウスを殺害し、ウェイイの王が先ほど私が名を挙げた者たちを殺害したのと同様に、まさにアントニウスがセルウィウス・スルピキウスを殺害したのである。死の原因となった者こそが、実に死をもたらした者なのだから。それゆえ、この戦争に関する元老院の判断がいかなるものであったかを永く残すことは、後世の記憶にとっても重要なことであると私は考える。彫像そのものが、使節の死が栄誉ある記憶を勝ち取るほどに戦争が重大であったことの証人となるからである。

§9.8

quod si excusationem Ser. Sulpici, patres conscripti, legationis obeundae recordari volueritis, nulla dubitatio relinquetur quin honore mortui quam vivo iniuriam fecimus sarciamus.2 vos enim, patres conscripti, —grave dictu est sed dicendum tamen—vos, inquam, Ser. Sulpicium vita privastis: quem cum videretis re magis morbum quam oratione excusantem, non vos quidem crudeles fuistis—quid enim minus in hunc ordinem convenit? —sed cum speraretis nihil esse quod non illius auctoritate et sapientia effici posset, vehementius excusationi obstitistis atque eum qui semper vestrum consensum gravissimum iudicavisset de sententia deiecistis.

そして元老院議員諸君、もし諸君が、セルウィウス・スルピキウスが使節の任務を引き受けることについて申し立てた辞退の弁明を思い起こそうとするならば、生きている彼に対して我らが犯した過ちを、死者への栄誉によって償うべきであることに、いささかの疑いも残されないであろう。元老院議員諸君、諸君こそが――口にするのも重苦しいことだが、それでも言わねばならない――諸君こそが、私は言うが、セルウィウス・スルピキウスから生命を奪ったのだ。彼が言葉よりもむしろ実際の病状によって辞退を申し立てていたのを見ながら、諸君が決して冷酷であったわけではない――この議場にこれほどそぐわないものがあろうか――しかし、彼の権威と知恵によってなし得ないことは何一つないと期待したあまり、諸君はその弁明に猛然と反対し、常に諸君の一致した見解を最も重んじていた彼を、その決心から押し戻してしまったのである。

§9.9

​Vt vero Pansae consulis accessit cohortatio gravior quam aures Ser. Sulpici ferre didicissent, tum vero denique filium meque seduxit atque ita locutus est ut auctoritatem vestram vitae suae se diceret anteferre. cuius nos virtutem admirati non ausi sumus adversari voluntati. movebatur singulari pietate filius; non multum eius perturbationi meus dolor concedebat: sed uterque nostrum cedere cogebatur magnitudini animi orationisque gravitati, cum quidem ille maxima laude et gratulatione omnium vestrum pollicitus est se quod velletis esse facturum, neque eius sententiae periculum vitaturum cuius ipse auctor fuisset: quem exsequi mandata vestra properantem mane postridie prosecuti sumus. qui quidem discedens mecum ita locutus est ut eius oratio omen fati videretur.

さらに、執政官パンサの勧告が、セルウィウス・スルピキウスの耳が聞き慣れていた以上の重みをもって加わるや、その時いよいよ彼は、息子と私を脇へと連れ出し、諸君の権威を自らの生命よりも優先すると語ったのである。我らは彼の高潔さに感服し、その意志に逆らう勇気を持てなかった。息子は類まれな孝心に突き動かされ、私の悲痛も息子の動揺に決して劣るものではなかった。しかし我ら二人は、彼が諸君全員からの絶大な賛辞と祝賀のうちに、諸君の望まれることを実行し、自らが提案者となった意見の危険を避けることはしないと約束したとき、彼の精神の偉大さと弁舌の重みに屈せざるを得なかった。翌朝早く、諸君の委託事項を急ぎ果たそうとする彼を、我らは見送った。立ち去る際、彼は私に対して、その言葉がまるで運命の予兆であるかのように語りかけたのであった。

