← キケロ

ウァティニウス弾劾

§25-28

ウェッティウスの獄中殺害と裁判員法の悪用

キケロはウァティニウスがウェッティウスの虚偽の密告を利用してドミティウスやピソら多数の著名人を陥れようとし、失敗後にウェッティウスを獄中で口封じのために殺害したと弾劾する。さらに、裁判員忌避法において特定人物を排除するための狡猾な改変を行った専横を告発する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§25

​L. Domitium, cuius dignitas et splendor praestringebat, credo, oculos Vatini,1—quem tu propter commune odium in bonos oderas, in posterum autem, propter omnium spem quae de illo est atque erat, ante aliquanto timebas, L. Lentulum, hunc iudicem nostrum, flaminem Martialem, quod erat eo tempore Gabini tui competitor, eiusdem Vetti indicio opprimere voluisti: qui si tum illam labem pestemque vicisset, quod ei tuo scelere non licuit, res publica victa non esset.23 huius etiam filium eodem indicio et crimine ad patris interitum adgregare voluisti: L. Paulum, qui tum quaestor Macedoniam obtinebat, quem civem, quem virum! qui duo nefarios patriae proditores, domesticos hostis, legibus exterminarat, hominem ad conservandam rem publicam natum, in idem Vetti indicium atque in eundem hunc numerum congregasti.

その威厳と輝きがウァティニウスの目をくらませていたと思われるルキウス・ドミティウス――あなたは善良な人々に対する共通の憎悪ゆえに彼を憎み、さらに将来については彼に対して現在も過去も抱かれていた万人の期待ゆえにかなり前もって恐れていたのだが――、そして当時あなたの友人ガビニウスの競争相手であったという理由で、我らのこの裁判員でありマルス神の神官であるルキウス・レントゥルスを、あなたは同じウェッティウスの密告によって圧迫しようと欲した。もし彼が当時、あの破滅と災厄に打ち勝っていたならば――あなたの犯罪ゆえに彼にはそれが許されなかったのだが――国家が打ち負かされることはなかったであろうに。あなたはまた、このレントゥルスの息子をも同じ密告と罪状によって父親の破滅へと巻き込もうと欲した。当時財務官としてマケドニアを統治していたルキウス・パウルスを――なんという市民、なんという人物であろうか!祖国の二人の不敬な裏切り者、国内の敵を法によって駆逐した男、国家を保持するために生まれた人物を――あなたは同じウェッティウスの密告の中に、そしてこの同じ人数の中に寄せ集めたのだ。

§26

​quid ergo de me querar? qui etiam gratias tibi agere debeo quod me ex fortissimorum civium numero seiungendum non putasti. sed qui fuit tuus ille tantus furor ut, cum iam Vettius ad arbitrium tuum perorasset et civitatis lumina notasset descendissetque de rostris, eum repente revocares, conloquerere populo Romano vidente, deinde interrogares ecquosnam alios posset nominare? inculcarisne ut C. Pisonem, generum meum, nominaret, qui in summa copia optimorum adulescentium pari continentia, virtute, pietate reliquit neminem, itemque M. Laterensem, hominem dies atque noctes de laude et de re publica cogitantem? promulgarisne, impurissime hostis, quaestionem de tot amplissimis et talibus viris, indicium Vettio, praemia amplissima? quibus rebus omnium mortalium non voluntate sed convicio repudiatis, fregerisne in carcere cervices ipsi illi Vettio, ne quod indicium corrupti indici exstaret eiusque sceleris in te ipsum quaestio flagitaretur?

それなら、私自身について何を嘆こうか。私を最も勇敢な市民たちの数から除外されるべきではないと考えてくれたことについて、あなたに感謝すべきであるくらいだ。しかし、ウェッティウスがすでにあなたの意のままに演説を終え、国家の輝かしい名士たちを名指しし、演壇から降りていたというのに、彼を突如呼び戻し、ローマ人民が見ている前で言葉を交わし、その上で他に誰を名指しできるかと尋問したとは、いったいあなたのあの途方もない狂気は何だったのか。最良の青年たちの極めて豊かな顔ぶれの中にあって、同等の自制、徳、敬虔を備えた者を誰一人残さなかった私の娘婿ガイウス・ピソを、同様に日夜栄誉と国家について思いを巡らせている人物マルクス・ラテレンシスを名指しするようにと吹き込んだのではないか。最も不浄な敵よ、あなたはこれほど多くの高名かつ立派な人物たちに対する査問を、ウェッティウスへの密告権と極めて莫大な報奨を布告したのではないか。そして、これらのことが全人類の同意によってではなく非難の声によって拒絶されたとき、歪められた密告のいかなる証拠も残らず、その犯罪に対する査問があなた自身に対して要求されることのないように、まさにあのウェッティウス自身の首を牢獄の中でへし折ったのではないか。

§27

​et quoniam crebro usurpas legem te de alternis consiliis reiciendis tulisse, ut omnes intellegant te ne recte quidem facere sine scelere potuisse, quaero, cum lex esset aequa promulgata initio magistratus, multas iam alias tulisses, exspectarisne dum C. Antonius reus fieret apud Cn. Lentulum Clodianum, et, postea quam ille est reus factus, statim tuleris in eum "qui tuam post legem reus factus esset," ut homo consularis exclusus miser puncto temporis spoliaretur beneficio et aequitate legis tuae?

