- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:86-90
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはピソがマケドニア総督時代に犯した巨額の横領、暴利、穀物の独占査定、軍隊や市民への苛政、そして退任時の見苦しい狼狽を糾弾し、それらがユリウス法に明白に違反していると指摘する。
quid avaritiae, quae criminibus infinitis implicata est, summam nunc explicem? generatim ea quae maxime nota sunt dicam. nonne sestertium centiens et octogiens, quod quasi vasari nomine in venditione mei capitis ascripseras, ex aerario tibi attributum Romae in quaestu reliquisti? nonne, cum cc talenta tibi Apolloniatae Romae dedissent ne pecunias creditas solverent, ultro Fufidium, equitem Romanum, hominem ornatissimum, creditorem debitoribus suis addixisti? nonne, hiberna cum legato praefectoque tuo tradidisses, evertisti miseras funditus civitates, quae non solum bonis sunt exhaustae sed etiam nefarias libidinum contumelias turpitudinesque subierunt? qui modus tibi fuit frumenti aestimandi, qui honorarii? si quidem potest vi et metu extortum honorarium nominari. quod cum peraeque omnes, tum acerbissime Bottiaei, Byzantii, Cherronensus, Thessalonica sensit. Vnus tu dominus, unus aestimator, unus venditor tota in provincia per triennium frumenti omnis fuisti.
無限の告発に絡め取られている彼の貪欲の全貌を、今ここで私が語り尽くす必要があろうか。最も広く知られている事柄を項目ごとに語ることにしよう。私の首の売却においていわば支度金(ワサリウム)の名目で計上し、国庫からあなたに割り当てられた一千八百万セステルティウスを、ローマで利殖のために残してきたのではないか。アポッロニア人たちが貸付金を返済しないためにローマであなたに二百タレントを贈った際、最も高潔な人物であるローマ騎士の債権者フフィディウスを、あべこべにその債務者たちに売り渡したのではないか。あなたの副官や指揮官に冬営地を委ねた際、財産を搾り取られただけでなく情欲の冒涜的な辱めと恥辱に晒された哀れな都市国家の数々を、根底から覆したのではないか。あなたが行った穀物の査定に、あるいは謝礼金の徴収に、いかなる節度があったのか。もっとも、暴力と恐怖によって脅し取られたものを謝礼金と呼ぶことができるとすればだが。このことは万人が等しく身に沁みて感じたが、とりわけボッティアエア人、ビュザンティウム人、ケルソネソス、テッサロニケが最も過酷に味わった。三年の間、属州全体においてあらゆる穀物の唯一の主人、唯一の査定者、唯一の販売人はあなた自身であった。
quid ego rerum capitalium quaestiones, reorum pactiones, redemptiones, acerbissimas damnationes, libidinosissimas liberationes proferam? tantum locum aliquem cum mihi notum esse senseris,1 tecum ipse licebit quot in eo genere et quanta sint crimina recordere. quid? illam armorum officinam ecquid recordaris, cum omni totius provinciae pecore compulso pellium nomine omnem quaestum illum domesticum paternumque renovasti? videras enim grandis iam puer bello Italico repleri quaestu vestram domum, cum pater armis faciendis tuus praefuisset. quid? vectigalem populi Romani provinciam, singulis rebus quaecumque venirent certo portorio imposito, servam tuis publicanis a te factam esse meministi? quid?
死刑に当たる事件の尋問、被告人たちとの取引、買い取り、極めて過酷な有罪宣告、情欲に満ちた無罪放免を、私がなぜ今さら持ち出す必要があろうか。私がその手の事柄に精通しているとあなたが察知するだけで、その種においていかに数多く、いかに甚大な罪が存在するかを、あなた自身が思い起こすことができるはずだ。どうだ、あの武器工房の件を少しは覚えているか。属州全体のすべての家畜を掻き集め、皮革の名目で、あの家業たる父祖伝来の金儲けを復活させたではないか。なぜなら、イタリア戦争の際、父親が武器製造の任に当たっていたときに、我が家が利得で満たされるのを、すでに物心ついた少年であったあなた自身が見届けていたからだ。どうだ、ローマ人民に租税を納める属州に対し、売買される個々の品々に一定の関税を課すことで、自らの手で徴税請負人の奴隷へと仕立て上げたことを覚えているか。どうだ。
centuriatus palam venditos, quid? per tuum servolum ordines adsignatos, quid? stipendium militibus per omnis annos a civitatibus mensis palam propositis esse numeratum? quid? illa in Pontum profectio et conatus tuus, quid? debilitatio atque abiectio animi tui Macedonia praetoria nuntiata, cum tu non solum quod tibi succederetur sed quod Gabinio non succederetur exsanguis et mortuus concidisti, quid? quaestor aediliciis reiectis praepositus, legatorum tuorum optimus abs te quisque violatus, tribuni militares non recepti, M. Baebius, vir fortis, interfectus iussu tuo?
