- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. V. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi023.humanitext-lat2:29-33
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはウァティニウスに対し、護民官時代の不正蓄財、アリウスの葬礼の宴席に喪服で乱入して神殿と古来の慣習を冒涜した暴挙、さらに私人の身分で告発された際にクロディウスに訴願して暴力で裁判を妨害した悪行を追及し、詰問する。
et quoniam pecunias aliorum despicis, de tuis divitiis intolerantissime gloriaris, volo uti mihi respondeas, fecerisne foedera tribunus plebis cum civitatibus, cum regibus, cum tetrarchis; erogarisne pecunias ex aerario tuis legibus; eripuerisne partis illo tempore carissimas partim a Caesare, partim a publicanis? quae cum ita sint, quaero ex te sisne ex pauperrimo dives factus illo ipso anno quo lex lata est de pecuniis repetundis acerrima, ut omnes intellegere possent a te non modo nostra acta, quos tyrannos vocas, sed etiam amicissimi tui legem esse contemptam; apud quem tu etiam nos criminari soles, qui illi sumus amicissimi, cum tu ei contumeliosissime totiens male dicas quotiens te illi adfinem esse dicis.
そして、あなたが他人の金銭を見下し、自らの富について極めて耐え難いほどに自慢している以上、私はあなたに答えてもらいたい。護民官の身でありながら、諸都市と、諸王と、諸領主たちと条約を結んだのではないか。あなたの諸法によって国庫から金を支出させたのではないか。あの当時、極めて貴重な取り分を、一部はカエサルから、一部は徴税請負人たちから奪い取ったのではないか。事態がこのようである以上、私はあなたに問う。収賄罪に関する極めて厳格な法が制定されたまさにその年に、あなたが極貧から富豪になったのではないか。その結果、あなたが暴君と呼ぶ我らの事績のみならず、あなたにとって最も親しい友の法すらも、あなたによって軽蔑されたことを万人が理解し得たのではないか。その人物のもとで、あなたはその者にとって無二の親友である我らをしばしば告発しているが、そのくせ、あなた自身が彼の親族であると口にするたびに、彼に対してこの上なく侮辱的な悪口を言っているのだ。
atque etiam illud scire ex te cupio, quo consilio aut qua mente feceris ut in epulo Q. Arri, familiaris mei, cum toga pulla accumberes? quem umquam videris, quem audieris? quo exemplo, quo more feceris? dices supplicationes te illas non probasse. optime: nullae fuerint supplicationes.1 videsne me nihil de anni illius causa, nihil de eo quod tibi commune cum summis viris esse videatur, sed de tuis propriis sceleribus ex te quaerere? nulla supplicatio fuerit. cedo quis umquam cenarit atratus? ita enim illud epulum est funebre ut munus sit funeris, epulae quidem ipsae dignitatis.2
さらに私は、あなたがどのような思惑で、あるいはいかなる精神によって、私の親しい友であるクィントゥス・アリウスの祝宴において喪服を身にまとって横たわるという挙に出たのか、そのことをあなたから聞き知りたい。そのようなことを誰が見たことがあり、誰が聞いたことがあろうか。いかなる前例によって、いかなる慣習によってあなたはそうしたのか。あなたはあの感謝祭を承認しなかったと言うだろう。結構だ。感謝祭など存在しなかったとしよう。私が、あの年の政治的大義についても、あなたが最高峰の人物たちと共有しているように見える事柄についても一切あなたに問うてはおらず、ただあなた自身の固有の犯罪についてのみあなたに問うているのが分からないのか。感謝祭などなかったことにせよ。では言ってみよ、誰がかつて喪服をまとって会食したというのか。なぜなら、あの祝宴が葬礼のものであるというのは、務めが葬儀に属するのに対して、会食そのものは品格に属するという限りのことなのだから。
sed omitto epulum populi Romani, festum diem argento, veste, omni apparatu ornatuque visendo: quis umquam in luctu domestico, quis in funere familiari cenavit cum toga pulla? cui de balineis exeunti praeter te toga pulla umquam data est? Cum tot hominum milia accumberent, cum ipse epuli dominus, Q. Arrius, albatus esset, tu in templum Castoris te cum C. Fibulo atrato ceterisque tuis furiis funestum intulisti. quis tum non ingemuit, quis non doluit rei publicae casum? qui sermo alius in illo epulo fuit nisi hanc tantam et tam gravem civitatem subiectam esse non modo furori, verum etiam inrisioni tuae?
