← キケロ

セスティウス弁護

§25-28

市民と元老院の喪服による抵抗とガビニウスの威嚇

護民官によるキケロ追放と執政官への属州配分に関する法案公布を受け、騎士身分と市民はカピトリウムに集まり喪服をまとってキケロ擁護を決議し、元老院も同調したが執政官ガビニウスはこれを侮蔑・拒絶した。元老院を飛び出した執政官は民会を招集し、元老院と騎士身分を激しく威嚇する演説を行った。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§25

​qua re patefacta—neque enim dissimulari tantum scelus poterat nec latere—promulgantur uno eodemque tempore rogationes ab eodem tribuno de mea pernicie et de provinciis consulum nominatim. hic tum senatus sollicitus, vos, equites Romani, excitati, Italia cuncta permota, omnes denique omnium generum atque ordinum cives summae rei publicae1 a consulibus atque a summo imperio petendum esse auxilium arbitrabantur, cum illi soli essent praeter furiosum illum tribunum duo rei publicae turbines, qui non modo praecipitanti patriae non subvenirent, sed eam nimium tarde concidere maererent. flagitabatur ab his cotidie cum querelis bonorum omnium tum etiam precibus senatus, ut meam causam susciperent, agerent aliquid, denique ad senatum referrent: non modo negando, sed etiam inridendo amplissimum quemque illius ordinis insequebantur.

この密約が露見すると――これほどの大罪は隠蔽することも潜伏させることもできなかったからである――、同じ平民護民官によって、私の破滅に関する法案と、名指しで執政官たちの属州に関する法案とが、全く同時に公布される。 ここで不安を募らせた元老院、奮起したあなたがたローマの騎士、激しく動揺した全イタリア、そしてあらゆる身分と階層のすべての市民は、国家の存亡のために執政官たちと最高権力に助けを求めるべきだと考えた。あの狂乱の護民官のほかにはただ彼らだけが国家にとっての二つの大嵐であり、滅亡へと突き進む祖国を救援しないばかりか、国家の崩壊があまりに遅いと嘆いていたにもかかわらず。あらゆる善き人々の悲嘆と元老院の懇願をもって、私の事件を引き受け、何らかの手を打ち、ついには元老院に諮問するよう彼らに日々強く要求されたが、彼らは拒絶するだけでなく、嘲笑をもってその身分の最上位の者たちを攻撃した。

§26

​hic subito cum incredibilis in Capitolium multitudo ex tota urbe cunctaque Italia convenisset, vestem mutandam omnes meque iam omni ratione, privato consilio, quoniam publicis ducibus res publica careret, defendendum putarunt. erat eodem tempore senatus in aede Concordiae, quod ipsum templum repraesentabat memoriam consulatus mei, cum flens universus ordo cincinnatum consulem orabat; nam alter ille horridus et severus consulto se domi continebat. qua tum superbia caenum illud ac labes amplissimi ordinis preces et clarissimorum civium lacrimas repudiavit! me ipsum ut contempsit helluo patriae! nam quid ego patrimoni dicam, quod ille tum cum quaestum faceret amisit? venistis ad senatum, vos, inquam, equites Romani et omnes boni veste mutata, vosque pro meo capite ad pedes lenonis impurissimi proiecistis, cum, vestris precibus ab latrone illo repudiatis, vir incredibili fide, magnitudine animi, constantia, L. Ninnius, ad senatum de re publica rettulit, senatusque frequens vestem pro mea salute mutandam censuit.

このとき突如として、都全体および全イタリアから途方もない大群衆がカピトリウムへと集まり、全員が喪服に着替え、公的な指導者を国家が欠いている以上、私的な決意により、今やあらゆる手立てで私を擁護すべきだと判断した。その同じ時、元老院はコンコルディア神殿に集まっていたが――この神殿自体が私の執政官職の記憶を如実に思い起こさせるものであった――、身分全体が涙ながらに、髪を縮らせた執政官に懇願していた。というのも、あのもう一人の無骨で厳格な執政官は、意図して自宅に引き籠もっていたからである。その時、あの汚泥にして破滅の権化は、最高位の身分の懇願と、最も高名な市民たちの涙を、どれほどの傲慢さをもって拒絶したことか。祖国の貪食者は、私自身をいかに侮蔑したことか。彼が金儲けをしていた時に浪費した父祖の遺産について、私が今さら何を言おうか。あなたがたは元老院へと赴いた、そう、喪服に着替えたあなたがたローマの騎士、そしてすべての善き人々よ。そしてあなたがたは私の生命のために、最も不潔な女衒の足元に身を投げ出した。あの盗賊によってあなたがたの懇願が拒絶されると、類まれな信義、精神の偉大さ、堅忍不抜の士たるルキウス・ニンニウスが元老院に国家について諮問し、満場の元老院は私の身の安全のために喪服に着替えるべきであると議決した。