そして、あなたが交代制による裁判員の忌避についての法を制定したとしばしば口実にしている以上、あなたが正しいことすら犯罪なしにはなし得なかったことを誰もが理解するために、私は問う。その法はあなたの政務官職の初めに公布された公正な法であり、すでに他の多くの法を制定していたというのに、ガイウス・アントニウスがグナエウス・レントゥルス・クロディアヌスのもとで被告となるのを待ち、彼が被告とされた後に、即座に彼に対して「あなたの法の成立後に被告となった者」という条項を成立させ、執政官経験者である悲惨な男が除外され、一瞬の間にあなたの法の恩恵と公正さを奪われるようにしたのではないか。

§28

​dices familiaritatem tibi fuisse cum Q. Maximo. praeclara defensio facinoris tui! nam maximi quidem summa laus est sumptis inimicitiis, suscepta causa, quaesitore consilioque delecto, commodiorem inimico suo condicionem reiectionis dare noluisse. nihil maximus fecit alienum aut sua virtute aut illis viris clarissimis, Paulis, maximis, Africanis, quorum gloriam huius virtute renovatam non modo speramus, verum etiam iam videmus; tua fraus, tuum maleficium, tuum scelus illud est, te id quod promulgasses misericordiae nomine ad crudelitatis tempus distulisse. ac nunc quidem C. Antonius hac una re miseriam suam consolatur, quod imagines patris et fratris sui fratrisque filiam non in familia sed in carcere conlocatam audire maluit quam videre.4

あなたはクィントゥス・マキシムスとの親交があったと言うだろう。あなたの凶行に対するじつに見事な弁明だ!なぜなら、マキシムスにとっての最大の称賛は、敵意を抱き、訴訟を引き受け、審問官と裁判員が選定された以上、自らの敵手に対してより有利な忌避の条件を与えることを望まなかったことにあるからだ。マキシムスは自らの徳にも、パウルス家、マキシムス家、アフリカヌス家といったあの極めて名高い人々――彼らの栄光がこの人物の徳によって刷新されることを我々は期待するだけでなく、すでに目の当たりにしている――にも無縁なことは何一つ行わなかった。憐れみの名のもとに公布したものを残虐の行使の時まで引き延ばしたことこそ、あなたの詐欺、あなたの悪業、あなたのあの犯罪なのだ。そして今や実に、ガイウス・アントニウスはただこの一つのことによって己の悲惨を慰めている。すなわち、父や兄弟の肖像、そして兄弟の娘が家族の輪の中ではなく牢獄の中に置かれているのを、自ら目にするよりは耳に聞くほうを選んだということによって。

構文注4 件
  1. 25cuius dignitas et splendor praestringebat, credo, oculos Vatini

    主語は dignitas et splendor(威厳と輝き)、述語動詞 praestringebat の目的語は oculos Vatini である。挿入された credo(〜と思う、どうやら)は話者の皮肉を帯びた推測を表す。相手を二人称 tu で糾弾している最中に三人称 Vatini(ウァティニウスの)と自身の名前で呼ぶことで、客観化された嘲笑の効果を生んでいる。

  2. 25qui si tum illam labem pestemque vicisset, quod ei tuo scelere non licuit, res publica victa non esset.

    qui は関係代名詞の連結用法で先行詞は L. Lentulum。条件節の動詞 vicisset(接続法過去完了)と主節の victa non esset(接続法過去完了)は過去の事実に反する反実仮想(過去反実)を構成する。中間に挿入された quod 節(quod ei tuo scelere non licuit)は直説法完了で「実際に許されなかった」という歴史的事実を注記している。

  3. 25in eum "qui tuam post legem reus factus esset"

    in eum は「〜を対象として/〜を不利にするために(条項を定めた)」の意。引用符内の文言はウァティニウスの法案に追加された条項の文面を指す。接続法 esset は関係節内の一般化・規定、または法文引用に伴う間接話法的接続法である。すでに被告となっていたガイウス・アントニウスを法の救済規定から排除する意図を持っていたことを示す。

  4. 28imagines patris et fratris sui fratrisque filiam non in familia sed in carcere conlocatam audire maluit quam videre

    対格不定詞構文で、audire maluit quam videre の目的語として imagines(父と兄弟の祖先像)および fratrisque filiam(兄弟の娘)が並列されている。分詞 conlocatam は女性単数対格で直前の filiam に一致しているが、意味上は先行する祖先像(女性複数対格 imagines)の安置・留置状況も含意する。家(familia/自邸の祭壇・一族)ではなく牢獄(carcer)に置かれた恥辱を見ずに聞いた方がましだったという悲痛な対比。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi023.humanitext-lat2:25-28