だが、ローマ人民の祝宴、銀器や祝服、目を見張るあらゆる仕度や装飾による祝日は措くとしても、私的な悲哀の中で、身内の葬儀において、誰がかつて喪服を着て会食したというのか。あなたを除いて、浴場から出てくる際に喪服を渡された者がかつて誰かいただろうか。あれほど何千人もの人々が横たわり、祝宴の主催者であるクィントゥス・アリウス自身が白衣をまとっていたというのに、あなたは喪服姿のガイウス・フィブルスやあなたの残りの復讐の狂神たちとともに、忌まわしい姿でカストル神殿へと足を踏み入れたのだ。そのとき、誰が嘆息しなかっただろうか、誰が国家の没落を痛嘆しなかっただろうか。あの祝宴において、この偉大で重厚な都市があなたの狂気のみならず嘲笑にすら屈服させられているという以外の、いかなる会話があっただろうか。
hunc tu morem ignorabas? numquam epulum videras? numquam puer aut adulescens inter cocos fueras? Fausti, adulescentis nobilissimi, paulo ante ex epulo magnificentissimo famem illam veterem tuam non expleras? quem accumbere atratum videras? dominum cum toga pulla et eius amicos ante convivium? quae tanta te tenuit amentia ut, nisi id fecisses quod fas non fuit, nisi violasses templum Castoris, nomen epuli, oculos civium, morem veterem, eius qui te invitarat auctoritatem, parum putares testificatum esse supplicationes te illas non putare?3
あなたはこの慣習を知らなかったのか。一度も祝宴を見たことがなかったのか。少年や青年の頃、料理人たちの間にいたことはなかったのか。高貴無比の青年ファウストゥスの極めて豪華な祝宴から、少し前にあなたのあの昔からの飢えを満たしたばかりではなかったのか。誰が喪服を着て横たわるのを見たというのか。宴会の前に主人が喪服をまとい、その友人たちもそうしているのを見たというのか。いかなる途方もない狂気があなたを捉えていたため、許されざることを行い、カストル神殿、祝宴の名、市民たちの目、古来の慣習、あなたを招待した主人の威信を冒涜しなければ、自分があの感謝祭を感謝祭と認めていないことが十分に証明されないと考えたのか。
quaero etiam illud ex te, quod privatus admisisti, in quo certe iam tibi dicere non licebit cum clarissimis viris causam tuam esse coniunctam, postulatusne sis lege Licinia et Iunia? edixeritne C. Memmius praetor ex ea lege ut adesses die tricensimo? cum is dies venisset, fecerisne quod in hac re publica non modo factum antea numquam est, sed in omni memoria est omnino inauditum? appellarisne tribunos plebis ne causam diceres—levius dixi; quamquam id ipsum esset et novum et non ferendum—sed appellarisne nominatim pestem illius anni, furiam patriae, tempestatem rei publicae, Clodium. qui tamen cum iure, cum more, cum potestate iudicium impedire non posset, rediit ad illam vim et furorem suum, ducemque se militibus tuis praebuit. in quo ne quid a me dictum in te potius putes quam abs te esse quaesitum, nullum onus imponam mihi testimoni: quae mihi brevi tempore ex eodem isto loco video esse dicenda servabo, teque non arguam, sed, ut in ceteris rebus feci, rogabo.
さらに私は、あなたが私人として犯したことについて、その点において今やあなたの訴因が極めて高名な人物たちのそれと結びついていると主張することは確実に許されないはずのことについて、あなたに問う。あなたはリキニウス・ユニウス法によって告発されたのではないか。法務官ガイウス・メンミウスはあの法に基づき、あなたが三十日目に出廷するよう布告したのではないか。その日が到来したとき、あなたはこの国家において過去に一度もなされたことがないばかりか、あらゆる記憶の中でまったく前代未聞であったことを行ったのではないか。弁論を免れようとして護民官たちに訴願したのではないか――これはまだ控えめに言ったまでだ。それ自体が前代未聞で容認できないことではあるが――、そうではなく、あの年の災厄、祖国の狂神、国家の嵐であるクロディウスに名指しで訴願したのではないか。しかしクロディウスは、法によっても、慣習によっても、権能によっても裁判を阻止することができなかったため、あの己の暴力と狂気へと立ち戻り、あなたの手兵たちに自らを指揮官として差し出したのだ。この件において、私があなたに尋問したというよりはあなたを攻撃するために語ったなどとあなたが思わないように、私は自分にいかなる証言の重荷も課すことはしない。近い将来、まさにその同じ場所から私が語るべきであると自ら理解している事柄は取っておくことにし、あなたを論難するのではなく、他の事柄で行ったのと同様に、ただあなたに問うだけにしよう。
- 30nullae fuerint supplicationes
完了接続法による譲歩(coniunctivus concessivus)。ウァティニウスが「自分は元老院の決議した感謝祭を承認しなかった」と言い訳することを想定し、キケロが議論のために相手の前提を仮に認める表現(「感謝祭などなかったとしよう」)。直後の nulla supplicatio fuerit も同構文の反復である。
- 30ita enim illud epulum est funebre ut munus sit funeris, epulae quidem ipsae dignitatis
制限的・限定的な結果節(ita... ut...)。アリウスの催した催しが「葬礼の(funebre)」と形容されるのは、付随する剣闘士興行等の義務(munus)が葬儀(funeris)に属する限りのことであり、会食(epulae)そのものは名誉や品格(dignitatis、性質の属格)を表す公的な場であるという対比を示す。
- 32supplicationes te illas non putare
非人称受動 testificatum esse の意味上の主語節(対格不定詞構文)の内部にある従属的な対格不定詞。動詞 putare は述語補語を伴わずに「それらを(正当な)感謝祭と見なす/勘定に入れる」という意味で用いられており、全体として「あなたがそれらの感謝祭を感謝祭と認めていないこと」を表す。
