- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:26-28
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは、民事訴訟における法律家たちの煩瑣で滑稽な形式主義や抜け穴の作成を具体例を挙げて痛烈に風刺し、市民法の知識には執政官にふさわしい尊厳も人望も皆無であり、誰でも短期間で習得できる軽薄な技術にすぎないと論じる。
cum hoc fieri bellissime posset: 'fundus Sabinus meus est.' 'immo meus,' deinde iudicium, noluerunt. 'Fvndvs' inquit ' "qui est in agro qui sabinus vocatur." ' satis verbose; cedo quid postea? ' "eum ego ex iure Quiritium meum esse aio." ' quid tum? ' "inde ibi ego te ex iure manum consertum voco.1" ' quid huic tam loquaciter litigioso responderet ille unde petebatur2 non habebat. transit idem iuris consultus tibicinis Latini modo. ' "Vnde tu me" ' inquit ' "ex iure manum consertum vocasti, inde ibi ego te revoco." ' praetor interea ne pulchrum se ac beatum putaret atque aliquid ipse sua sponte loqueretur, ei quoque carmen compositum est cum ceteris rebus absurdum tum vero in illo: ' "Suis utrisque superstitibus praesentibus istam viam dico; ite viam." ' praesto aderat sapiens ille qui inire viam doceret. ' "redite viam." ' eodem duce redibant. haec iam tum apud illos barbatos ridicula, credo, videbantur, homines, cum recte atque in loco constitissent, iuberi abire ut, unde abissent, eodem statim redirent. isdem ineptiis fucata sunt illa omnia: ' "Quando te in iure conspicio" ' et haec: ' "anne tu dicas qua ex causa vindicaveris?" ' quae dum erant occulta, necessario ab eis qui ea tenebant petebantur; postea vero pervolgata atque in manibus iactata et excussa, inanissima prudentiae reperta sunt, fraudis autem et stultitiae plenissima.
「サビーニー地方の土地は私のものだ」「いや、私のものだ」と言って、その後に裁判へと進めば極めて円滑に済むはずだったのに、彼らはそれを望まなかった。「土地」と男は言う、「サビーニーと呼ばれる地域にあるところの」。ずいぶんと饒舌ではないか。さあ、その次は何か。「それを私はクゥイリーテースの法に基づき自分のものであると主張する」。ではその次は。「それゆえそこに、私は法に基づき手を組み合うべくそなたを呼び出す」。これほど多弁に係争を仕掛けてくる相手に、請求を受けている側の男は何と答えてよいかわからなかった。同じ法律家が、ラテンの笛吹きのように相手側へと歩み寄る。「そなたが私を」と彼は言う、「法に基づき手を組み合うべく呼び出した場所から、そこに私はそなたを呼び戻す」。その間、法務官が自らを立派で幸福な者と思い上がったり、何か自発的な言葉を口にしたりすることがないよう、彼のためにも、他の点でも荒唐無稽だが特に次の箇所において馬鹿げた定型文が作成された。「双方の証人が立ち会っているもとで、私はあの道を指示する。その道を行け」。道を進むよう指図するあの知者が、すぐそばに控えていた。「その道を戻れ」。彼らは同じ案内人に導かれて戻ってきた。
nam, cum permulta praeclare legibus essent constituta, ea iure consultorum ingeniis pleraque corrupta ac depravata sunt. mulieres omnis propter infirmitatem consili maiores in tutorum potestate esse voluerunt; hi invenerunt genera tutorum quae potestate mulierum continerentur. sacra interire illi noluerunt; horum ingenio senes ad coemptiones faciendas interimendorum sacrorum causa reperti sunt. in omni denique iure civili aequitatem reliquerunt, verba ipsa tenuerunt, ut, quia in alicuius libris exempli causa id nomen invenerant, putarunt omnis mulieres quae coemptionem facerent 'Gaias' vocari. iam illud mihi quidem mirum videri solet, tot homines, tam ingeniosos, post tot annos etiam nunc statuere non potuisse utrum 'diem tertium' an 'perendinum,' 'iudicem' an 'arbitrum,' 'rem' an 'litem' dici oporteret.
