← キケロ

セスティウス弁護

§29-32

ラミア追放の専横と弁護における自己の回顧

キケローは、執政官が無裁判の布告でルキウス・ラミアを追放し、市民や元老院に喪服の着用を禁じた専横を激しく糾弾し、セスティウスの弁護において自らの追放劇の経緯を詳述する必然性を説明する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§29

​L. Lamiam, qui cum me ipsum pro summa familiaritate quae mihi cum patre eius erat unice diligebat, tum pro re publica vel mortem oppetere cupiebat, in contione relegavit, edixitque ut ab urbe abesset milia passuum ducenta, quod esset ausus1 pro civi, pro bene merito civi, pro amico, pro re publica deprecari. quid hoc homine facias, aut quo civem importunum aut quo potius hostem tam sceleratum reserves? qui, ut omittam cetera quae sunt ei cum conlega immani impuroque coniuncta atque communia, hoc unum habet proprium, ut ex urbe expulerit, relegarit non dico equitem Romanum, non ornatissimum atque optimum virum, non amicissimum rei publicae civem, non illo ipso tempore una cum senatu et cum bonis omnibus casum amici reique publicae lugentem, sed civem Romanum sine ullo iudicio ut edicto ex patria consul eiecerit.2

彼は、私と彼の父との極めて親密な間柄ゆえに私自身を無二の情をもって愛し、かつ国家のために死をもいとわぬ覚悟を抱いていたルキウス・ラミアを、民会において追放し、市民のために、功績ある市民のために、友のために、国家のために嘆願することをあえてしたという理由で、都から二百マイル離れるよう布告した。 この男を一体どう扱えばよいのか、また、これほど無軌道な市民を、いやこれほど罪深き国家の敵を、一体いかなる処罰のために取っておくというのか。彼は、残忍にして不潔な同僚執政官と共通するその他の悪業は措くとしても、都から追い出し、追放した――ローマの騎士をとは申しますまい、この上なく名誉ある最善の士を、国家にこの上なく忠実な市民を、まさにその時元老院やすべての善き人々と共に友と国家の災難を悼んでいた人物をとは申しますまい――いや、裁判も一切なしに、布告によって執政官が一人のローマ市民を祖国から追放したという、この唯一無二の暴挙を自らに固有のものとして持っているのである。

§30

​nihil acerbius socii et Latini ferre soliti sunt quam se, id quod perraro accidit, ex urbe exire a consulibus iuberi: atque illis erat tum reditus in suas civitates, ad suos Lares familiaris, et in illo communi incommodo nulla in quemquam propria ignominia nominatim cadebat. hoc vero quid est? exterminabit civis Romanos edicto consul a suis dis penatibus? expellet ex patria? deliget quem volet, damnabit atque eiciet nominatim? hic si umquam vos eos qui nunc estis in re publica fore putasset, si denique imaginem iudiciorum aut simulacrum aliquod futurum in civitate reliquum credidisset, umquam ausus esset senatum de re publica tollere, equitum Romanorum preces aspernari, civium denique omnium novis et inauditis edictis ius libertatemque pervertere?

同盟市民やラティウム市民すら、めったに起こらぬこととはいえ、執政官によって都から立ち去るよう命じられることほど辛く耐えがたいものはないと常々感じていた。それでも彼らには、自らの都市へ、自らの家庭の守護神のもとへと戻る道があり、その共通の不都合において、特定の個人に名指しで固有の不名誉が降りかかることはなかった。だが、これはいったい何事か。執政官が布告によって、ローマ市民を自らの家の守護神たちから引き離し追放するというのか。祖国から追い立てるというのか。自らの意のままに選び出し、名指しで断罪し放逐するというのか。もしこの男が、現に国家においてそうであるようなあなたがたの存在を予期していたなら、この都市に裁判の痕跡や何らかの形骸でも残るであろうと信じていたなら、元老院を国政から排除し、ローマの騎士たちの嘆願を一蹴し、前代未聞の奇怪な布告によってすべての市民の法と自由を覆す暴挙に、果たしてあえて出ただろうか。

§31

​etsi me attentissimis animis summa cum benignitate auditis, iudices, tamen vereor ne quis forte vestrum miretur quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita velit,3 aut quid ad P. Sesti causam eorum qui ante huius tribunatum rem publicam vexarunt delicta pertineant. mihi autem hoc propositum est ostendere, omnia consilia P. Sesti mentemque totius tribunatus hanc fuisse, ut adflictae et perditae rei publicae quantum posset mederetur. ac si in exponendis vulneribus illis de me ipso plura dicere videbor, ignoscitote; nam et illam meam cladem vos et omnes boni maximum esse rei publicae vulnus iudicastis, et P. Sestius est reus non suo, sed meo nomine: qui cum omnem vim sui tribunatus in mea salute consumpserit, necesse est meam causam praeteriti temporis cum huius praesenti defensione esse coniunctam.