§27

O diem illum, iudices, funestum senatui bonisque omnibus, rei publicae luctuosum, mihi ad domesticum maerorem gravem, ad posteritatis memoriam gloriosum! quid enim quisquam potest ex omni memoria sumere inlustrius quam pro uno civi et bonos omnis privato consensu et universum senatum publico consilio mutasse vestem? quae quidem tum mutatio non deprecationis est causa facta, sed luctus: quem enim deprecarere,2 cum omnes essent sordidati, cumque hoc satis esset3 signi esse improbum, qui mutata veste non esset? hac mutatione vestis facta tanto in luctu civitatis, omitto quid ille tribunus omnium rerum divinarum humanarumque praedo fecerit, qui adesse nobilissimos adulescentis, honestissimos equites Romanos, deprecatores salutis meae iusserit, eosque operarum suarum gladiis et lapidibus obiecerit: de consulibus loquor, quorum fide res publica niti debuit.

裁判人の方々、元老院とすべての善き人々にとって不吉で、国家にとって嘆かわしく、私にとっては家庭の深い悲しみとなるも、後世の記憶にとっては栄光あるあの日よ。一人の市民のために、すべての善き人々が私的な一致をもって、また元老院全体が公的な議決をもって喪服に着替えたこと以上に輝かしい例を、一体誰が全歴史の記憶から引き出すことができようか。その衣服の着替えは、嘆願のためになされたのではなく、哀悼のためになされたのである。全員が喪服をまとっており、このことが、喪服に着替えていない者は悪漢であることの十分な証拠となっていたときに、一体誰に嘆願しえただろうか。国家のこれほどの大いなる悲嘆の中でこの衣服の着替えが行われた際、神事と人事を問わずあらゆるものの略奪者たるあの護民官が、私の安全を嘆願する最も高貴な若者たち、最も高潔なローマの騎士たちを出頭させ、彼らを自らの手先の剣や投石の前に晒したことは不問に付そう。私は、国家がその信義を頼みとすべきであった執政官たちについて語っているのである。

§28

​exanimatus evolat ex senatu, non minus perturbato animo atque vultu quam si annis ante paucis in creditorum conventum incidisset; advocat contionem, habet orationem talem consul qualem numquam Catilina victor habuisset: errare homines si etiam tum senatum aliquid in re publica posse arbitrarentur; equites vero Romanos daturos illius diei poenas quo me consule cum gladiis in clivo Capitolino fuissent; venisse tempus iis qui in timore fuissent—coniuratos videlicet dicebat—ulciscendi se. si dixisset haec solum, omni supplicio esset dignus; nam oratio ipsa consulis perniciosa potest rem publicam labefactare; quid fecerit videte.

息を切らして彼は元老院を飛び出すと、仮に数年前に債権者たちの集会に出くわしていた場合と何ら変わらぬ動揺した心と顔つきで、市民集会を招集し、勝利したカティリーナですら決して行わなかったような演説を執政官として行った。すなわち、元老院が国家においてなお何らかの力を持ちうると今でも考えているなら人々は誤っている、ローマの騎士たちは私が執政官であった折にカピトリウムの坂道で剣を帯びていたあの日の報いを受けることになる、恐怖に怯えていた者たち――明らかに共謀者たちのことである――が復讐を果たす時が来た、と。もし彼がこれらだけを口にしたのであっても、あらゆる処罰に値する。執政官の有害な演説そのものが国家を揺るがしうるからである。彼が何をなしたかを見よ。

構文注3 件
  1. 25summae rei publicae

    petendum esse auxilium に対する間接目的語の与格(「国家の最高善/存立のために」)と取る。auxilium にかかる客体属格(「国家の最高利益のための救済」)と解することも構文上可能であるが、国家全体が救済の受益者として提示されている文脈から与格として解するのがより自然である。

  2. 27quem enim deprecarere

    過去における潜在または反実仮想を表す接続法未完了過去(2人称単数は不定の主語「人は/誰もが」)。「一体誰に懇願しえただろうか(誰も懇願できる相手はいなかった)」という過去の視点における修辞的疑問文。

  3. 27hoc satis esset signi esse improbum, qui mutata veste non esset

    signi は指示代名詞 hoc にかかる部分属格(「このことが~の十分な証拠である」)。不定詞句 esse improbum の意味上の主語は、関係代名詞 qui の先行詞([eum])が省略された関係節 qui mutata veste non esset 全体であり、「喪服に着替えていない者は悪漢である」という命題をなす。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:25-28