← キケロ

ピリッピカ

§8.29-8.33

指導者の覚悟と離反者赦免の元老院決議案

キケロは国家指導者の果たすべき責任と気概を説き、自ら市民と同じ服装で国難に臨む姿勢を示すとともに、アントニウス軍からの離脱者に対する免責と期限後の離反者への反逆宣告を定めた元老院決議案を提議する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§8.29

​O di immortales! quam magnum est personam in re publica tueri principis! quae non animis solum debet sed etiam oculis servire civium. domum recipere legatum hostium, in cubiculum admittere, etiam seducere hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis.1 quod autem est periculum? nam si maximum in discrimen venitur, aut libertas parata victori est aut mors proposita victo: quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo potest. turpis autem fuga mortis omni est morte peior. nam illud quidem non adducor ut credam, ​esse quosdam qui invideant alicuius constantiae, qui labori, qui perpetuam in re publica adiuvanda voluntatem et senatui et populo Romano probari moleste ferant. omnes id quidem facere debebamus, eaque erat non modo apud maiores nostros sed etiam nuper summa laus consularium, vigilare, adesse animo, semper aliquid pro re publica aut cogitare aut facere aut dicere.

不死の神々よ!国家において指導者の役割を保つことが、いかに重大なことであるか!その役割は市民の心だけでなく、目にも適うものでなければならない。敵の使者を私宅に迎え入れ、寝室に通し、さらには私的に脇へ連れ出すなど、尊厳について何も考えず、危険のことばかり過度に恐れる人間のすることである。だが、いったい何の危険があるというのか。なぜなら、もし最大の危急に陥ったとしても、勝者には自由が備えられ、敗者には死が定められているのだ。この二つのうち前者は望ましいものであり、後者は誰も逃れることができない。そして死から恥ずべき逃亡を遂げることは、いかなる死よりも悲惨である。というのも、私は以下のことを信じる気には到底なれないからだ。ある者の毅然たる態度を嫉み、その労苦を嫉み、国家を救済せんとする不断の熱意が元老院とローマ人民の双方に認められていることを不快に思う者がいるなどとは。我ら全員がまさにそう行動すべきであったのであり、目を光らせ、心を配り、常に国家のために何かを考え、実行し、発言することこそが、我らの祖先においてだけでなく最近に至るまで執政官経験者への最高の賛辞であったのだ。

§8.31

​ego, patres conscripti, Q. Scaevolam augurem memoria teneo bello Marsico, cum esset summa senectute et perdita valetudine, cotidie simul atque luceret facere omnibus conveniendi potestatem sui: nec eum quisquam illo bello vidit in lecto, senexque et debilis primus veniebat in curiam. huius industriam maxime equidem vellem ut imitarentur ei quos oportebat; secundo autem loco ne alterius labori inviderent.

元老院議員諸君、私はマルスス人との戦いの際、占い官クィントゥス・スカエウォラが極度の高齢で健康を損なっていたにもかかわらず、毎日夜が明けると同時に自らに面会する機会を万人に与えていたことを記憶している。あの戦いの間、彼が寝床にいる姿を見た者は一人もおらず、老いて衰弱しながらも真っ先に議場へとやって来た。この人物の勤勉さを、しかるべき者たちが倣うことを私はとりわけ強く願う。そしてそれに次いでは、他人の労苦を嫉まないことを願う。

§8.32

etenim, patres conscripti, cum in spem libertatis sexennio post sumus ingressi diutiusque servitutem perpessi quam captivi frugi et diligentes solent, quas vigilias, quas sollicitudines, quos labores liberandi populi Romani causa recusare debemus? equidem, patres conscripti, quamquam hoc honore usi togati solent esse, cum est in sagis civitas,2 statui tamen a vobis ceterisque civibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione rei publicae non differre vestitu. non enim ita gerimus nos hoc bello consulares ut aequo animo populus Romanus visurus sit nostri honoris insignia, cum partim e nobis ita timidi sint ut omnem populi Romani beneficiorum memoriam abiecerint, partim ita a re publica aversi ut se hosti favere prae se ferant, legatos nostros ab Antonio despectos et inrisos facile patiantur, legatum Antoni sublevatum velint. hunc enim reditu ad Antonium prohiberi negabant oportere et in eodem excipiendo sententiam meam corrigebant. quibus geram morem. redeat ad imperatorem suum Varius, sed ea lege ne umquam Romam revertatur. ceteris autem, si errorem suum deposuerint et cum re publica in gratiam redierint, veniam et impunitatem dandam puto.