§9.10

reddite igitur, patres conscripti, ei vitam cui ademistis. vita enim mortuorum in memoria est posita vivorum. perficite ut is quem vos inscii ad mortem misistis immortalitatem habeat a vobis. cui si statuam in rostris decreto vestro statueritis, nulla eius legationem posteritatis obscurabit oblivio. nam reliqua Ser. Sulpici vita multis erit praeclarisque monumentis ad omnem memoriam commendata. semper illius gravitatem, constantiam, fidem, praestantem in re publica tuenda curam atque prudentiam omnium mortalium fama celebrabit. nec vero silebitur admirabilis quaedam et incredibilis ac paene divina eius in legibus interpretandis, aequitate explicanda scientia. omnes ex omni aetate qui in hac civitate intellegentiam iuris habuerunt si unum in locum conferantur, cum Ser. Sulpicio non sint comparandi.3 nec enim ille magis iuris consultus quam iustitiae fuit.

それゆえ元老院議員諸君、諸君が命を奪った当の人物に、命を返したまえ。死者の命とは、生きている者の記憶のうちに置かれているのだから。諸君がそれと知らずに死へと送り出したその人物が、諸君から不死を得られるように計らいたまえ。もし諸君がその決議によって演壇に彼の彫像を建立するならば、後世の忘却が彼の使節行を覆い隠すことは決してないであろう。なぜなら、セルウィウス・スルピキウスの生涯の残りの部分は、数々の輝かしい記念碑によってあらゆる時代の記憶へと委ねられるであろうからである。あらゆる人間の名声が、彼の威厳、確固たる信念、誠実さ、国家を守る上での卓抜した配慮と深慮を常に称え続けるであろう。また、法を解釈し正義を説き明かすことにおける、彼の驚嘆すべき、信じがたい、ほとんど神聖ともいうべき知識が沈黙に葬られることも決してない。この国家において法の知識を持ったあらゆる時代のすべての者を一箇所に集めたとしても、セルウィウス・スルピキウスとは比較になり得ない。なぜなら彼は、法に通じていたのと同等以上に、正義に通じていたからである。

§9.11

​ita ea quae proficiscebantur a legibus et ab iure civili semper ad facilitatem aequitatemque referebat, neque instituere litium actiones malebat quam controversias tollere. ergo hoc statuae monumento non eget; habet alia maiora. haec enim statua mortis honestae testis erit, illa memoria vitae gloriosae, ut hoc magis monumentum grati senatus quam clari viri futurum sit.

このようにして彼は、法や市民法から生じる事柄を、常に寛容と公平へと導き、争訟の手続きを起こすことよりも紛争を解消することを好んだ。したがって彼は、この彫像という記念碑を必要としていない。彼にはより偉大な他の記念碑があるからである。というのも、この彫像は名誉ある死の証人となり、あれらは輝かしい生の記憶となるのであり、結果としてこの彫像は、名声ある人物の記念碑というよりは、むしろ感謝する元老院の記念碑となるであろうからである。

構文注3 件
  1. 9.6dissimilem se futurum sui

    dissimilis は属格 sui を伴い、「これまでの自分自身のあり方、性格・信条に似ていない」、すなわち「自分自身に背く、本来の自分らしさを失う」ことを意味する。格変化としては対格不定詞構文(futurum [esse])の主語 se に対し、補語 dissimilem にかかる属格 sui が置かれている。

  2. 9.8quam vivo iniuriam fecimus sarciamus

    quin 節内の動詞 sarciamus の目的語となる名詞 iniuriam が関係代名詞 quam の関係節(quam vivo fecimus)の内部に牽引(attractio)されている構文。通常の語順では sarciamus iniuriam quam vivo fecimus(我らが生きている彼に加えた過ちを償う)となる。

  3. 9.10non sint comparandi

    si unum in locum conferantur に呼応する帰結節の接続法現在。「集められるとすれば、比較にはなり得ないだろう」という潜在(potentialis)の仮定表現。直説法ではなく接続法を用いることで、すべての法学者を集めるという非現実的な仮定に対する控えめな断定・評価を表す。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:9.6-9.11