裁判人の方々、あなたがたが最大の厚意をもって最も深い集中で私に耳を傾けてくださっているとはいえ、私のかくも長く、かくも遡った演説が何を意図しているのか、あるいはプブリウス・セスティウスの職務以前に国家を苦しめた者たちの罪過が、彼の訴訟と何の関係があるのかと、あなたがたの誰かが怪しんでおられるのではないかと私は懸念しております。しかし私の狙いは、プブリウス・セスティウスのすべての決断と、その護民官職全体の精神が、打ちひしがれ破滅に瀕した国家をできうる限り癒すことにあったと示すことにあります。そして、それらの傷を明らかにする中で、私自身について多くを語りすぎているように見えたとしても、どうかご容赦ください。なぜなら、あなたがたやすべての善き人々は、私のあの災難こそが国家にとって最大の傷であったと判断されましたし、プブリウス・セスティウスは彼自身の名においてではなく、私の名において告発されているからです。彼がその護民官職のすべての力を私の安全のために費やした以上、私の過去の事件が、彼の現在の弁護と不可分に結びついていることは必然なのです。

§32

erat igitur in luctu senatus, squalebat civitas publico consilio veste mutata, nullum erat Italiae municipium, nulla colonia, nulla praefectura, nulla Romae societas vectigalium, nullum conlegium aut concilium aut omnino aliquod commune consilium quod tum non honorificentissime de mea salute decrevisset: cum subito edicunt duo consules ut ad suum vestitum senatores redirent. quis umquam consul senatum ipsius decretis parere prohibuit? quis tyrannus miseros lugere vetuit? Parumne est, Piso, ut omittam Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres auctoritatem senatus,4 optimi cuiusque consilia contemneres, rem publicam proderes, consulare nomen adfligeres? etiamne edicere audebas ne maererent homines meam, suam, rei publicae calamitatem, ne hunc suum dolorem veste significarent? Sive illa vestis mutatio ad luctum ipsorum sive ad deprecandum valebat, quis umquam tam crudelis fuit qui prohiberet quemquam aut sibi maerere aut ceteris supplicare?

それゆえ、元老院は喪に服し、国家は公的な決議によって服を着替え汚れた姿となり、当時、私の安全についてこの上なく名誉ある決議を下さなかったイタリアの自治都市、植民市、管轄地、ローマの徴税組合、いかなる同業者組合や集会、総じていかなる公共の会議も存在しなかった。そのとき突如として、二人の執政官は元老院議員たちに平服へと戻るよう布告したのである。自らの決議に従うことを元老院に禁じた執政官が、かつて誰かいたであろうか。打ちひしがれた者たちが嘆き悲しむことを禁じた僭主が、かつていたであろうか。ピソよ、ガビニウスについては措くとしても、元老院の権威を無視し、最善の者たちの決断を軽蔑し、国家を裏切り、執政官の名を地に落とすほどに人々を欺いたことだけでは、まだ足りないというのか。人々が私の、彼ら自身の、国家の惨禍を嘆くことを禁じ、この自らの痛みを服によって表すことすら禁じる布告を出すことまで、お前はあえてしたというのか。あの衣服の着替えが彼ら自身の哀悼のためであったにせよ、嘆願のためであったにせよ、自らのために悲しむことも他者のために請願することも禁じるほど残酷な者が、かつて存在しただろうか。

構文注4 件
  1. 29quod esset ausus

    接続法過去完了 esset ausus は、話者(キケロー)自身の客観的事実としての理由ではなく、追放を命じた執政官の主観的・名目的な申し立て理由(alleged reason)を表す。

  2. 29hoc unum habet proprium, ut ex urbe expulerit, relegarit non dico equitem Romanum, non ornatissimum atque optimum virum, non amicissimum rei publicae civem, non illo ipso tempore una cum senatu et cum bonis omnibus casum amici reique publicae lugentem, sed civem Romanum sine ullo iudicio ut edicto ex patria consul eiecerit

    hoc unum proprium の内容を説明する接続詞 ut による名詞節構文。長大な挿入的修飾(non dico ... lugentem)を挟んだ後、主たる叙述内容を再開するために ut edicto ... consul eiecerit と ut が再反復(resumptive ut)されている点に注意。

  3. 31quid haec mea oratio tam longa aut tam alte repetita velit

    間接疑問節の動詞 velit は volo の接続法現在で、「何を意味しているのか」「何を意図しているのか」という語法(quid sibi velit と同種)。

  4. 32Parumne est, Piso, ut omittam Gabinium, quod tantum homines fefellisti ut neglegeres auctoritatem senatus

    quod は「〜という事実」を表す名詞節(実質辞的・事実の quod 節)を導き、parumne est(〜では不十分なのか)の真主語として機能している。続く ut neglegeres は tantum に呼応する結果の連続節。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:29-32