← キケロ

ピリッピカ

§9.1-9.5

使節殉職者スルピキウスへの彫像建立の提案

キケロは使節団の過酷な旅路の果てに病没したセルウィウス・スルピキウスの功績を称え、戦死者のみに彫像を限るべきだとするセルウィリウスの反対論に対し、先祖の意図は死因(国家への殉職)にあると論じてスルピキウスへの彫像建立を主張する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§9.1

vellem di immortales fecissent, patres conscripti, ut vivo potius Ser. Sulpicio gratias ageremus1 quam honores mortuo quaereremus. nec vero dubito quin, si ille vir legationem renuntiare potuisset, reditus eius et vobis gratus fuerit et rei publicae salutaris futurus,2 non quo L. Philippo et L. Pisoni aut studium aut cura defuerit in tanto officio tantoque munere, sed cum3 Ser. Sulpicius aetate illis anteiret, sapientia omnibus, subito ereptus e causa totam legationem orbam et debilitatam reliquit.

元老院議員諸君、不死なる神々が許したもうたなら、我らがセルウィウス・スルピキウスの死後に栄誉を求めるのではなく、むしろ生前に感謝を捧げることができていたものを。実際、もしあの人物が使節の任務を報告することができていたなら、その帰還は諸君にとって喜ばしく、国家にとって有益なものとなったであろうことに私は微塵の疑いも抱かない。これはルキウス・ピリップスとルキウス・ピソに、これほど重い責務とこれほど重い任務において熱意や配慮が欠けていたというわけではなく、セルウィウス・スルピキウスが年齢において彼らに優り、知恵において万人に優れていたため、彼が突如としてこの大義から奪い去られたことで、使節団全体が身寄りを失い弱体化して残されたからである。

§9.2

​quod si cuiquam iustus honos habitus est in morte legato, in nullo iustior quam in Ser. Sulpicio reperietur. ceteri qui in legatione mortem obierunt ad incertum vitae periculum sine ullo mortis metu profecti sunt: Ser. Sulpicius cum aliqua perveniendi ad M. Antonium spe profectus est, nulla revertendi. qui cum ita adfectus esset ut, si ad gravem valetudinem labor accessisset, sibi ipse diffideret, non recusavit quo minus vel extremo spiritu, si quam opem rei publicae ferre posset, experiretur. itaque non illum vis hiemis, non nives, non longitudo itineris, non asperitas viarum, non morbus ingravescens retardavit, cumque iam ad congressum conloquiumque eius pervenisset ad quem erat missus, in ipsa cura ac meditatione obeundi sui muneris excessit e vita.

そして、もし死に際していかなる使節に対してであれ正当な栄誉が払われてきたとすれば、セルウィウス・スルピキウスにおける以上に正当な栄誉はいかなる人物においても決して見出されないであろう。使節の任務中に死を迎えた他の者たちは、死の恐れを何ら抱かずに、生命の不確かな危険へと出発した。だがセルウィウス・スルピキウスは、マルクス・アントニウスのもとに到達する希望は幾分か持ちながらも、生還する希望は皆無のままに出発したのである。重い病気に過酷な労苦が重なれば、自らの命はおぼつかないと案じるほどの健康状態にありながら、もし国家にわずかでも力を尽くすことができるなら、最後の息をもってしてもそれを試みることを彼は辞退しなかった。それゆえ、冬の猛威も、雪も、道中の長さも、路面の悪さも、悪化の一途をたどる病も彼を引き留めることはなく、自分が派遣された相手との面談と会談の場にいよいよ到達したまさにそのとき、自らの職務を果たすことへの配慮と熟慮のうちに息を引き取ったのである。

§9.3

​Vt igitur alia, sic hoc, C. Pansa, praeclare quod et nos ad honorandum Ser. Sulpicium cohortatus es et ipse multa copiose de illius laude dixisti. quibus a te dictis nihil praeter sententiam dicerem, nisi P. Servilio, clarissimo viro, respondendum putarem, qui hunc honorem statuae nemini tribuendum censuit nisi ei qui ferro esset in legatione interfectus. ego autem, patres conscripti, sic interpretor sensisse maiores nostros ut causam mortis censuerint, non genus esse quaerendum.4 etenim cui legatio ipsa morti fuisset, eius monumentum exstare voluerunt, ut in bellis periculosis obirent homines legationis munus audacius. non igitur exempla maiorum quaerenda, sed consilium est eorum a quo ipsa exempla nata sunt explicandum.

したがってガイウス・パンサよ、他の事柄と同様に、あなたが我らにセルウィウス・スルピキウスを顕彰するよう促し、自らも彼の称賛について多くのことを雄弁に語られたことは見事であった。あなたによってこれらのことが語られた以上、高名なる人物プブリウス・セルウィリウスに応答すべきだと考えなければ、私は自らの提案以外には何も語らなかったであろう。彼は、使節の任務中に剣によって殺害された者でなければ、この彫像の栄誉はいかなる者にも与えられるべきではないと主張したのである。しかし元老院議員諸君、私は、我らの先祖たちの意図は、死の形態ではなく死の原因こそが問われるべきであると判断したのだと解釈する。事実、使節の任務そのものが死因となった者については、危険な戦いにおいて人々がより果敢に使節の任務に就くよう、その記念碑が永く残ることを先祖たちは望んだのである。したがって先祖たちの前例を探すのではなく、まさにその前例を生み出した彼らの意図こそが明らかにされねばならない。

§9.4

Lars Tolumnius, rex Veientium, quattuor legatos populi Romani Fidenis interemit, quorum statuae steterunt usque ad meam memoriam in rostris: iustus honos: eis enim maiores nostri qui ob rem publicam mortem obierant pro brevi vita diuturnam memoriam reddiderunt. Cn. Octavi, clari viri et magni, qui primus in eam familiam quae postea viris fortissimis floruit attulit consulatum, statuam videmus in rostris. nemo tum novitati invidebat; nemo virtutem non honorabat. at ea fuit legatio Octavi in qua periculi suspicio non subesset.5 nam cum esset missus a senatu ad animos regum perspiciendos liberorumque populorum, maximeque, ut nepotem regis Antiochi, eius qui cum maioribus nostris bellum gesserat, classis habere, elephantos alere prohiberet, Laudiceae in gymnasio a quodam Leptine est interfectus.

