← キケロ

ピリッピカ

§10.1-10.6

パンサへの感謝とカレヌスの提議への反論

キケローは執政官パンサがブルートゥスの書簡を受けて迅速に元老院を召集したことを称賛しつつ、ブルートゥスを冷遇しその軍団を剥奪しようと提議した前執政官カレヌスの姿勢を激しく論難する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§10.1

maximas tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere debemus qui, cum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M. Bruti, praestantissimi civis, litteras accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur.1 cum factum tuum gratum omnibus debet esse, tum vero oratio qua recitatis litteris usus es. declarasti enim verum esse id quod ego semper sensi, neminem alterius qui suae confideret virtuti invidere.

パンサよ、我ら一同は貴殿に最大の感謝を抱き、またそれを述べねばならない。本日に貴殿が元老院を召集するとは我らは思っていなかったが、卓越した市民であるマルクス・ブルートゥスからの書状を受け取るやいなや、我らが最も速やかにこの上ない歓喜と祝意を享受できるよう、いささかの遅滞も挟まなかったからである。貴殿の行動がすべての人々に感謝されるべきであると同時に、書状が読み上げられたあとに貴殿がなされた演説もまさにそうである。己の徳を信じる者は他人の徳を羨むことがないという、私が常に感じていたことが真実であることを貴殿は明らかにしたからである。

§10.2

​itaque mihi qui plurimis officiis sum cum Bruto et maxima familiaritate coniunctus minus multa de illo dicenda sunt. quas enim ipse mihi partis sumpseram, eas praecepit oratio tua. sed mihi, patres conscripti, necessitatem attulit paulo plura dicendi sententia eius qui rogatus est ante me; a quo ita saepe dissentio ut iam verear ne, id quod fieri minime debet, minuere amicitiam nostram videatur perpetua dissensio.

それゆえ、極めて多くの義務と最大の親交によってブルートゥスと結ばれている私にとっても、彼について語るべきことは少なくて済む。私自身が己の役割として引き受けていた事柄を、貴殿の演説が先回りして語ってくれたからである。しかし元老院議員諸君、私の前に意見を求められた人物の意見が、私に少々長めに発言する必要をもたらした。私は彼とあまりに頻繁に意見を異にするため、決して生じてはならないことだが、絶えざる意見の不一致が我らの友情を損なうように見えはしないかと、今や危惧しているほどである。

§10.3

​quae est enim ista tua ratio, Calene, quae mens ut numquam post Kalendas Ianuarias idem senseris quod is qui te sententiam primum rogat, numquam tam frequens senatus fuerit cum unus aliquis sententiam tuam secutus sit? cur semper tui dissimilis defendis? cur cum te et vita et fortuna tua ad otium, ad dignitatem invitet, ea probas, ea decernis, ea sentis quae sint inimica et otio communi et dignitati tuae.

カレヌスよ、一月一日以降、貴殿に意見を最初に求める者と同じ考えを貴殿が抱くことが一度もなく、貴殿の意見に誰か一人でも従うほど大勢の議員が参集したことが一度もないとは、貴殿のその考え、その精神はいったい何事なのか。なぜ常に貴殿自身とは似ても似つかぬ者たちを擁護するのか。貴殿の生活も境遇も貴殿を平穏へ、栄誉へと招いているのに、なぜ公の平穏にも貴殿自身の栄誉にも敵対するような事柄を是認し、決議し、考えるのか。

§10.4

nam ut superiora omittam, hoc certe quod mihi maximam admirationem movet non tacebo. quod est tibi cum Brutis bellum? cur eos quos omnes paene venerari debemus solus oppugnas? alterum circumsederi non moleste fers, alterum tua sententia spolias eis copiis quas ipse suo labore et periculo ad rei publicae non ad suum praesidium per se nullo adiuvante confecit. qui est iste tuus sensus, quae cogitatio, Brutos ut non probes, Antonios probes; quos omnes carissimos habent, tu oderis, quos acerbissime ceteri oderunt, tu constantissime diligas? amplissimae tibi fortunae sunt, summus honoris gradus, filius, ut et audio et spero, natus ad laudem, cui cum rei publicae causa faveo, tum etiam tua.

これまでの事柄は措くとしても、私に最大の驚愕を呼び起こすこの事柄について、私は決して黙ってはいない。諸々のブルートゥスに対して貴殿は何の戦争を仕掛けているのか。我らすべてが崇拝せんばかりに敬うべき彼らを、なぜ貴殿は一人で攻撃するのか。一方が包囲されていることを苦々しく思わず、他方が自らの労苦と危険により、己の保護のためではなく国家の保護のために、誰の助けも借りず独力で編制した軍勢を、自らの意見によって奪おうとしている。ブルートゥスたちを是認せずアントニウスたちを是認するとは、すべての者が最愛とみなす者たちを貴殿が憎み、他のすべての者が激しく憎む者たちを貴殿が最も固く愛するとは、貴殿のその感覚、その考えはいったい何なのか。貴殿には極めて広大な資産があり、最高の栄誉の階梯があり、私が聞きかつ望んでいるように、称賛のために生まれた息子がいる。私は国家のためにも、また貴殿自身のためにもその息子に好意を寄せている。

§10.5

​quaero igitur, eum Brutine similem malis an Antoni,2 ac permitto ut de tribus Antoniis eligas quem velis. ‘di meliora!’ inquies. cur igitur non eis faves, eos laudas quorum similem tuum filium esse vis? simul enim et rei publicae consules et propones illi exempla ad imitandum. hoc vero, Q. Fufi, cupio sine offensione nostrae amicitiae sic tecum ut a te dissentiens senator queri. ita enim dixisti et quidem de scripto, ne te inopia verbi lapsum putarem, litteras Bruti recte et ordine scriptas videri. quid est aliud librarium Bruti laudare, non Brutum?

