← キケロ

セスティウス弁護

§20-24

ピソとガビニウスの偽装とクロディウスとの密約

キケロは前年の二人の執政官を回想し、ガビニウスが無能と放埓ゆえに誰をも欺かなかったのに対し、ピソはその陰鬱な風貌と家柄、俗悪な快楽主義を隠蔽した偽装によって人々を欺いた経緯を詳述する。そして、無力なはずの彼らが執政官職という剣を得てクロディウスと密約を結び、属州と引き換えに国家とキケロを売り渡した背信を糾弾する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§20

​erat hic omnium sermo: est tamen rei publicae magnum firmumque subsidium; habeo quem opponam labi illi atque caeno; vultu me dius fidius conlegae sui libidinem levitatemque franget; habebit senatus in hunc annum quem sequatur; non deerit auctor et dux bonis. mihi denique homines praecipue gratulabantur, quod habiturus essem contra tribunum plebis furiosum et audacem cum amicum et adfinem tum etiam fortem et gravem consulem. atque eorum alter fefellit neminem. quis enim clavum tanti imperi tenere et gubernacula rei publicae tractare in maximo cursu ac fluctibus posse arbitraretur hominem emersum subito ex diuturnis tenebris lustrorum ac stuprorum, vino, ganeis, lenociniis adulteriisque confectum? cum is praeter spem in altissimo gradu alienis opibus positus esset, qui non modo tempestatem impendentem intueri temulentus, sed ne lucem quidem insolitam aspicere posset.

すべての人々の噂はこうであった。 「それでもなお国家には偉大で堅固な支えがある。あの破滅と汚泥に立ち向かわせる人物を私は持っている。信義の神にかけて、その容貌によって自らの同僚の放縦と軽薄さを打ち砕くだろう。元老院はこの年、従うべき人物を持つだろう。善き人々にとっての主唱者と指導者が欠けることはない。」 最後に人々は私に対してとりわけ祝意を表していた。狂乱し大胆不敵な平民護民官に対して、友人であり姻戚であるだけでなく、勇敢で重厚な執政官をも持つことになるだろうから、という理由で。 そして彼らのうちの一方は誰も欺かなかった。なぜなら、酒や居酒屋、女衒の斡旋や姦通によって衰弱し、売春宿と密通の長年の闇から突如として現れた人物が、最大の疾走と激浪の中でかくも大いなる帝国の舵柄を握り、国家の舵を操ることができるなどと、誰が考えただろうか。彼が望みもしなかったのに他人の富によって最高位に据えられた時、泥酔した彼は迫り来る嵐を見つめるどころか、見慣れぬ光を見ることすらできなかったのだから。

§21

​alter multos plane in omnis partis fefellit; erat enim hominum opinioni nobilitate ipsa, blanda conciliatricula,1 commendatus. omnes boni semper nobilitati favemus, et quia utile est rei publicae nobilis homines esse dignos maioribus suis, et quia valet apud nos clarorum hominum et bene de re publica meritorum memoria, etiam mortuorum. quia tristem semper, quia taciturnum, quia subhorridum atque incultum videbant, et quod erat eo nomine ut ingenerata familiae frugalitas videretur, favebant, gaudebant, et ad integritatem maiorum spe sua hominem vocabant materni generis obliti.2

もう一方は、明らかに全方位にわたって多くの人々を欺いた。というのも彼は、魅力的な仲介者である門閥そのものによって、人々の評判へと推薦されていたからである。われわれすべての善き人々は常に門閥を支持する。それは門閥の人間がその祖先にふさわしい人物であることが国家にとって有益であるからであり、また名高い人々や国家に功績のあった人々の記憶が、死者であってもわれわれの間で力を持つからである。人々は、常に陰気で、寡黙で、やや無骨で粗野な彼を見、また質素倹約がその家柄に生まれついていると思われるような名を彼が持っていたために、母方の血統を忘れて彼を支持し、喜び、自らの期待をもって彼を祖先の高潔さへと招き寄せたのである。

§22

​ego autem,—vere dicam, iudices,— tantum esse in homine sceleris, audaciae, crudelitatis, quantum ipse cum re publica sensi, numquam putavi. nequam esse hominem et levem et falsa opinione hominum ab adulescentia commendatum sciebam; etenim animus eius vultu, flagitia parietibus tegebantur. sed haec obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non possit. videbamus genus vitae, desidiam, inertiam; inclusas eius libidines qui paulo propius accesserant intuebantur; denique etiam sermo nobis ansas dabat quibus reconditos eius sensus tenere possemus.

しかし裁判人の方々、真実を申せば、私自身が国家とともに味わったほどの犯罪、大胆さ、残虐さがこの男にあるとは、私は決して思いもしなかった。この男が悪劣で軽薄であり、幼少期からの人々の誤った評判によって推薦されていたことは知っていた。実際、彼の内面は容貌によって、悪行は壁によって隠されていた。しかしこの遮蔽は永続的なものではなく、また好奇の目で見透かせないほど覆い隠されていたわけでもない。われわれはその生き方、怠惰、無気力を目撃していたし、もう少し近づいた者たちは、彼が内に秘めた情欲を観察していた。ついにはその会話すら、われわれが彼の隠された本心をつかむ手がかりを与えていた。

§23

​laudabat homo doctus philosophos nescio quos, neque eorum tamen nomina poterat dicere, sed tamen eos laudabat maxime qui dicuntur praeter ceteros esse auctores et laudatores voluptatis; cuius et quo tempore et quo modo non quaerebat, verbum ipsum omnibus viribus animi et corporis devorarat; eosdemque praeclare dicere aiebat sapientis omnia sua causa facere, rem publicam capessere hominem bene sanum non oportere, nihil esse praestabilius otiosa vita, plena et conferta voluptatibus; eos autem qui dicerent dignitati esse serviendum, rei publicae consulendum, offici rationem in omni vita, non commodi esse ducendam, adeunda pro patria pericula, vulnera excipienda, mortem oppetendam, vaticinari atque insanire dicebat.

