← キケロ

スッラ弁護

§55-59

ファウストゥスの書簡とシッティウスの動機

キケロは剣闘士購入がファウストゥスの正式な依頼による正当なものであることを手紙で論証し、次いでシッティウスのヒスパニア渡航が陰謀とは無関係な合法的商取引と債務整理のためであったことを示して告発の不当性を主張する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§55

​at litterae sunt Fausti,per quas ille precibus a P. Sulla petit ut emat gladiatores et ut hos ipsos emat, neque solum ad Sullam missae sed ad L. Caesarem, Q. Pompeium, C. Memmium, quorum de sententia tota res gesta est. 'at praefuit familiae Cornelius, libertus eius.' iam si in paranda familia nulla suspicio est, quis praefuerit nihil ad rem pertinet; sed tamen munere servili obtulit se ad ferramenta prospicienda, praefuit vero numquam, eaque res omni tempore per bellum, Fausti libertum, administrata est.

だがファウストゥスの手紙があり、その中で彼はプブリウス・スラに切に請願して剣闘士たちを買い取るよう、しかもこの者たち自身を買い取るよう求めており、その手紙はスラ宛てだけでなく、ルキウス・カエサル、クィントゥス・ポンペイウス、ガイウス・メンミウスにも送られ、彼らの意向に基づいて事の全容が執り行われたのです。「だが奴隷団を指揮したのは彼の解放奴隷コルネリウスだ」と。さて、奴隷団の調達に何の疑いもないとすれば、誰が指揮したかは本件に何ら関係がありません。しかしそれでも、彼は武具の手配に奴隷としての役務で自ら名乗り出ただけであり、指揮したことは決してなく、その件は全期間を通じてファウストゥスの解放奴隷ベッルスによって管理されたのです。

§56

​at enim Sittius est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut eam provinciam perturbaret. primum Sittius, iudices, L. Iulio C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Catilinae et suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob causam sed etiam ob necessariam causam, magna ratione cum Mauretaniae rege contracta. tum autem, illo profecto, Sulla procurante eius rem et gerente plurimis et pulcherrimis P. Sitti praediis venditis aes alienum eiusdem dissolutum est, ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis deminutis.1

しかし、「シッティウスはこの男によって、かの属州を撹乱するためにヒスパニア・ウルテリオルへ派遣されたのだ」と言われます。審判人の方々、まず第一にシッティウスは、ルキウス・ユリウスとガイウス・フィグルスが執政官の年に、カティリナの狂気やこの陰謀の嫌疑よりかなり前に出発しました。第二に、彼が出発したのは当時が最初ではなく、かなり前に同じ理由で同じ地域に数年間滞在したことがあった後のことであり、彼が出発したのも理由があってのことであるばかりでなく、マウレタニア王との大口の取引が結ばれたという不可避の理由によるものでさえありました。さらにその上、彼が出発した後、スラが彼の財産を管理し取り仕切る中で、プブリウス・シッティウスの極めて多くかつ優良な地所が売却されて彼の負債が完済され、他の者たちを犯罪へと駆り立てた原因、すなわち所有地を保持し続けたいという欲望は、地所を減らしたシッティウスには存在しなかったのです。

§57

​iam vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandare in ultimas terras!2 Vtrum quo facilius Romae ea quae conabatur efficeret, si in Hispania turbatum esset? at haec ipsa per se sine ulla coniunctione agebantur. an in tantis rebus, tam novis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis hominem amantissimum sui, familiarissimum, coniunctissimum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitrabatur? veri simile non est ut, quem in secundis rebus, quem in otio secum semper habuisset, hunc in adversis et in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret.

さて実のところ、ローマで殺戮を行い、この都市に火を放つことを望んでいた者が、自らの最も親しい友を身元から遠ざけ、世界の果てへと追いやるなど、いかに信じ難く、いかに不合理なことでしょうか。ヒスパニアで騒乱が起きれば、彼が企てていたことをローマでより容易に成し遂げられるから、とでもいうのでしょうか。しかし、これらの事柄自体は何の関連性もなく単独で進行していました。それとも、これほど重大な事柄において、これほど前代未聞で、これほど危険で、これほど不穏な企てにおいて、自分を最も愛し、最も親密で、親切と交わりと日頃の付き合いによって最も固く結ばれた人物を遠ざけるべきだと考えたのでしょうか。順境において、平穏な時において常に身辺に置いていた人物を、逆境において、また自らが企てていたあの騒乱において身元から遠ざけるなど、ありそうもないことです。