百人隊長の階級が公然と売買されたことはどうだ。あなたの下劣な奴隷を通じて隊列の地位が割り当てられたことはどうだ。兵士たちへの俸給が、両替台を公然と並べた都市国家群によって長年数え上げられて支払われたことはどうだ。ポントゥスへのあの出立とあなたの企てはどうだ。法務官領マケドニアと報じられた際のあなたの気力の衰弱と意気消沈はどうだ。後任が自分に送られることだけでなく、ガビニウスに後任が送られないことに対して、青ざめ息絶えたように卒倒したではないか。按察官経験者を退けて財務官が重用されたこと、あなたの副官のうち最良の者たちがことごとくあなたから辱めを受けたこと、軍事護民官が受け入れられなかったこと、勇敢な人物マルクス・バエビウスがあなたの命令で殺害されたことはどうだ。
quid quod tu totiens diffidens ac desperans rebus tuis in sordibus, lamentis luctuque iacuisti,2 quod populari illi sacerdoti sescentos ad bestias amicos sociosque misisti, quod, cum sustentare vix posses maerorem tuum doloremque decessionis, Samothraciam te primum, post inde Thasum cum tuis teneris saltatoribus et cum Autobulo, Athamante, Timocle, formosis fratribus, contulisti, quod inde te recipiens in villa Euchadiae, quae fuit uxor Execesti, iacuisti maerens aliquot dies atque inde obsoletus Thessalonicam omnibus inscientibus noctuque venisti, quod, cum concursum plorantium ac tempestatem querelarum ferre non posses, in oppidum devium Beroeam profugisti? quo in oppido cum tibi spe falsa, quod Q. Ancharium non esse successurum putares, animos rumor inflasset, quo te modo ad tuam intemperantiam, scelerate, renovasti!
自らの身の上に幾度となく疑念と絶望を抱き、喪服を着け、嘆きと悲痛の中で打ち伏していたことはどうだ。あの民衆派の神官のために、六百人もの友人や同盟者を野獣の餌食として送り届けたことはどうだ。任期終了の悲痛と苦痛をほとんど耐えかねていたとき、まずはサモトラケへ、次いでそこからあなたの柔弱な踊り手たち、そして美貌の兄弟アウトブロス、アタマス、ティモクレスとともにタソスへ逃避したことはどうだ。そこから引き揚げ、エクセケストゥスの妻であったエウカディアの別荘で幾日も打ち沈んで横たわり、そこから薄汚れた身なりで誰も知らぬ夜間にテッサロニケへ入ったことはどうだ。泣き叫ぶ人々の押し寄せと不満の嵐に耐えかね、人里離れた町ベロエアへと逃走したことはどうだ。その町において、クィントゥス・アンカリウスが後任にならないと思い込んだ誤った希望によって風聞が意気を膨らませたとき、罪人よ、どのようなやり方で元の放埒へと立ち戻ったことか。
Mitto aurum coronarium quod te diutissime torsit, cum modo velles, modo nolles. lex enim generi tui et decerni et te accipere vetabat nisi decreto triumpho. in quo tu acceptam iam et devoratam pecuniam, ut in Achaeorum centum talentis, evomere non poteras, vocabula tantum pecuniarum et genera mutabas. Mitto diplomata tota in provincia passim data, mitto numerum navium summamque praedae, mitto rationem exacti imperatique frumenti, mitto ereptam libertatem populis ac singulis qui erant adfecti praemiis nominatim, quorum nihil est quod non sit lege Iulia ne fieri liceat sanctum diligenter.3
ある時は欲し、ある時は拒み、あなたを極めて長いあいだ煩悶させた冠金(アウルム・コロナリウム)の件は不問に付そう。あなたの娘婿の法は、凱旋式が議決されない限り、それを議決することもあなたが受け取ることも禁じていたからだ。この件であなたは、アカイア人たちの百タレントの場合のように、すでに受け取り飲み込んでしまった金を吐き出すことができず、ただ金の名称と名目を変更していたにすぎなかった。属州全土で濫発された通行証の件も不問に付そう。船舶の数と戦利品の総額も不問に付そう。取り立てられ課徴された穀物の勘定も不問に付そう。個別に恩恵を与えられていた諸部族や個々の人々から奪い取られた自由の件も不問に付そう。これらの中に、ユリウス法によって許されないと厳格に定められていないものは一つとして存在しないのだ。もう語るまい。
- 87tantum locum aliquem cum mihi notum esse senseris
副詞 tantum は後続の cum 節全体を限定し、「私がその種のある一分野を知っていると察知するだけで(十分である)」という制限的・条件的な意味を担う。主節の licebit(非人称動詞 licet の未来形)と接続法 recordere(recordēris の短縮形)に接続し、「〜するだけで、あなた自身で想起できるであろう」という骨格を形成している。
- 89quid quod tu totiens diffidens ac desperans rebus tuis in sordibus, lamentis luctuque iacuisti
修辞的定型表現 quid quod...?(〜という事実はどうか)であり、直接目的語節あるいは事実を示す quod 節を導く。ここでは quod... iacuisti, quod... misisti, quod... contulisti, quod... iacuisti... venisti, quod... profugisti という一連の並列した事実節(直説法完了)が重なり、ピソの恥ずべき行動が次々と提示される構造になっている。
- 90ne fieri liceat sanctum diligenter
動詞 sancio(法で規定・禁止する)の受動分詞 sanctum [est] に ne 節が後続する構文。「〜が許されないことが法によって厳格に定められている」を意味する。sanctum est ne... は法令文で頻出する禁止規定の形式であり、ne 節内の liceat は接続法現在。
