- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:60-64
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、スラが陰謀のためにポンペイ人を煽動したという告発を、植民者とポンペイ人双方がスラに寄せる信頼を根拠に退け、兄弟カエキリウスが提出した法案も判決の覆滅ではなく刑罰の緩和を意図した兄弟愛の表れであったと弁護する。
iam vero quod obiecit Pompeianos esse a Sulla impulsos ut ad istam coniurationem atque ad hoc nefarium facinus accederent, id cuius modi sit intellegere non possum.1 an tibi Pompeiani coniurasse videntur? quis hoc dixit umquam, aut quae fuit istius rei vel minima suspicio? 'Diiunxit,' inquit, 'eos a colonis ut hoc discidio ac dissensione facta oppidum in sua potestate posset per Pompeianos habere.' primum omnis Pompeianorum colonorumque dissensio delata ad patronos est, cum iam inveterasset ac multos annos esset agitata; deinde ita a patronis res cognita est ut nulla in re a ceterorum sententiis Sulla dissenserit; postremo coloni ipsi sic intellegunt, non Pompeianos a Sulla magis quam sese esse defensos.
さて実のところ、ポンペイ人たちがかの陰謀およびこの忌まわしい凶行に加担するようスラによって煽動されたと告発人が非難したことについて、それがどのような性質のものか私には理解できません。あなたにはポンペイ人たちが陰謀に加わったように思えるのですか。誰がかつてそのようなことを言いましたか、あるいはその件についてごくわずかでも疑念が存在したでしょうか。「彼は」と告発人は言います、「この分裂と不和を生じさせ、ポンペイ人を介して町を自分の支配下に置くことができるようにするため、彼らを植民者たちから引き離したのだ」と。第一に、ポンペイ人と植民者たちのあらゆる不和は、すでに長年のものとなり何年間も議論された後に、保護者たちのもとへ持ち込まれました。第二に、保護者たちによる事実審査は、スラが他の者たちの見解と何一つ食い違わない形で行われました。最後に、植民者たち自身が、ポンペイ人がスラによって自分たち以上に弁護されたのではないと明確に理解しています。
atque hoc, iudices, ex hac frequentia colonorum, honestissimorum hominum, intellegere potestis, qui adsunt, laborant, hunc patronum, defensorem, custodem illius coloniae si in omni fortuna atque omni honore incolumem habere non potuerunt, in hoc tamen casu in quo adflictus iacet per vos iuvari conservarique cupiunt. adsunt pari studio Pompeiani, qui ab istis etiam in crimen vocantur; qui ita de ambulatione ac de suffragiis suis2 cum colonis dissenserunt ut idem de communi salute sentirent.
そして審判人の方々、このことは、ここに居並び心配している最も高潔な人々である植民者たちの群れから理解できるはずです。彼らは、あの植民市の保護者であり弁護者であり守護者であるこの男を、あらゆる幸運と名誉において無傷のまま保つことができなかったとはいえ、彼が打ちひしがれて横たわっているこの苦境において、あなた方の手によって助けられ救われることを望んでいるのです。同じ熱意をもって、あの告発人たちによって告発さえされているポンペイ人たちも居合わせています。彼らは遊歩場と自らの投票権に関しては植民者たちと見解を異にしましたが、共通の安全に関しては同じ思いを抱いていました。
ac ne haec quidem P. Sullae mihi videtur silentio praetereunda esse virtus, quod, cum ab hoc illa colonia deducta sit, et cum commoda colonorum a fortunis Pompeianorum rei publicae fortuna diiunxerit, ita carus utrisque est atque iucundus ut non alteros demovisse sed utrosque constituisse videatur. at enim et gladiatores et omnis ista vis rogationis Caeciliae causa comparabatur. atque hoc loco in L. Caecilium, pudentissimum atque ornatissimum virum, vehementer invectus est. cuius ego de virtute et constantia, iudices, tantum dico, talem hunc in ista rogatione quam promulgarat non de tollenda, sed de levanda calamitate fratris sui fuisse ut consulere voluerit fratri, cum re publica pugnare noluerit; promulgarit impulsus amore fraterno, destiterit fratris auctoritate deductus.
