- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:91-95
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローはピソによるアイトリアの荒廃と兵士たちからの夜逃げ、像の破壊を糾弾し、裁判法改正を背景に真の懲罰とは外的な有罪宣告ではなく不正を犯した者の良心の呵責にあると論じる。
Aetoliam, quae procul a barbaris disiuncta gentibus, in sinu pacis posita, medio fere Graeciae gremio continetur, o Poena et Furia sociorum! decedens miseram perdidisti. Arsinoen, Stratum, Naupactum, ut modo tute indicasti, nobilis urbis atque plenas, fateris ab hostibus esse captas. quibus autem hostibus? nempe eis quos tu Ambraciae sedens primo tuo adventu ex oppidis Agrianum atque Dolopum demigrare et aras et focos relinquere coegisti. hoc tu in exitu, praeclare imperator, cum tibi ad pristinas cladis accessio fuisset Aetoliae repentinus interitus, exercitum dimisisti, neque ullam poenam quae tanto facinori deberetur non maluisti subire quam quemquam numerum tuorum militum reliquiasque cognoscere.1
同盟諸部族の懲罰にして復讐の女神よ、未開の諸部族から遠く隔てられ、平和の懐に抱かれ、ギリシアのほぼ中央の胸元に抱かれているアイトリアを、任地を去るにあたってあなたは惨憺たる破滅に陥れた。高名にして富み栄える都市であるアルシノエ、ストラトゥス、ナウパクトゥスが敵によって奪取されたことを、あなた自身が先ほど明かしたとおり、自認しているではないか。しかし、いかなる敵によってか。言うまでもなく、あなたがアムブラキアに腰を据え、着任早々にアグリアネス人やドロペス人の町から立ち退き、祭壇と炉を捨てるよう強制したあの者たちによってだ。名誉ある将軍よ、従来の敗厄に加えてアイトリアの突然の破滅が生じたこの幕引きにおいて、あなたは軍隊を解散し、誰かにあなたの兵士たちの数や残存部隊を知られるくらいなら、これほどの悪行に値するいかなる懲罰をも甘んじて受けたほうがましだと考えたのだ。
atque ut duorum Epicureorum similitudinem in re militari imperioque videatis, Albucius, cum in Sardinia triumphasset, Romae damnatus est; hic cum similem exitum exspectaret, in Macedonia tropaea posuit; eaque quae bellicae laudis victoriaeque omnes gentes insignia et monumenta esse voluerunt noster hic praeposterus imperator amissorum oppidorum, caesarum legionum, provinciae praesidio et reliquis militibus orbatae ad sempiternum dedecus sui generis et nominis funesta indicia constituit; idemque, ut esset quod in basi tropaeorum inscribi incidique posset, Dyrrachium ut venit decedens, obsessus est ab eis ipsis militibus quos paulo ante Torquato respondit benefici causa a se esse dimissos. quibus cum iuratus adfirmasset se quae deberentur postero die persoluturum, domum se abdidit; inde nocte intempesta crepidatus veste servili navem conscendit Brundisiumque vitavit et ultimas Hadriani maris oras petivit, cum interim Dyrrachii milites domum in qua istum esse arbitrabantur obsidere coeperunt et, cum latere hominem putarent, ignis circumdederunt. quo metu commoti Dyrrachini profugisse noctu crepidatum imperatorem indicaverunt. illi autem statuam istius persimilem, quam stare celeberrimo in loco voluerat ne suavissimi hominis memoria moreretur, deturbant, adfligunt, comminuunt, dissipant. sic odium quod in ipsum attulerant, id in eius imaginem ac simulacrum profuderunt.
また、軍事とインペリウムにおける二人のエピクロス派の類似を見て取るがよい。アルブキウスはサルディニアで凱旋式を祝ったものの、ローマで有罪判決を受けた。これに対し、同じ結末を予想したこの男は、マケドニアに戦勝記念碑を建てた。あらゆる諸民族が戦争の誉れと勝利の証標・記念碑とすることを望んだものを、我らがこの転倒した将軍は、失われた町々、虐殺された諸軍団、守備隊と残余の兵士を奪われた属州の、自らの家系と名に対する永遠の恥辱となる不吉な証拠として建立したのだ。さらに、その記念碑の台座に彫り刻まれ刻銘されうる何かがあるようにと、任期を終えて立ち去る途中で彼がディッラキウムに至ったとき、少し前に自らの恩恵によって除隊させたのだとトルクァトゥスに答えたあの兵士そのものたちによって包囲された。彼らに対し、支払われるべきものを翌日完済すると誓約して言明したのち、自宅に身を隠した。そこから真夜中に、ギリシア風サンダルを履き、奴隷の衣服をまとって船に乗り込み、ブルンディシウムを避けてアドリア海の最果ての沿岸へと向かったのだ。その間にディッラキウムでは、兵士たちがこの男がいると踏んだ屋敷を包囲し始め、男が潜伏していると考え火を放ち取り囲んだ。この恐怖に動揺したディッラキウム市民は、サンダル履きの将軍が夜陰に紛れて逃亡したことを明かした。すると兵士たちは、この最も甘美なる人物の記憶が消え去らぬようにと彼が極めて人通りの多い場所に立たせることを望んでいた、この男そっくりの彫像を引き倒し、打ち据え、粉々に砕き、撒き散らした。このようにして彼らは、本人に対して抱いていた憎悪を、その似姿と彫像へとぶち撒けたのである。
quae cum ita sint—non enim dubito quin, cum haec quae excellunt me nosse videas, non existimes mediam illam partem et turbam flagitiorum tuorum mihi esse inauditam2— nihil est quod me hortere, nihil est quod invites;3 admoneri me satis est. admonebit autem nemo alius nisi rei publicae tempus, quod mihi quidem magis videtur quam tu umquam arbitratus es appropinquare. ecquid vides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac iudices simus habituri? neque legetur quisquis voluerit, nec quisquis noluerit non legetur; nulli conicientur in illum ordinem, nulli eximentur; non ambitio ad gratiam, non iniquitas ad aemulationem conitetur; iudices iudicabunt ei quos lex ipsa, non quos hominum libido delegerit. quod cum ita sit, mihi crede, neminem invitum invitabis; res ipsa et rei publicae tempus aut me ipsum, quod nolim, aut alium quempiam aut invitabit aut dehortabitur.