それゆえ私は問う。貴殿はその息子がブルートゥスに似ることを望むのか、それともアントニウスに似ることを望むのか。そして三人のアントニウスのうち望む者を選ぶことを私は貴殿に許そう。「神々よ、より良きことを!」と貴殿は言うであろう。ならばなぜ、貴殿が自らの息子に似てほしいと望む人々を支持せず、彼らを称賛しないのか。そうすれば貴殿は国家を配慮すると同時に、彼に模倣すべき手本を提示することになるからである。しかしクィントゥス・フフィウスよ、我らの友情を損なうことなく、貴殿に異論を唱える一人の議員として、この点について私は貴殿にこのように不満を述べたいのである。貴殿は、言葉の不足で失言したと私が思わぬよう、実に原稿に基づいてこう述べた。「ブルートゥスの書状は正当かつ秩序正しく書かれているように思われる」と。ブルートゥス自身をではなく、ブルートゥスの書記を称賛することと、これのどこが違うというのか。

§10.6

​Vsum in re publica, Calene, magnum iam habere et debes et potes. quando ita decerni vidisti aut quo senatus consulto huius generis—sunt enim innumerabilia—bene scriptas litteras decretum a senatu? quod verbum tibi non excidit, ut saepe fit, fortuito: scriptum, meditatum, cogitatum attulisti. hanc tibi consuetudinem plerisque in rebus bonis obtrectandi si qui detraxerit, quid tibi quod sibi quisque velit non relinquetur? quam ob rem conlige te placaque animum istum aliquando et mitiga: audi viros bonos, quibus multis uteris; loquere cum sapientissimo homine, genero tuo, saepius quam ipse tecum: tum denique amplissimi honoris nomen obtinebis. an vero hoc pro nihilo putas in quo quidem pro amicitia tuam vicem3 dolere soleo, efferri hoc foras et ad populi Romani auris pervenire, ei qui primus sententiam dixerit neminem adsensum? quod etiam hodie futurum arbitror. legiones abducis a Bruto. quas? nempe eas quas ille a C. Antoni scelere avertit et ad rem publicam sua auctoritate traduxit. rursus igitur vis nudatum illum atque solum a re publica relegatum videri.

カレヌスよ、貴殿は国家における豊かな経験をすでに有しているべきであるし、有することができるはずである。いつこのような決議がなされるのを貴殿は見たのか、あるいはこの種の元老院決議――それらは無数にあるが――のいずこで、書状が「よく書かれている」と元老院によって決議されたというのか。この言葉は、往々にしてあるように、貴殿から偶然漏れ出たものではない。貴殿は書かれ、推敲され、熟慮されたものを持参したのである。大半の事柄において善き人々を中傷するという貴殿のこの悪癖を誰かが取り去ってくれたなら、誰もが自らのために望む何が貴殿に残されないというのか。それゆえ我に返り、その心をそろそろ静め、和らげよ。貴殿が多く付き合っている善き人々の声を聞け。貴殿自身と語るよりも頻繁に、極めて賢明な人物である貴殿の娘婿と語り合え。そうして初めて、貴殿は最高峰の栄誉の名を保つであろう。それとも貴殿は、友情のゆえに私が貴殿の身代わりとなって心を痛めているこの事柄、すなわち、最初に意見を述べた者に対して誰一人同意しなかったということが外へ漏れ広まり、ローマ市民の耳に届くことを、取るに足らぬことと考えているのか。そして本日もまたそうなると私は考えている。 貴殿はブルートゥスから軍団を引き離そうとしている。どの軍団をか。まさに、彼がガイウス・アントニウスの犯罪から引き離し、自らの権威によって国家のもとへと導き入れた軍団をである。したがって貴殿は、彼が裸にされて孤立し、国家から追放されたと見なされることを再び望んでいるのである。

構文注3 件
  1. 10.1ne minimam quidem moram interposuisti quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur

    否定を伴う妨害・遅滞を表す表現(ne...moram interposuisti)に後続する接続詞 quin による従属節。quin は「〜することなしに/〜するのを」を意味し、動詞 frueremur(接続法未完了過去)を導く。quam primum は最上級と結びついて「できる限り速やかに」を表す副詞句。

  2. 10.5Brutine similem malis an Antoni

    二者択一の間接疑問文(または選択疑問文)。前肢に接語辞 -ne、後肢に接続詞 an を配する標準的な disjunctive question の形式(-ne...an)。similem は malis の目的語(不定詞 esse が省略され、filium が意味上の主語)の述語補語であり、属格 Bruti と Antoni を支配している(similis + 属格)。

  3. 10.6tuam vicem

    副詞的対格(または感情動詞 dolere の副詞的用例)。vicem に所有代名詞形容詞 tuam が付いた形で、「貴殿のために/貴殿の身代わりとして/貴殿の立場で」を意味する慣用表現。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:10.1-10.6