ウェイイ人の王ラルス・トルムニウスはフィデナエにおいてローマ人民の四人の使節を殺害したが、彼らの彫像は私の記憶の時代まで演壇に立ち並んでいた。それは正当な栄誉であった。なぜなら我らの先祖たちは、国家のために死を迎えた彼らに対し、儚い命の代わりに永続する記憶を報いたからである。後にこの上なく勇壮な男たちによって栄えた家門に、真っ先に執政官職をもたらした高名かつ偉大なる人物、グナエウス・オクタウィウスの彫像を我らは演壇に見ている。当時、家柄の新しさを嫉む者は誰もおらず、徳を尊ばない者は誰一人としていなかった。だがオクタウィウスの使節行は、危険の疑いがまったく潜んでいないものであった。というのも、諸王と自由な諸人民の真意を確かめ、とりわけ我らの先祖と戦火を交えたあのアンティオコス王の孫が艦隊を保有したり象を飼育したりすることを禁じるために元老院から派遣された際、彼はラオディケアの体育場でレプティネスなる者によって殺害されたからである。

§9.5

​reddita est ei tum a maioribus statua pro vita quae multos per annos progeniem eius honestaret, nunc ad tantae familiae memoriam sola restaret. atqui et huic et Tullo Cluvio et L. Roscio et Sp. Antio et C. Fulcinio qui a Veientium rege caesi sunt non sanguis qui est profusus in morte, sed ipsa mors ob rem publicam obita honori fuit. itaque, patres conscripti, si Ser. Sulpicio casus mortem attulisset, dolerem equidem tanto rei publicae volnere, mortem vero eius non monumento, sed luctu publico esse ornandam putarem. nunc autem quis dubitat quin ei vitam abstulerit ipsa legatio? secum enim ille mortem extulit quam, si nobiscum remansisset, sua cura, optimi fili fidelissimaeque coniugis diligentia vitare potuisset.

当時、彼に対して生命の代償として先祖たちから彫像が授けられ、それは長年にわたり彼の子孫を栄えさせ、今やこれほど偉大な家門の記念として唯一残るものとなっている。しかしながら、彼にとっても、またウェイイ人の王によって討たれたトゥッルス・クルウィウス、ルキウス・ロスキウス、スプリウス・アンティウス、ガイウス・フルキニウスにとっても、死に際して流された血ではなく、国家のために迎えられた死そのものこそが栄誉の根拠となったのである。それゆえ元老院議員諸君、もし偶然の事故がセルウィウス・スルピキウスに死をもたらしたのだとすれば、私は国家のこれほど甚大な痛手に対して心から悲嘆するであろうが、彼の死は記念碑ではなく国家の公的な喪によって追悼されるべきだと考えたであろう。しかし今、まさに使節の任務そのものが彼から生命を奪い去ったことを誰が疑おうか。なぜなら彼は自ら死を携えて旅立ったのであり、もし我らのもとに留まっていたならば、彼自身の養生と、最良の息子や最も忠実な妻の手厚い看病によって、その死を免れることができたはずなのだから。

構文注5 件
  1. 9.1vellem di immortales fecissent ... ut vivo potius Ser. Sulpicio gratias ageremus

    vellem(接続法未完了過去)に fecissent(接続法過去完了)が従属し、過去における実現しなかった願望(反実仮想的願望)を表す。さらに fecissent の目的語節として ut-節(ut ... gratias ageremus)が続いている。

  2. 9.1nec vero dubito quin, si ille vir legationem renuntiare potuisset, reditus eius et vobis gratus fuerit et rei publicae salutaris futurus

    否定の疑念を表す動詞(nec dubito)に導かれた quin-節内の構造。条件節 si ... potuisset に対する帰結節として、迂言的接続法完了 futurus fuerit が二つの並置節に振り分けられており、前半の gratus fuerit には futurus を、後半の salutaris futurus には fuerit をそれぞれ補って解する。

  3. 9.1non quo L. Philippo et L. Pisoni aut studium aut cura defuerit ... sed cum

    non quo + 接続法(defuerit)は「〜だからというのではなく」と退けられた理由・弁明を提示する構文。これに対置される真の理由が、後続の sed cum(〜であるので)によって導かれている。

  4. 9.3ut causam mortis censuerint, non genus esse quaerendum

    sic interpretor sensisse maiores nostros に続く ut-節(結果節)で、censuerint の目的語として対格不定詞構文 causam mortis ... non genus esse quaerendum が置かれている。causam(死の原因・理由)と genus(死の形態・手段、すなわち戦死か病死か)の対比が論理の要。

  5. 9.4ea fuit legatio Octavi in qua periculi suspicio non subesset

    関係代名詞節 in qua ... subesset は先行詞 ea ... legatio(そのような性質の使節行)の特質・性格を規定する接続法(特性の関係節)。単なる事実の叙述ではなく「危険の疑いが全く存しないような類のもの」を意味する。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:9.1-9.5