- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:65-70
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは法案がスラの意向で撤回されたことと暴動の懸念がアウトロニウスにあったことを示して具体的嫌疑を払拭し、弁論の焦点を被告の品性へと移し、陰謀の首謀者たちの凶悪な本性とスラとを対比する。
lex dies fuit proposita paucos, ferri coepta numquam, deposita est in senatu. Kalendis Ianuariis cum in Capitolium nos senatum convocassemus, nihil est actum prius, et id mandatu Sullae Q. Metellus praetor se loqui dixit Sullam illam rogationem de se nolle ferri. ex illo tempore L. Caecilius egit de re publica multa; agrariae legi, quae tota a me reprehensa et abiecta est, se intercessorem fore professus est, improbis largitionibus restitit, senatus auctoritatem numquam impedivit, ita se gessit in tribunatu ut onere deposito domestici offici nihil postea nisi de rei publicae commodis cogitarit.
法案が公示されていたのはほんの数日にすぎず、採決に付され始めたことは一度もなく、元老院において取り下げられました。1月1日、私たちがカピトリウムに元老院を招集した際、何よりも優先してこの件が取り上げられ、法務官クィントゥス・メテルスは、スラ自身が自分のためのあの法案の提出を望んでいないと、スラの委託を受けて自分が発言しているのだと言いました。それ以来、ルキウス・カエキリウスは国政において多くの働きをなしました。私によって全面的に批判され廃案とされた農地法に対して拒否権を行使すると公言し、不正なばら撒きに抵抗し、元老院の権威を決して妨げず、家庭の義務という重荷を下ろした後は国家の利益のことしか考えないように護民官職を務め上げました。
atque in ipsa rogatione ne per vim quid ageretur, quis tum nostrum Sullam aut Caecilium verebatur? nonne omnis ille terror, omnis seditionis timor atque opinio ex Autroni improbitate pendebat? eius voces, eius minae ferebantur, eius aspectus, concursatio, stipatio, greges hominum perditorum metum nobis seditionesque adferebant. itaque P. Sulla hoc importunissimo cum honoris tum etiam calamitatis socio atque comite et secundas fortunas amittere coactus est et in adversis sine ullo remedio atque adlevamento permanere.
そして、あの法案そのものにおいて暴力によって何かが行われないかについて、当時私たちのうちの誰がスラやカエキリウスを恐れていたでしょうか。あの恐怖、暴動への恐れと予想のすべては、アウトロニウスの悪徳に起因していたのではありませんか。彼の発言、彼の脅迫が取り沙汰され、彼の容貌、駆け回り、取り巻き、破滅的な徒党が、私たちに恐怖と暴動をもたらしていたのです。そのためプブリウス・スラは、栄誉においても災難においてもこの最も厄介な仲間かつ道連れのせいで、順境の幸運を失うことを余儀なくされただけでなく、逆境にあってもいかなる救済も慰めもないまま留まることを余儀なくされたのです。
hic tu epistulam meam saepe recitas quam ego ad Cn. Pompeium de meis rebus gestis et de summa re publica misi, et ex ea crimen aliquod in P. Sullam quaeris et, si furorem incredibilem biennio ante conceptum erupisse in meo consulatu scripsi, me hoc demonstrasse dicis, Sullam in illa fuisse superiore coniuratione. scilicet ego is sum qui existimem1 Cn. Pisonem et Catilinam et Vargunteium et Autronium nihil scelerate, nihil audacter ipsos per sese sine P. Sulla facere potuisse.
ここであなたは、私が自らの事績と国家の最高利益についてグナエウス・ポンペイウスに送った書簡をしばしば読み上げ、そこからプブリウス・スラに対する何らかの嫌疑を探し出し、もし私が2年前に企てられた信じがたい狂気が私の執政官期に爆発したと書いたなら、スラが先のあの陰謀に加担していたことを私が示したのだと主張します。グナエウス・ピソやカティリナ、ヴァルグンテイウス、アウトロニウスが、プブリウス・スラなしに自分たちだけで犯罪的なことや大胆なことを何一つ行えなかったと考えるような人間が、なるほどこの私であるというわけですね。
de quo etiam si quis dubitasset antea an id quod tu arguis cogitasset, ut interfecto patre tuo consul descenderet Kalendis Ianuariis cum lictoribus, sustulisti hanc suspicionem, cum dixisti hunc, ut Catilinam consulem efficeret, contra patrem tuum operas et manum comparasse. quod si tibi ego confitear, tu mihi concedas necesse est hunc, cum Catilinae suffragaretur, nihil de suo consulatu, quem iudicio amiserat, per vim recuperando cogitavisse. neque enim istorum facinorum tantorum, tam atrocium crimen, iudices, P. Sullae persona suscipit.
