← キケロ

ウァティニウス弾劾

§21-24

ビブルスへの暴力とウェッティウス事件の策謀

キケロはワティニウスに対し、護民官時代に同僚や公法を無視して執政官ビブルスを暴力的に拘束・軟禁した暴挙を弾劾し、さらにウェッティウス事件を首謀してポンペイウス暗殺未遂にかこつけ、ビブルス、ルクッルス、クリオら国家の元老指導者たちを抹殺しようと謀った残虐さを追及している。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§21

ac ne diutius loquar de auguratu tuo,—quod invitus facio ut recorder ruinas rei publicae; neque enim tu umquam stante non modo maiestate horum, sed etiam urbe te augurem fore putasti: verum tamen ut somnia tua relinquam, ad scelera veniam, volo uti mihi respondeas, cum M. Bibulum consulem non dicam bene de re publica sentientem, ne tu mihi homo potens irascare, qui ab eo dissensisti, sed hominem certe nusquam progredientem, nihil in re publica molientem, tantum animo ab actionibus tuis dissentientem,—cum eum tu consulem in vincula duceres et ab tabula Valeria conlegae tui mitti iuberent, fecerisne ante rostra pontem continuatis tribunalibus,1 per quem consul populi Romani moderatissimus et constantissimus, sublato auxilio, exclusis amicis, vi perditorum hominum incitata, turpissimo miserrimoque spectaculo non in carcerem, sed ad supplicium et ad necem duceretur?

そして、あなたの鳥卜官職について長々と語ることはやめにしよう――国家の破滅を思い起こすことは気が進まないからだ。実際、彼らの威厳はおろか都市そのものが存続している限り、あなたが鳥卜官になれるなどと自ら考えたことすら決してなかったのだから。しかし、あなたの空想を離れて犯罪へと話を進めるために、私はあなたに答えてもらいたい。あなたが執政官マルクス・ビブルスを――権勢あるあなたよ、彼と対立したあなたが私に怒らぬよう、彼が国家に対して善き心構えを抱いていたとは言わないでおこう、しかし少なくとも決して前進せず、国家において何も企てず、ただ内心においてのみあなたの行動に反対していた男を――あなたが執政官である彼を投獄しようと引き立て、あなたの同僚たちがウァレリウスの壁板の場所から彼を釈放するよう命じたとき、あなたは演壇の前に裁判席を連ねて橋を架け、それを通ってローマ人民の極めて穏健にして揺るぎない執政官が、助力の道を絶たれ、友人を排除され、破滅的な連中の暴力を煽り立てられたうえで、極めて恥辱に満ちた惨憺たる見世物として、牢獄へではなく処刑と死へと引き立てられるようにしたのではないか。

§22

​quaero num quis ante te tam fuerit nefarius qui id fecerit, ut sciamus utrum veterum facinorum sis imitator an inventor novorum; idemque tu cum his atque huius modi consiliis ac facinoribus nomine C. Caesaris, clementissimi atque optimi viri, scelere vero atque audacia tua, M. Bibulum foro, curia, templis, locis publicis omnibus expulisses, inclusum domi contineres, cumque non maiestate imperi, non iure legum, sed ianuae praesidio et parietum custodiis consulis vita tegeretur, miserisne viatorem qui M. Bibulum domo vi extraheret, ut, quod in privatis semper est servatum, id te tribuno plebis consuli domus exsilium esse non posset?2

私は、あなたが昔の凶行の模倣者なのかそれとも新しい悪事の考案者なのかを知るために、あなたの前にこれほど不敬極まりない振る舞いをした者がいたかどうかを問う。そして同じあなたが、最も寛容にして最良の人物であるガイウス・カエサルの名を騙り、しかし実際にはあなた自身の犯罪と大胆さによって、これらのおよびこれに類する計画と凶行を伴ってマルクス・ビブルスをフォルム、元老院議事堂、神殿、すべての公の場所から追い出し、自宅に閉じ込められた状態に留め置いたとき、しかも執政官の生命が命令権の威厳によってでも法の正義によってでもなく、扉の防壁と壁の警護によって保護されていたとき、あなたがマルクス・ビブルスを力ずくで家から引きずり出すために使者を送り、私人に対しては常に守られてきたこと、すなわち家が亡命先となることさえ、あなたが護民官であるもとでは執政官にとって不可能であるようにしたのではないか。

§23

​simulque mihi respondeto tu, qui nos qui de communi salute consentimus tyrannos vocas, fuerisne non tribunus plebis, sed intolerandus ex caeno nescio qui atque ex tenebris tyrannus, qui primum eam rem publicam quae auspiciis inventis constituta est isdem auspiciis sublatis conarere pervertere, deinde sanctissimas leges, Aeliam et Fufiam dico, quae in Gracchorum ferocitate et in audacia Saturnini et in conluvione Drusi et in contentione Sulpici et in cruore Cinnano, etiam inter Sullana arma vixerunt, solus conculcaris3 ac pro nihilo putaris, qui consulem morti obieceris, inclusum obsederis, extrahere ex suis tectis conatus sis, qui in eo magistratu non modo emerseris ex mendicitate, sed etiam divitiis nos iam tuis terreas?