まさにその当時でさえ、あの髭を生やした先祖たちの間でも、これらは滑稽に見えたはずだと私は思う。人々が然るべき場所に正しく整列したというのに、立ち去ったまさにその場所へと直ちに戻るために立ち去るよう命じられるのだから。これらすべては、同じ愚にもつかない文言で飾り立てられている。「法廷においてそなたを見届けるとき」、あるいは「そなたはいかなる原因によって所有権を主張したのかを述べるか」などと。これらは秘儀とされていた間は、それを保持している者たちに必然的に求められていた。しかしその後、世に広く知れ渡り、人々の手の中で弄ばれ検証されるや、知恵としては極めて空虚であり、欺瞞と愚行に満ち満ちていることが露呈したのである。 実際、法律によって数多くの事柄が見事に定められていたにもかかわらず、その大部分は法律家たちの小細工によって腐敗させられ歪められた。
itaque, ut dixi, dignitas in ista scientia consularis numquam fuit, quae tota ex rebus fictis commenticiisque constaret, gratiae vero multo etiam minus. quod enim omnibus patet et aeque promptum est mihi et adversario meo, id esse gratum nullo pacto potest. itaque non modo benefici conlocandi spem sed etiam illud quod aliquamdiu fuit ' "licet consulere?" ' iam perdidistis. sapiens existimari nemo potest in ea prudentia quae neque extra Romam usquam neque Romae rebus prolatis3 quicquam valet. peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod sciunt omnes nullo modo possunt inter se discrepare. difficilis autem res ideo non putatur quod et perpaucis et minime obscuris litteris continetur. itaque si mihi, homini vehementer occupato, stomachum moveritis, triduo me iuris consultum esse profitebor. etenim quae de scripto aguntur, scripta sunt omnia, neque tamen quicquam tam anguste scriptum est quo ego non possim ' "Qua de re agitur" ' addere;4 quae consuluntur autem, minimo periculo respondentur. si id quod oportet responderis, idem videare respondisse quod Servius; sin aliter, etiam controversum ius nosse et tractare videare.
先祖たちは判断力の薄弱さを理由に、すべての女性が後見人の支配下にあることを望んだ。しかしこの者たちは、女性たちの支配に服するような類の後見人を発明した。先祖たちは家格の祭祀が絶えることを望まなかった。ところがこの者たちの小知によって、祭祀を消滅させる目的で売買婚を行うための老人が見つけ出された。要するに市民法の全体において、彼らは衡平を捨て去り、言葉そのものに固執したのである。その結果、誰かの書物の中に例としてその名が見出されたという理由だけで、売買婚を行うすべての女性が「ガイア」と呼ばれると彼らは考えた。ところで、これほど多くの聡明な人々が、これほどの年月を経てもなお、「三日目」と言うべきか「明後日」と言うべきか、「裁判人」と言うべきか「仲裁人」と言うべきか、「事件」と言うべきか「訴訟」と言うべきかをいまだに決定できないでいることは、私には実に奇異に思われてならない。 それゆえ、私が述べたように、完全に作り事と虚構から成り立つあの知識の中に執政官にふさわしい尊厳など決して存在しなかったし、人望に至ってはなおさら存在しなかった。誰にでも明白であり、私にも私の対戦相手にも等しく手に入るものが、恩恵として歓迎されることなど決してありえないからである。したがって、あなた方は恩恵を施す望みだけでなく、かつてしばらくの間存在していたあの「ご相談してもよろしいか」さえも、今や失ってしまったのだ。ローマの外ではどこでも、またローマの中でも休廷期には何らの役にも立たないような法学において、賢者と見なされうる者など一人もいない。誰もが知っている事柄において互いに見解を異にすることなど決してありえない以上、誰かが専門家と見なされることもありえない。また、極めてわずかで全く曖昧でない文字情報の中に収まっているがゆえに、それが困難な事柄だと見なされることもない。それゆえ、もしあなた方が大いに多忙なこの私の癇に障るような真似をするなら、私は三日で自分は法律家であると宣言して見せよう。なぜなら、書面に基づいて争われる事柄はすべて書き記されているが、かといって私が「係争の対象となる事柄について」という文言を付け加えられないほど狭く書かれたものなど何一つないからだ。また、相談を受ける事柄については、極めて小さな危険で回答できる。言うべき正しいことを答えたなら、セルウィウスと同じ回答をしたように見えるだろうし、仮に異なることを答えたなら、議論の分かれる法さえも熟知し扱っているように見えるだろうからだ。
- 26ex iure manum consertum voco
manum consertum は目的を表すスピーヌム(supine in -um)であり、vocare に係って「法に基づいて手を組み合う(係争地で互いに所有権を主張し争う)ために呼び出す」を意味する古態的な訴訟定型句である。manum は conserere(交える、結び合わせる)の直接目的語。
- 26unde petebatur
ille unde petebatur は法律用語で「財産の返還や履行を請求されていた者」、すなわち被告(is a quo petitur / reus)を指す非人称的構文。直訳の「そこから請求がなされていた彼」から「請求を受けていた側」と取る。
- 28rebus prolatis
res proferre は「司法・公務を延期・休止する」を意味するローマの公法用語であり、rebus prolatis は時を示す奪格(または奪格絶対構文)で「公務停止期間において」「法廷の休廷期において」を表す。
- 28quo ego non possim 'Qua de re agitur' addere
quo は ut eo に相当する関係副詞(結果節を導く接続詞的用法)で、先行する tam anguste(これほど狭く)と呼応し、「私が……と書き足すことができないほど狭く」という程度・結果を表す。
