← キケロ

ピソ弾劾

§82-85

告発の留保とマケドニアでの残虐な収奪

キケロはカエサルとの親交を誇示しつつピソの無能を糾弾し、彼を告発しない理由を説明した上で、マケドニア属州におけるピソの数々の残虐行為と略奪を列挙して弾劾する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§82

​perfecit ille ut, si montes resedissent, amnes exaruissent,1 non naturae praesidio sed victoria sua rebusque gestis Italiam munitam haberemus. sed cum me expetat, diligat, omni laude dignum putet, tu me a tuis inimicitiis ad simultatem veterem vocabis, sic tuis sceleribus rei publicae praeterita fata refricabis? quod quidem tu, qui bene nosses coniunctionem meam et Caesaris, eludebas, cum a me trementibus omnino labris, sed tamen cur tibi nomen non deferrem requirebas. quamquam, quod ad me attinet, "numquam istam imminuam curam infitiando tibi,2" tamen est mihi considerandum quantum illi tantis rei publicae negotiis tantoque bello impedito ego homo amicissimus sollicitudinis atque oneris imponam. nec despero tamen, quamquam languet iuventus nec perinde atque debebat in laudis et gloriae cupiditate versatur, futuros aliquos qui abiectum hoc cadaver consularibus spoliis nudare non nolint,3 praesertim tam adflicto, tam inopi, tam infirmo, tam enervato reo, qui te ita gesseris ut timeres ne indignus beneficio videreris, nisi eius a quo missus eras simillimus exstitisses.

彼(カエサル)は、たとえ山々が沈み河川が干上がったとしても、自然の防壁によってではなく、自らの勝利と功績によって私たちが防備されたイタリアを持つことができるように成し遂げたのだ。それなのに、彼が私を求め、愛し、あらゆる賞賛に値するとみなしているときに、お前は私をお前への敵意から過去の反目へと引き戻そうとし、そうしてお前の悪行によって国家のかつての悲劇の傷口を再びえぐろうとするのか。実際、私とカエサルの結びつきをよく知っていたお前は、唇をひどく震わせながらも、なぜ私が貴様を告発しないのかと尋ねては、その事実をはぐらかしていたのだ。もっとも、私に関することについて言えば、「それを否定してお前のその懸念を減じるつもりは決してない」とはいえ、国家のこれほど重大な政務とこれほどの大戦に忙殺されているあの方に、最大の友人である私がどれほどの不安と重荷を課すことになるかは熟考しなければならない。それでも私は、たとえ青年層が無気力であり、賞賛と栄光への欲求においてあるべき姿で励んでいないとしても、この投げ捨てられた死骸から執政官の戦利品を剥ぎ取ることを辞さない者たちが現れるだろうと期待を捨ててはいない。とりわけ、自らを派遣した者に極めてよく似た者として現れなければ恩恵に値しないと思われるのではないかと恐れるような振る舞いをした、これほど打ちのめされ、これほど無力で、これほど衰弱し、これほど気力を失った被告人に対してはなおさらである。

§83

an vero tu parum putas investigatas esse a nobis labis imperi tui stragisque provinciae? quas quidem nos non vestigiis odorantes ingressus tuos sed totis volutationibus corporis et cubilibus persecuti sumus. notata a nobis sunt et prima illa scelera in adventu cum, accepta pecunia a Dyrrachinis ob necem hospitis tui Platoris, eius ipsius domum devertisti cuius sanguinem addixeras, eumque servis symphoniacis et aliis muneribus acceptis timentem multumque dubitantem confirmasti et Thessalonicam fide tua venire iussisti. quem ne maiorum quidem more supplicio adfecisti, cum miser ille securibus hospitis sui cervices subicere gestiret,4 sed ei medico quem tecum tu eduxeras imperasti ut venas hominis incideret;

それとも、お前の軍司令権の破滅と属州の荒廃が私たちによって十分に追及されていないとでも思っているのか。私たちは、足跡によってお前の歩みを嗅ぎつけたのではなく、体全体ののたうち回りや寝床によってそれらを追い詰めたのだ。私たちが注目したのは、到着早々のあの最初の悪行でもある。すなわち、お前の客礼関係にあった者であるプラトルを殺害するためにデュッラキウム人たちから金を受け取りながら、自らがその血を売り渡した当人の家に投宿し、楽士の奴隷たちやその他の贈り物を受け取って、恐怖し激しく疑念を抱いていた彼を安心させ、お前の信義のもとにテッサロニケへ来るように命じたときのことだ。その哀れな男が自らのもてなし手の斧に首を差し出すことを切望していたにもかかわらず、お前は彼を先祖の慣習に従った処刑にすら処さず、お前が自ら連れてきていたあの医師に、その男の血管を切り裂くよう命じたのだ。

