- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. VI. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1918.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:9.12-9.17
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、スルピキウスの息子の孝心と故人の生前の簡素な好みに配慮して演壇に青銅歩行像を建立すべきだと論じ、反対意見を反駁した上で、彫像と公葬および特権的墓地を授与する正式な元老院決議案を上程する。
multum etiam valuisse ad patris honorem pietas fili videbitur; qui quamquam adflictus luctu non adest, tamen sic animati esse debetis ut si ille adesset. est autem ita adfectus ut nemo umquam unici fili mortem magis doluerit quam ille maeret patris. et quidem etiam ad famam Ser. Sulpici fili arbitror pertinere ut videatur honorem debitum patri praestitisse. quamquam nullum monumentum clarius Ser. Sulpicius relinquere potuit quam effigiem morum suorum, virtutis, constantiae, pietatis, ingeni filium, cuius luctus aut hoc honore vestro aut nullo solacio levari potest.
また、父への栄誉に対して、息子の孝心が大いに効力を発揮したと見なされるであろう。彼は悲嘆に打ちひしがれて出席してはいないが、諸君は彼がその場にいるかのように心を配るべきである。事実、彼が被っている衝撃は、かつて一人息子の死を悲しんだ誰にも劣らず、彼が父の死を悼んでいるほどのものである。そして実に、セルウィウス・スルピキウスの息子としての名声にとっても、父に対して当然尽くすべき栄誉を尽くしたと見なされることが重要であると私は考える。もっとも、セルウィウス・スルピキウス自身にとっても、自らの人柄、徳、堅固さ、敬虔さ、才能の写し絵であるその息子以上に輝かしい記念碑を残すことはできなかったのであり、その息子の深い悲しみは、諸君によるこの栄誉によって和らげられるか、さもなければいかなる慰めによっても和らげられることはないのである。
mihi autem recordanti Ser. Sulpici multos in nostra familiaritate sermones gratior illi videtur, si qui est sensus in morte, aenea statua futura et ea pedestris quam inaurata equestris, qualis L. Sullae primum statuta est. mirifice enim Servius maiorum continentiam diligebat, huius saeculi insolentiam vituperabat. Vt igitur si ipsum consulam quid velit, sic pedestrem ex aere statuam tamquam ex eius auctoritate et voluntate decerno: quae quidem magnum civium dolorem et desiderium honore monumenti minuet et leniet. atque hanc meam sententiam, patres conscripti, P.
他方、私個人としては、セルウィウス・スルピキウスが我らの親交の中で交わした多くの語らいを思い起こすとき、もし死後に何らかの意識があるとするならば、金箔を施した騎馬像――かつてルキウス・スッラに対して初めて建立されたようなもの――よりも、青銅の彫像、それも歩行像のほうが、彼にとってより喜ばしいものと思われるのである。セルウィウスは先祖の節度を驚くほど愛好し、現代の傲慢を非難していたからである。それゆえ、もし彼自身に何を望むかを尋ねるとすればそうであるように、あたかも彼自身の権威と意向に基づくかのように、私は青銅の歩行像を決議する。この記念碑の栄誉こそが、市民らの大いなる苦痛と喪失感を軽減し、和らげることであろう。そして元老院議員諸君、この私の提案は、プブリウス・セルウィリウスの提案によっても承認される必要がある。
Servili sententia comprobari necesse est: qui sepulcrum publice decernendum Ser. Sulpicio censuit, statuam non censuit. nam si mors legati sine caede atque ferro nullum honorem desiderat, cur decernit honorem sepulturae qui maximus haberi potest mortuo? sin id tribuit Ser. Sulpicio, quod non est datum Cn. Octavio, cur quod illi datum est huic dandum esse non censet? maiores quidem nostri statuas multis decreverunt, sepulcra paucis. sed statuae intereunt tempestate, vetustate, sepulcrorum autem sanctitas in ipso solo est quod nulla vi moveri neque deleri potest, atque, ut cetera exstinguuntur, sic sepulcra sanctiora fiunt vetustate.
彼はセルウィウス・スルピキウスに対して公費による墓の決議を提議したが、彫像は提議しなかった。もし流血や剣によらない使節の死がいかなる栄誉も必要としないというのなら、なぜ彼は、死者に対して捧げられうる最大の栄誉である埋葬の栄誉を決議するのであろうか。反対に、グナエウス・オクタウィウスには与えられなかったものを彼がセルウィウス・スルピキウスに認めるならば、なぜオクタウィウスに与えられたものがこの人物にも与えられるべきだとは考えないのであろうか。実に我らの先祖は、彫像を多くの人々に決議したが、墓を決議したのはごく少数であった。しかし、彫像は風雨や歳月によって滅びるが、墓の神聖さは土地そのものに宿るものであり、いかなる暴力によっても動かされず破壊されることもない。他の事物が滅びゆくのに対し、墓は歳月を経てなお一層神聖さを増すのである。
augeatur igitur isto honore etiam is vir cui nullus honos tribui non debitus potest;1 grati simus in eius morte decoranda cui nullam iam aliam gratiam referre possumus. notetur etiam M. Antoni nefarium bellum gerentis scelerata audacia. his enim honoribus habitis Ser. Sulpicio repudiatae reiectaeque legationis ab Antonio manebit testificatio sempiterna. quas ob res ita censeo: ‘cum Ser. Sulpicius Q. f. lemonia Rufus difficillimo rei publicae tempore, gravi periculosoque morbo adfectus, auctoritatem senatus, salutem rei publicae vitae suae praeposuerit contraque vim gravitatemque morbi contenderit, ut in castra M. Antoni quo senatus eum miserat perveniret, isque, cum iam prope castra venisset, vi morbi oppressus vitam amiserit maximo rei publicae tempore, eiusque mors consentanea vitae fuerit sanctissime honestissimeque actae in qua saepe magno usui rei publicae Ser. Sulpicius et privatus et in magistratibus fuerit: cum talis vir ob rem publicam in legatione mortem obierit, senatui placere Ser. Sulpicio statuam pedestrem aeneam in rostris ex huius ordinis sententia statui, circumque eam statuam locum ludis gladiatoribusque liberos posterosque eius quoquo versus pedes quinque habere,2 eamque causam in basi inscribi quod is ob rem publicam mortem obierit, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videatur, quaestoribus urbanis imperent ut eam basim statuamque faciendam et in rostris statuendam locent, quantique locaverint, tantam pecuniam redemptori attribuendam solvendamque curent. Cumque antea senatus auctoritatem suam in virorum fortium funeribus ornamentisque ostenderit, placere eum quam amplissime supremo suo die efferri.