事態がこのようである以上――というのも、これら際立った事柄を私が知っているのを見て、あなたの恥ずべき悪行のあの雑多な中間の部分を私が耳にしたことがないなどとあなたが考えているはずはないと私は確信しているからだ――、あなたが私をけしかける理由は何もなければ、招き寄せる理由も何もない。私に警告がなされるだけで十分である。そして警告するのは、国家の時機をおいて他にはない。その時機は、あなたがかつて思いなしたよりも、私にはいっそう近づいているように思われるのだ。裁判法が成立した今、我々が今後にいかなる裁判官を持つことになるか、あなたは少しは見えているか、少しは感じているか。望む者が誰でも選ばれるわけではなく、望まぬ者が誰でも選ばれないわけでもない。あの身分(審査員団)へと放り込まれる者もいなければ、免除される者もいない。野心が歓心のために競い合うことも、不公正が敵愾心のために張り合うこともない。法そのものが選んだ者たちが裁判官として裁くのであり、人間の恣意が選んだ者たちが裁くのではない。そうである以上、私を信じるがよい、嫌がる者をあなたが招き寄せることなどないのだ。事態そのものと国家の時機が、私自身を――それは私の望むところではないが――、あるいは他の誰かを、招き寄せるか、思いとどまらせるかするであろう。
equidem, ut paulo ante dixi, non eadem supplicia esse in hominibus existimo quae fortasse plerique, damnationes, expulsiones, neces; denique nullam mihi poenam videtur habere id quod accidere innocenti, quod forti, quod sapienti, quod bono viro et civi potest. damnatio ista quae in te flagitatur obtigit P. Rutilio, quod specimen habuit haec civitas innocentiae. maior mihi iudicum et rei publicae poena illa visa est quam Rutili. L. Opimius eiectus est e patria, is qui praetor et consul maximis rem publicam periculis liberarat. non in eo cui facta est iniuria sed in eis qui fecerunt sceleris et conscientiae poena permansit. at contra bis Catilina absolutus est, emissus etiam ille auctor tuus provinciae, cum stuprum bonae deae pulvinaribus intulisset. quis fuit in tanta civitate qui illum incesto liberatum, non eos qui ita iudicarant pari scelere obstrictos arbitraretur?
私としては、少し前に述べたように、人々の受ける懲罰とはおそらく世の多くの者が考えているような、有罪判決や追放や死刑であるとは見なしていない。要するに、無実の者に、勇敢な者に、賢者に、善き人物にして市民に起こりうる事柄は、いかなる懲罰も持たないと私には思われるのだ。あなたに対して要求されているあの有罪判決は、この国家が無垢の鑑として仰いだプブリウス・ルティリウスに降りかかった。あの刑罰はルティリウスのものというよりは、裁判官たちと国家のものに私には見えた。プラエトルおよびコンスルとして最大の危機から国家を救った人物、ルキウス・オピミウスは祖国から追放された。不正を被った者においてではなく、それを犯した者たちにおいてこそ、罪悪と良心の懲罰は残り続けたのだ。これとは反対に、カティリーナは二度にわたって無罪とされ、またあなたに属州を与えたあの張本人も、ボナ・デアの神床に姦通を持ち込んでいながら放免された。あれほどの大国家において、あの男が不浄の罪から解放されたと見なし、そのように判決を下した者たちが同様の罪責に縛られたと見なさなかった者が、いったい誰一人としていただろうか。
- 91neque ullam poenam quae tanto facinori deberetur non maluisti subire quam quemquam numerum tuorum militum reliquiasque cognoscere
neque ... non の二重否定によって強い肯定(「あらゆる刑罰を〜よりもむしろ受けることを選んだ」)を表し、malo(maluisti)が導く quam 以下の不定詞句(cognoscere)と比較構文を成している。quemquam は代名詞・形容詞として否定構文に呼応して「誰かが(知ることを)」の意で不定詞の意味上の主語となるか、あるいは numerum を修飾する形容詞的用法として「いかなる数も」を意味する。
- 94non enim dubito quin, cum haec quae excellunt me nosse videas, non existimes mediam illam partem et turbam flagitiorum tuorum mihi esse inauditam
non dubito quin(〜であることは疑いない)に従属する接続法節の中に、否定辞 non が置かれた構造(quin ... non existimes「あなたが〜とは考えないこと」)。これに否定語 inauditam(「耳にしたことがない」)を含む対格不定詞構文(mediam illam partem ... esse inauditam)が続き、「これら顕著な罪状を私が知っている以上、中間の雑多な悪行も私が聞き知っているとあなたが思っているに違いない」という論理的帰結を二重の否定を通じて述べている。
- 94nihil est quod me hortere, nihil est quod invites
nihil est quod に接続法(hortere, invites)が後続する表現で、「あなたが私を促す(けしかける/法廷に呼び出す)理由・根拠は何もない」という関係節・結果節の慣用構文。quod は内的対格(副詞的対格)として機能している。