そして同時に、共通の救済について合意している我々を暴君と呼ぶあなた自身、答えるがよい。あなたは平民護民官などではなく、泥沼から、そして暗闇から現れた得体の知れない耐え難い暴君であり、第一に鳥卜の創始とともに樹立されたあの国家を、同じ鳥卜を廃止することによって覆そうと試み、第二に、グラックス兄弟の凶暴さ、サトゥルニヌスの大胆さ、ドルススの混乱、スルピキウスの抗争、キンナの流血のさなか、さらにはスッラの兵器の間においてさえ生き残り続けた最も神聖なる諸法、すなわちアエリア法とフフィア法を、一人で踏みにじり無に等しいものと見なし、執政官を死の危険に晒し、閉じこもる彼を包囲し、自らの屋敷から引きずり出そうと企て、その政務官職においてただ単に極貧から這い上がっただけでなく、今やその富によってさえ我々を脅かしているのではないか。

§24

fuerisne tanta crudelitate ut delectos viros et principes civitatis tollere et delere tua rogatione conareris,4 cum L. Vettium, qui in senatu confessus esset se cum telo fuisse, mortem Cn. Pompeio, summo et clarissimo civi, suis manibus offerre voluisse, in contionem produxeris, indicem in rostris, in illo, inquam, augurato templo ac loco conlocaris, quo auctoritatis exquirendae causa ceteri tribuni plebis principes civitatis producere consuerunt? ibi tu indicem Vettium linguam et vocem suam sceleri et dementiae tuae praebere voluisti. dixeritne L. Vettius in contione tua rogatus a te sese auctores et impulsores et socios habuisse sceleris illius eos viros, quibus e civitate sublatis, quod tu eo tempore moliebare, civitas stare non posset? M. Bibulum, cuius inclusione contentus non eras, interficere volueras, spoliaras consulatu, patria privare cupiebas; L. Lucullum, cuius tu rebus gestis, quod ipse ad imperatorias laudes a puero videlicet spectaras, vehementius invidebas, C. Curionem, perpetuum hostem improborum omnium, auctorem publici consili in libertate communi tuenda maxime liberum, cum filio principe iuventutis cum re publica coniunctiore etiam quam ab illa aetate postulandum fuit, delere voluisti;

あなたは、元老院で自らが武器を所持していたこと、最高にして最も高名な市民であるグナエウス・ポンペイウスに自らの手で死をもたらそうと望んでいたことを自白していたルキウス・ウェッティウスを民会に引き出し、かつて他の平民護民官たちが権威を借り受けるために国家の指導者たちを引き出すのが常であったあの演壇、あの、そう、鳥卜により聖別された神殿であり場所であるそこに密告者を配置したとき、あなたの法案によって選り抜きの人物たちや国家の指導者たちを排除し滅ぼそうと試みるほどの甚だしい残虐さを抱いていたのではないか。そこであなたは、密告者ウェッティウスに彼自身の舌と声をあなたの犯罪と狂気のために差し出させようと欲したのだ。ルキウス・ウェッティウスはあなたの民会において、あなたから尋ねられて、国家から排除されれば――それこそがあなたが当時企てていたことだが――国家が存続し得なくなるような人々を、あの犯罪の首謀者、扇動者、共犯者として持っていたと述べたのではないか。あなたはマルクス・ビブルスについて、その幽閉だけでは満足せず、殺害することを望み、執政官職を奪い、祖国を奪い去ることを切望していた。また、その軍事的業績を――あなた自身が幼少の頃から明らかに将軍としての栄誉を目指していたからだが――ことのほか激しく妬んでいたルキウス・ルクッルスを、そしてすべての悪人たちの永続的な敵であり、共通の自由を防衛するにあたって公の決議の立案者として最も自由闊達であり、その若さから求められる以上に国家と結びついていた青年の筆頭である息子を伴っていたガイウス・クリオを、あなたは破滅させようと欲した。

構文注4 件
  1. 21fecerisne ante rostra pontem continuatis tribunalibus

    continuatis tribunalibus は絶対的奪格あるいは手段・様態の奪格で、「審判席(演壇上の台座・座席)を連続させて/並べて」を意味する。pontem は比喩的あるいは仮設の通路(歩道・橋)を指し、後続の関係代名詞節 per quem... duceretur(接続法未完了過去は目的・結果を表す)がこれにかかる。

  2. 22ut, quod in privatis semper est servatum, id te tribuno plebis consuli domus exsilium esse non posset?

    quod... servatum は先行詞 id を伴う関係節。ローマ法慣行において、訴追や暴力から逃れるために自邸に留まる(引き籠もる)ことは一種の自発的亡命(exsilium)として不可侵性が尊重されたが、それが執政官(consuli, 与格)にとって成立し得ないよう(posset)にしたのか、という構文。te tribuno plebis は時を表す絶対的奪格。

  3. 23fuerisne non tribunus plebis, sed intolerandus ex caeno nescio qui atque ex tenebris tyrannus, qui primum eam rem publicam... conarere... deinde... conculcaris

    qui 節はいずれも関係詞節内の接続法で、先行詞 tyrannus の性質・性格を詳述する性状の関係節(relative clause of characteristic)。前半の conarere は接続法未完了過去(過去における継続的企図)、後半の conculcaris(conculcaveris の短縮形)は接続法完了(完了した行為)と、時制が対比的に使い分けられている。

  4. 24fuerisne tanta crudelitate ut delectos viros et principes civitatis tollere et delere tua rogatione conareris

    tanta crudelitate は述語的に用いられた性質の奪格(ablative of quality)で、「それほど大きな残虐さを具えていたのか」を表す。これに結果の接続詞 ut +接続法未完了過去 conareris が後続し、結果節を形成している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi023.humanitext-lat2:21-24