実際、元老院議員諸君、我らが六年を経て自由への希望へと踏み入り、有能で忠実な捕虜が耐えるよりも長く隷属に耐え忍んできた今、ローマ人民を解放するために我らが拒むべきいかなる徹夜の監視、いかなる配慮、いかなる労苦があるというのか。元老院議員諸君、市民全体が軍装を纏っているときにも、この栄誉を経た者たちはトガを着用するのが通例であるが、私はこの時代の甚だしい過酷さと国家の甚だしい動乱の中にあって、服装においてあなた方や他の市民たちと異ならないようにしようと決意した。というのも、我ら執政官経験者はこの戦いにおいて、ローマ人民が我らの栄誉の標章を平穏な心で眺めることができるような振る舞いをしていないからだ。我らの一部はあまりに臆病でローマ人民の恩恵の記憶をことごとく投げ捨ててしまい、一部はあまりに国家に背を向けて敵を支持していることを公然と示し、我らの使節たちがアントニウスによって軽蔑され嘲弄されたことを意に介さず、アントニウスの使者が援助されることを望んでいる。事実彼らは、この男がアントニウスのもとへ帰還することを禁じるべきではないと主張し、まさにこの男を例外とするにあたって私の提案を修正したのである。私は彼らに従おう。ワリウスは自らの総司令官のもとへ帰るがよい、ただし二度とローマに帰還しないという条件の下で。しかしその他の者たちについては、もし自らの過ちを捨て去り国家との和解に戻るならば、赦免と不処罰が与えられるべきであると私は考える。

§8.33

​quas ob res ita censeo: Eorum qui cum M. Antonio sunt, qui ab armis discesserint et aut ad C. Pansam aut ad A. Hirtium consules aut ad Decimum Brutum imperatorem, consulem designatum, aut ad C. Caesarem pro praetore ante Idus Martias primas adierint, eis fraudi ne sit quod cum M. Antonio fuerint. si quis eorum qui cum M. Antonio sunt fecerit quod honore praemiove dignum esse videatur, uti C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videbitur, de eius honore praemiove primo quoque die ad senatum referant. si quis post hoc senatus consultum ad Antonium profectus esset praeter L. Varium, senatum existimaturum3 eum contra rem publicam fecisse.

これらの理由により、私は次のように提案する。マルクス・アントニウスと行動を共にしている者のうち、武器を捨て、来る三月のイードゥス(十五日)以前に執政官ガイウス・パンサもしくはアウルス・ヒルティウスのもとへ、あるいは任命執政官たる軍司令官デキムス・ブルトゥスのもとへ、あるいは前法務官ガイウス・カエサルのもとへ帰順した者たちについては、マルクス・アントニウスと共にいたことが罪に問われないこととする。もしマルクス・アントニウスと共にいる者の誰かが栄誉や恩賞に値すると見なされる行動を取ったならば、執政官ガイウス・パンサおよびアウルス・ヒルティウスの両名、またはそのいずれかが、適当と認めた場合には、その栄誉または恩賞について可能な限り早い日に元老院に提議することとする。もし本元老院決議ののち、ルキウス・ワリウスを除いて何者かがアントニウスのもとへ赴いたならば、元老院はその者が国家に反する行動をとったと見なすものとする。

構文注3 件
  1. 8.29hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis

    hominis は性質・特徴を表す述語的属格(「〜の人間のすること・特徴である」)。現在分詞 cogitantis は hominis を修飾し、不定詞句(domum recipere... admittere... seducere)が主語となっている。

  2. 8.32cum est in sagis civitas

    in sagis esse は戦時・戒厳態勢(軍装着用)を表す慣用表現。cum は状況の直説法を伴い、「全市民・国家が軍装を纏っているときに」を意味する。

  3. 8.33si quis post hoc senatus consultum ad Antonium profectus esset... existimaturum

    間接話法(oratio obliqua)による決議文の定型表現。profectus esset は直接話法における未来完了直説法(profectus erit)が、主動詞 censeo の過去的連鎖または決議文特有の過去時制への後退により接続法過去完了となったもの。後続の existimaturum [esse] は対格不定詞構文で、主語対格は senatum である。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi035.humanitext-lat2:8.29-8.33