§58

​ipse autem Sittius—non enim mihi deserenda est causa amici veteris atque hospitis—is homo est aut ea familia ac disciplina ut hoc credi possit,3 eum bellum populo Romano facere voluisse? ut, cuius pater, cum ceteri deficerent finitimi ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram officio et fide, is sibi nefarium bellum contra patriam suscipiendum putaret? cuius aes alienum videmus, iudices, non libidine, sed negoti gerendi studio esse contractum, qui ita Romae debuit ut in provinciis et in regnis ei maximae pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut sui procuratores quicquam oneris absente se sustinerent; venire omnis suas possessiones et patrimonio se ornatissimo spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri creditorum suorum.

一方シッティウス自身について言えば――というのも私には古くからの友であり賓客である者の大義を見捨てるわけにはいかないからです――、彼がローマ人民に対して戦争を仕掛けることを望んだなどと信じられるような人物、あるいはそのような家柄と教育の出身なのでしょうか。他の近隣住民や境界の者たちが背反した時、自らの父が我が国家に対して類まれな忠義と信義を示して立ったというのに、その彼が祖国に対して忌まわしい戦争を引き受けるべきだと考えたでしょうか。審判人の方々、我々が見るところ、彼の負債は放蕩によってではなく、事業経営への熱意によって生じたものであり、彼はローマで負債を抱えていたとはいえ、属州や諸王国において彼には莫大な額の債権が存在していました。彼はそれを回収しに赴いた際、自分が留守の間代理人たちがいかなる負担も負うことのないよう配慮しました。彼は債権者の誰に対しても一切の遅延が生じるよりは、自らの全所有地が売却され、きわめて恵まれた父祖の遺産を剥ぎ取られる方を選んだのです。

§59

​A quo quidem genere, iudices, ego numquam timui, cum in illa rei publicae tempestate versarer. illud erat hominum genus horribile et pertimescendum qui tanto amore suas possessiones amplexi tenebant ut ab eis membra citius divelli ac distrahi posse diceres. Sittius numquam sibi cognationem cum praediis esse existimavit suis. itaque se non modo ex suspicione tanti sceleris verum etiam ex omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo vindicavit.

審判人の方々、国家のあの嵐のただ中に身を置いていた時、私が恐れたのは決してこのような類の人々ではありませんでした。恐ろしく警戒すべきであったのは、彼らから四肢が引き剥がされ引き裂かれる方がまだ早いと言えるほど強い愛着をもって所有地にしがみついていた人々の類でした。シッティウスは自らの地所との間に血縁関係があるなどとは決して思いませんでした。それゆえ彼は、このような大罪の嫌疑からだけでなく、人々のあらゆる風評からも、武力によってではなく自らの父祖の遺産によって自らの身の潔白を証明したのです。

構文注3 件
  1. 56ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis deminutis

    結果節(ut... non fuerit)の中で、関係節の先行詞(cupiditas retinendae possessionis)が挿入句的に同格として置かれ、主文の指示代名詞(ea)によって受け直されている構造。praediis deminutis は手段または原因の奪格(「地所が減らされたことによって」)。所有の与格 Sittio と結びつき、「所有地を保持し続けたいという欲望が、地所を減らしたシッティウスには存在しなかった」という帰結を導く。

  2. 57qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandare in ultimas terras!

    前出の illud(quam incredibile, quam absurdum)の内容を同格的に説明する対格不定詞構文(accusativus cum infinitivo)。関係節 qui... vellet(接続法未完了過去は譲歩的・特性の用法)が先行詞 eum に先行して置かれ(先取り・倒置)、主語対格 eum と不定詞 dimittere / amandare が呼応して「~が…を遠ざけるなどとは!」という強い驚きや不条理を表す。

  3. 58is homo est aut ea familia ac disciplina ut hoc credi possit

    述語としての代名詞 is / ea と結果・特性の ut 節(ut hoc credi possit)が相関する構文(「~なほどの人物、あるいはそのような家柄・教育の出身か」)。これに続く ut, cuius pater... putaret も同種の反語的・特性の結果節として並列され、前文の問いかけを重畳的に展開している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi015.humanitext-lat2:55-59