この教養人を気取る男は、どこの誰とも知れぬ哲学者たちを称賛していたが、その名前を挙げることはできなかった。しかしそれでも、とりわけ快楽の提唱者であり賞賛者であると言われる哲学者たちを最も称賛していた。快楽がどのようなもので、いつ、どのようにして生じるのかを詮索することはなく、「快楽」という言葉そのものを心身のあらゆる力で貪り食っていた。そして同じ哲学者たちが、賢者はすべてを自分のために行う、正気な人間は国政に携わるべきではない、快楽に満ち溢れた閑暇な生活ほど優れたものはない、と見事に語っていると主張した。その一方で、尊厳に仕えるべきであり、国家の配慮をすべきであり、全生涯において損得ではなく義務の考慮を第一とすべきであり、祖国のために危険に立ち向かい、傷を受け、死に臨むべきであると語る者たちについては、預言めいた妄言を吐き、狂気じみていると言っていた。

§24

​ex his adsiduis eius cotidianisque sermonibus, et quod videbam quibuscum hominibus in interiore parte aedium viveret, et quod ita domus ipsa fumabat ut multa eius consortionis indicia redolerent, statuebam sic, boni nihil ab illis nugis exspectandum, mali quidem certe nihil pertimescendum. sed ita est, iudices, ut, si gladium parvo puero aut si imbecillo seni aut debili dederis, ipse impetu suo nemini noceat, sin ad nudum vel fortissimi viri corpus accesserit, possit acie ipsa et ferri viribus vulnerare: cum hominibus enervatis atque exsanguibus consulatus tamquam gladius esset datus,3 qui per se pungere neminem umquam potuissent, ii summi imperi nomine armati rem publicam contrucidarunt. foedus fecerunt cum tribuno plebis palam, ut ab eo provincias acciperent quas ipsi vellent, exercitum et pecuniam quantam vellent, ea lege, si4 ipsi prius tribuno plebis adflictam et constrictam rem publicam tradidissent: id autem foedus meo sanguine ictum sanciri posse dicebant.

彼のこうした絶え間ない日々の語りから、また彼が邸宅の奥深くでどのような人間たちと同居していたかを私が見ていたことから、さらにその館自体がその交わりの多くの痕跡を匂わせるほど煙を上げていたことから、私は次のように判断していた。あのくだらぬ連中から善いことは何も期待できないが、悪いことも何一つ恐れるには及ばないと。しかし裁判人の方々、現実はこうなのです。幼い子供や、あるいは弱々しい老人や病弱な者に剣を与えても、彼自身はその勢いでは誰も傷つけないが、仮に最も屈強な男の裸身に近づけば、刃そのものと鉄の力によって傷つけることができるように、本来なら自力では誰をも決して刺すことなどできなかったであろう、気力も血の気も失せた男たちに執政官職が剣のように与えられたとき、彼らは最高統治権の名で武装して国家を虐殺したのです。彼らは平民護民官と公然と同盟を結び、彼から自ら望む属州と、望むだけの軍隊と資金を受け取る代わりに、打ち倒され拘束された国家を自らが先に平民護民官に引き渡すという条件をつけました。しかも彼らは、この盟約は私の血を流すことによって批准されうると語っていたのです。

構文注4 件
  1. 21blanda conciliatricula

    抽象名詞 nobilitate ipsa に同格として添えられた縮小辞名詞句。「魅惑的な小仲介者」「甘言を弄する周旋人」の意。名門貴族の身分が、有権者や世論に対して本人の徳性を勝手に推薦・調停してしまう欺瞞的な魅力を、擬人化によって皮肉を込めて表現している。

  2. 21materni generis obliti

    分詞 obliti は主節の主語(善き人々・ローマ市民)と一致し、属格 materni generis を目的語に取っている(忘却を表す動詞の構文)。ピソの母方がガリア・キサルピナのプラケンティア出身(カルウェンティウス家)であった出自を、市民が父方の名門カルプルニウス氏族の威光に眩惑されて忘れていたことを指す。

  3. 24cum hominibus enervatis atque exsanguibus consulatus tamquam gladius esset datus

    直前の比喩(sed ita est... ut, si gladium... dederis... possit... vulnerare)を受けて、現実の事態へと適用する状況・理由の cum 節。接続法過去完了 esset datus は、比喩の枠組みに対応した状況設定を示す。主節の主語 ii は先行する与格 hominibus を指し、関係節 qui... potuissent の挿入を経て主動詞 contrucidarunt へと結びつく。

  4. 24ea lege, si

    「〜という条件で」を意味する定型的な条件表現。指示代名詞女性単数奪格 ea lege(条件・条項の奪格)が後続の si 節(接続法過去完了 tradidissent)の内容を先取りして指定している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi022.humanitext-lat2:20-24