したがって、値しない栄誉などいかなるものも授けようのないこの人物に対して、その栄誉をも増し加えようではないか。もはや他に何の恩返しもできない相手に対し、その死を飾ることにおいて恩を知る者であろうではないか。また、不法な戦争を行っているマルクス・アントニウスの犯罪的な厚顔さにも印を刻もうではないか。セルウィウス・スルピキウスにこれらの栄誉が捧げられることによって、アントニウスによって使節団が拒絶され退けられたことの永遠の証拠が残るであろうからである。 以上の理由により、私は次のように提議する。「セルウィウス・スルピキウス・ルフス(クィントゥスの子、レモニア支族)は、国家の最も困難な時期に、重く危険な病に侵されながらも、元老院の権威と国家の安全を己の生命よりも優先し、元老院が彼を派遣した先のマルクス・アントニウスの陣営に到達すべく病の激しさと重さに抗して進み、陣営の間近に迫ったところで病魔に圧倒されて国家の最重要の時期に生命を落としたこと、そして彼の死が、公人としても私人としても幾度となく国家に多大な貢献をなした、極めて高潔かつ廉潔に送られた生涯と見事に調和するものであることに鑑み、このような人物が国家のために使節の任務において命を落としたのであるから、元老院の意向として、本議院の決議に基づき、セルウィウス・スルピキウスに対し演壇に青銅の歩行像を建立し、その彫像の周囲の全方位五フィートの空間を競技会および剣闘士興行の観覧場所として彼の子女および子孫が保持すること、台座には彼が国家のために死を遂げたという理由を刻むこと、そして執政官ガイウス・パンサおよびアウルス・ヒルティウスが、その一方であれ両名であれ、もし適切と認めるならば、都市財務官に対しその台座および彫像の製作と演壇への建立を入札に付すよう命じ、その落札額に応じた金額を請負人に割り当て支払うよう取り計らうことを決定する。また、かつて元老院が勇気ある人々への葬儀と栄誉においてその権威を示してきたことに鑑み、彼の最後の日に最も壮麗な形で葬送を行うことを決定する。
et cum Ser. Sulpicius Q. f. lemonia Rufus ita de re publica meritus sit ut eis ornamentis decorari debeat, senatum censere atque e re publica existimare aedilis curulis edictum quod de funeribus habeant Ser. Sulpici Q. f. lemonia Rufi funeri remittere:3 utique locum sepulcro in campo Esquilino C. Pansa consul, seu quo in loco videbitur, pedes xxx quoquo versus adsignet quo Ser. Sulpicius inferatur; quod sepulcrum ipsius, liberorum posterorumque eius esset, uti quod optimo iure publice sepulcrum datum esset.'
そして、セルウィウス・スルピキウス・ルフス(クィントゥスの子、レモニア支族)が国家に対してかくも多大な功績を立て、それらの栄誉によって飾られるべきであることに鑑み、元老院は、按察官が葬儀に関して定めている告示を、セルウィウス・スルピキウス・ルフス(クィントゥスの子、レモニア支族)の葬儀に対しては免除することを決議し、それが国家の利益に適うと認める。また、セルウィウス・スルピキウスが埋葬されるべき墓地として、執政官ガイウス・パンサがエスクイリーヌスの原野、あるいは適当と見なされる場所に、全方位三十フィートの区画を割り当て、その墓が彼自身ならびにその子女・子孫のものであり、公的に与えられた墓としての最高の権利を伴うものとすることを決定する」
- 9.15cui nullus honos tribui non debitus potest
二重否定(nullus...non debitus)による強い肯定構文。「値しない(ふさわしくない)栄誉などいかなるものも授けようのない人物」、すなわち「どのような栄誉を与えてもすべて彼に値する/受けて当然である人物」を表す。non debitus は tribui に係るのではなく honos を修飾する述語的形容詞として機能している。
- 9.16locum ludis gladiatoribusque liberos posterosque eius quoquo versus pedes quinque habere
ludis gladiatoribusque は目的・用途を表す与格(「競技会および剣闘士興行のための」)。liberos posterosque eius は不定詞 habere の意味上の主語(対格)、locum は habere の直接目的語、quoquo versus pedes quinque(四方へ各5フィート)は広がりを示す対格句である。
- 9.17aedilis curulis edictum quod de funeribus habeant Ser. Sulpici Q. f. lemonia Rufi funeri remittere
aedilis curulis は古風な対格複数形(-is = -es)で、不定詞 remittere の意味上の主語。「按察官たちが自らの有する葬儀に関する告示を〜の葬儀に対して免除すること」を表す。先行詞と関係代名詞節からなる対格の名詞句(edictum quod...habeant)が remittere の直接目的語となり、funeri は免除の対象を示す間接目的語(与格)である。