§84

​cum quidem tibi etiam accessio fuit ad necem Platoris Pleuratus eius comes, quem necasti verberibus summa senectute confectum. idemque tu Rabocentum, Bessicae gentis principem, cum te trecentis talentis regi Cotyi vendidisses, securi percussisti, cum ille ad te legatus in castra venisset et tibi magna praesidia et auxilia a Bessis peditum equitumque polliceretur, neque eum solum sed etiam ceteros legatos qui simul venerant; quorum omnium capita regi Cotyi vendidisti. Denseletis, quae natio semper oboediens huic imperio etiam in illa omnium barbarorum defectione Macedoniam C. Sentio praetore tutata est, nefarium bellum et crudele intulisti, eisque cum fidelissimis sociis uti posses, hostibus uti acerrimis maluisti. ita perpetuos defensores Macedoniae vexatores ac praedatores effecisti; vectigalia nostra perturbarunt, urbes ceperunt, vastarunt agros, socios nostros in servitutem abduxerunt, familias abripuerunt, pecus abegerunt, Thessalonicensis, cum de oppido desperassent, munire arcem coegerunt.

そのうえ、プラトルの殺害に対する添え物として、その連れであったプレウラトゥスまでもがお前の手にかかった。お前は極度の高齢で衰弱していた彼を鞭打ちによって殺害したのだ。また同じくお前は、コテュス王に三百タレントで身を売り渡し、ベッスィ族の首長ラボケントゥスが使節として陣営のお前のもとに赴き、歩兵と騎兵からなる大いなる守備隊と援軍をベッスィ族から提供することを約束したにもかかわらず、彼を斧で打ち首にした。彼一人だけでなく、ともにやって来た他の使節たちもそうであった。お前は彼ら全員の首をコテュス王に売り渡したのだ。かつてすべての蛮族が反乱を起こした際にも、法務官ガイウス・センティウスのもとでマケドニアを防衛し、常にこの帝国に従順であった部族であるデンセレタエ族に対して、お前は冒瀆的で残酷な戦争を仕掛け、彼らを最も忠実な同盟者として用いることができたにもかかわらず、最も激しい敵として用いることを選んだのだ。こうしてお前は、マケドニアの永続的な防衛者たちを略奪者や荒らし手へと変えてしまった。彼らは我々の租税を混乱させ、都市を奪い、農地を荒廃させ、我々の同盟者たちを奴隷として連れ去り、家族を奪い、家畜を追い立て、テッサロニケ人たちには町を諦めさせて砦を要塞化することを余儀なくさせた。

§85

A te Iovis Urii fanum antiquissimum barbarorum sanctissimumque direptum est. tua scelera di immortales in nostros milites expiaverunt;5 qui cum novo genere morbi adfligerentur neque se recreare quisquam posset, qui semel incidisset, dubitabat nemo quin violati hospites, legati necati, pacati atque socii nefario bello lacessiti, fana vexata hanc tantam efficerent vastitatem. cognoscis ex particula parva scelerum et crudelitatis tuae genus universum.

お前によって、蛮族にとって最も古く最も神聖なユーピテル・ウーリウスの神殿が略奪された。不死の神々は、お前の悪行を我々の兵士たちに償わせたのだ。兵士たちが新種の病気に苦しめられ、一度倒れた者は誰も回復することができなかったとき、害された客礼相手たち、殺害された使節たち、冒瀆的な戦争で挑発された平定民と同盟者たち、荒らされた神殿が、このこれほどの大惨事を引き起こしたのだということを疑う者は一人もいなかった。お前は、自らの悪行と残酷さのほんのわずかな一部から、その全体像を認識するのだ。

構文注5 件
  1. 82si montes resedissent, amnes exaruissent

    接続法過去完了によって過去の反実仮想、あるいは過去時称の主文(perfecit)に従属した結果節(ut... haberemus)内における完了・先行的事態を表す仮定条件。「山々が沈み、河川が干上がってしまっていたとしても」の意。

  2. 82numquam istam imminuam curam infitiando tibi

    悲劇詩人アクキウス(『アトレウス』など)からの引用行。動名詞奪格 infitiando(否定・否認することによって)が手段を表し、与格 tibi を伴い、動詞 imminuam が対格名詞句 istam curam を目的語にとる。

  3. 82futuros aliquos qui abiectum hoc cadaver consularibus spoliis nudare non nolint

    二重否定(緩叙法)の non nolint(喜んで望む)を含む関係代名詞節(特性の接続法)。主文は nec despero に導かれる対格不定詞構文(futuros [esse] aliquos)。比喩的に「投げ捨てられた死骸」(abiectum cadaver)とされたピソの執政官資格剥奪を狙う訴追者の出現を期待する文脈。

  4. 83cum miser ille securibus hospitis sui cervices subicere gestiret

    譲歩あるいは状況を表す cum 節。gestiret(熱望していた、切望していた)は、毒殺や血管切開のような卑劣な暗殺ではなく、客礼相手として堂々と斧による公開処刑を受けることを願ったという痛烈な皮肉と悲哀を帯びる。

  5. 85tua scelera di immortales in nostros milites expiaverunt

    「expiare scelera in aliquem」の慣用構文で、「〜に対して罪の償いをさせる/罰を負わせる」の意。ピソの冒瀆と犯罪の神罰が、罪なきローマ軍兵士たちの疫病禍として降りかかったことを述べている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi027.humanitext-lat2:82-85