さらに、プブリウス・スラの次の美徳も、私には沈黙のうちに見過ごされてはならないと思われます。すなわち、彼によってあの植民市が建設され、また国家の情勢が植民者の利益とポンペイ人の財産とを切り離したにもかかわらず、彼はいずれの側からも愛され好まれており、一方を排除したのではなく双方を定着させたように見えるのです。しかし告発人は、「剣闘士たちも、あのすべての武力も、カエキリウス法案のために調達されていたのだ」と言います。そしてこの論点において、極めて慎み深く極めて立派な人物であるルキウス・カエキリウスを激しく攻撃しました。審判人の方々、彼の美徳と節操について私はただこれだけを申し上げます。自らの兄弟の災難を取り除くためではなく軽減するために彼が布告したあの法案において、彼は兄弟に配慮することを望みながらも国家と戦うことは望まない、そのような人物であったということです。彼は兄弟の愛に突き動かされて法案を布告し、兄弟の威厳によって説得されてこれを取り下げたのです。
atque in ea re per L. Caecilium Sulla accusatur in qua re est uterque laudandus. primum Caecilius—quid? 'id promulgavit in quo res iudicatas videbatur voluisse rescindere, ut restitueretur Sulla.' recte reprehendis; status enim rei publicae maxime iudicatis rebus continetur; neque ego tantum fraterno amori dandum arbitror ut quisquam, dum saluti suorum consulat, communem relinquat. at nihil de iudicio ferebat, sed poenam ambitus eam referebat quae fuerat nuper superioribus legibus constituta. itaque hac rogatione non iudicum sententia, sed legis vitium corrigebatur. nemo iudicium reprehendit, cum de poena queritur, sed legem. damnatio est enim iudicum, quae manebat, poena legis, quae levabatur.
しかもルキウス・カエキリウスを通じて、スラは双方が称賛されるべき事柄において告発されているのです。まずカエキリウスは何をしたというのでしょうか。「彼は、スラを復権させるために、確定判決を破棄しようとしたかのように見える法案を布告した」と。あなたの批判はもっともです。なぜなら国家の体制はとりわけ確定判決によって支えられているのであり、身内の安全に配慮するあまり共通の安全を見捨てるほどに兄弟愛を優先させるべきだと私も思わないからです。しかし彼は裁判に関しては何も提案しておらず、ただ以前の諸法によって最近定められていた不正選挙罪の刑罰を元に戻そうとしていたにすぎません。したがってこの法案によって正されようとしていたのは、審判人の評決ではなく、法の不備だったのです。刑罰について不服を述べる際、誰も裁判を批判しているのではなく、法を批判しているのです。なぜなら有罪宣告は審判人のものであってそのまま残り、刑罰は法のものであって軽減されるものだったからです。
noli igitur animos eorum ordinum qui praesunt iudiciis summa cum gravitate et dignitate alienare a causa. nemo labefactare iudicium est conatus, nihil est eius modi promulgatum, semper Caecilius in calamitate fratris sui iudicum potestatem perpetuandam, legis acerbitatem mitigandam putavit. sed quid ego de hoc plura disputem? dicerem fortasse, et facile et libenter dicerem, si paulo etiam longius quam finis cotidiani offici postulat L. Caecilium pietas et fraternus amor propulisset,3 implorarem sensus vestros, unius cuiusque indulgentiam in suos testarer, peterem veniam errato L. Caecili ex intimis vestris cogitationibus atque ex humanitate communi.
ですから、最大限の厳粛さと尊厳をもって法廷を司っているそれらの身分の心を、この訴訟から離反させようとしてはなりません。誰も裁判を揺るがそうとは企てておらず、そのような法案は何一つ布告されていません。カエキリウスは自らの兄弟の災難において、常に審判人の権能は恒久化されるべきであり、法の過酷さは和らげられるべきだと考えていたのです。しかし私がこれ以上このことについて論じる必要があるでしょうか。もしルキウス・カエキリウスを、敬愛と兄弟愛が日常の義務の限界が要求するよりも少しでも遠くへ駆り立てていたならば、私はおそらく、容易にまた喜んで語り、あなた方の情に訴え、身内に対する各人の寛容さを証言し、あなた方の心の奥底の思慮と共通の人間性からルキウス・カエキリウスの過ちへの赦しを求めたことでしょう。
- 60iam vero quod obiecit Pompeianos esse a Sulla impulsos ut ad istam coniurationem atque ad hoc nefarium facinus accederent, id cuius modi sit intellegere non possum
quod obiecit... facinus accederent の quod 節は主題提示(「〜と非難した点に関しては」)として機能し、指示代名詞 id によって受けられている。全体の文構造は、先行する従属節を id が総括して間接疑問節(id cuius modi sit)の主語となり、その間接疑問節全体が intellegere の目的語となる先取り・照応関係を示している。
- 61de ambulatione ac de suffragiis suis
ポンペイの旧市民とスラの植民者との間に生じた地域紛争の具体的内容を示す前置詞句。ambulatio は公共の遊歩場・散策路の利用権を指し、suffragia は地方自治体における投票権・政治的権利を指す。両者が利害対立を抱えつつも国家の存亡に関しては一致していたことを対比(ita... ut...)によって強調している。
- 64dicerem fortasse, et facile et libenter dicerem, si paulo etiam longius quam finis cotidiani offici postulat L. Caecilium pietas et fraternus amor propulisset
混合型の反実仮想文。条件節(protasis)は接続法過去完了 propulisset を用いて過去の事実と反対の仮定(「もし愛が駆り立てていたならば」)を表し、帰結節(apodosis)は接続法未完了過去 dicerem, implorarem, testarer, peterem を用いて現在の反実仮想(「今や喜んで語り、懇願しているところだろう」)を表している。