彼に関して、もし以前、あなたの主張するように、あなたの父を殺害した上で1月1日にリクトルを従えて執政官としてフォルムへ下ることを彼が企てたのかどうかについて疑っていた者がいたとしても、あなたが、スラはカティリナを執政官にするためにあなたの父に対して雇い人たちと徒党を集めたのだと言ったことによって、あなたはこの疑念を自ら取り除いたのです。もし私がそれを認めたとしても、カティリナを応援していた彼が、裁判によって失った自らの執政官職を暴力によって取り戻すことなど全く考えていなかったことを、あなたは私に認めざるを得ません。なぜなら、それほど大きく極悪非道な犯罪の容疑は、審判人の方々、プブリウス・スラの人物像には当てはまらないからです。
iam enim faciam criminibus omnibus fere dissolutis, contra atque in ceteris causis fieri solet, ut nunc denique de vita hominis ac de moribus dicam.2 etenim de principio studuit animus occurrere magnitudini criminis, satis facere exspectationi hominum, de me aliquid ipso qui accusatus eram dicere; nunc iam revocandi estis eo quo vos ipsa causa etiam tacente me cogit animos mentisque convertere. omnibus in rebus, iudices, quae graviores maioresque sunt, quid quisque voluerit, cogitarit, admiserit, non ex crimine, sed ex moribus eius qui arguitur est ponderandum. neque enim potest quisquam nostrum subito fingi neque cuiusquam repente vita mutari aut natura converti.
事実、ほぼすべての嫌疑を論破した今、私は他の訴訟で行われるのとは逆の順序で、いよいよ今こそ被告の生涯と品性について語ることにいたします。というのも、発端においては私の心は嫌疑の重大さに立ち向かい、人々の期待に応え、告発されていた私自身について何かを語ることに専心していたからです。しかし今や、私が沈黙していても事件そのものがあなた方の心と思考を向けざるを得ない場所へと、あなた方を呼び戻さねばなりません。審判人の方々、より重大でより大きなすべての事柄において、誰が何を望み、何を企て、何を犯したかは、嫌疑からではなく、告発されている者の品性から衡量されねばなりません。なぜなら、私たちの誰もが突然偽りの姿になれるものではなく、誰の生涯も突然変わり得ず、その本性が一変することもないからです。
circumspicite paulisper mentibus vestris, ut alia mittamus, hosce ipsos homines qui huic adfines sceleri fuerunt. Catilina contra rem publicam coniuravit. cuius aures umquam haec respuerunt? conatum esse audacter hominem a pueritia non solum intemperantia et scelere sed etiam consuetudine et studio in omni flagitio, stupro, caede versatum? quis eum contra patriam pugnantem perisse miratur quem semper omnes ad civile latrocinium natum putaverunt? quis Lentuli societates cum indicibus, quis insaniam libidinum, quis perversam atque impiam religionem recordatur qui illum aut nefarie cogitasse aut stulte sperasse miretur? quis de C. Cethego atque eius in Hispaniam profectione ac de volnere Q. Metelli Pii cogitat cui non ad illius poenam carcer aedificatus esse videatur?3
他のことは措くとしても、この凶行に関与したまさにこれらの人物たちを、しばし心の中で見回してみてください。カティリナは国家に対して陰謀を企てました。このことを拒絶した耳がかつてあったでしょうか。幼少期から無節操と犯罪だけでなく、習慣と愛好によってあらゆる破廉恥、密通、殺戮に浸っていた人間が、大胆な企てをなしたことをです。誰もが常に国内での強盗行為のために生まれてきたと考えていた人物が、祖国と戦って滅びたことを、誰が怪しむでしょうか。レントゥルスが密告者たちと結んだ関係、その狂気の欲望、その邪悪で不敬な信仰を思い起こす者で、彼が悪逆なことを企てたり、愚かな望みを抱いたりしたことを怪しむ者がいるでしょうか。ガイウス・ケテグスとそのヒスパニア行き、そしてクィントゥス・メテルス・ピウスの負傷について思いを巡らす者で、牢獄はまさに彼の処罰のために建てられたように思えない者がいるでしょうか。
- 67scilicet ego is sum qui existimem
反語的表現。「もちろん私は……と考えるような人間である(はずがない)」の意。小辞 scilicet(なるほど、もちろん)と関係代名詞 qui に導かれる性格・性状の接続法 existimem が組み合わさり、告発人の推論(ピソやカティリナらがスラなしには陰謀を実行できなかったとする見解)の不条理さを皮肉を込めて論駁している。
- 69iam enim faciam criminibus omnibus fere dissolutis, contra atque in ceteris causis fieri solet, ut nunc denique de vita hominis ac de moribus dicam
文の骨格は faciam... ut... dicam(……するように計らおう/語ることにしよう)という動詞 facio による結果名詞節の迂言的構文。criminibus omnibus fere dissolutis は絶対的奪格で「ほぼすべての嫌疑が解消されたので」の意。contra atque... は「〜とは反対に」という副詞句的挿入で、法廷弁論の通例(まず品性や前歴を論じてから具体的嫌疑に入る順序)を逆転させた弁論構成上の意図を説明している。
- 70cui non ad illius poenam carcer aedificatus esse videatur
先行詞(quis の文脈から暗示される人間)を受ける限定・性格の関係代名詞節で、動詞 videatur は接続法。cui は関係代名詞の与格で「〜にとって(思われる)」という判断の基準あるいは利害の与格を表す。ad illius poenam は目的を表す前置詞句(彼の処罰のために)であり、トゥッリアヌム牢獄の存在意義そのものがケテグスの悪行に対する処罰にあるかのように誇張的に表現されている。
