- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:29-31
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケローは軍事の栄誉と弁論術が法学実務よりも名誉職獲得において遥かに優越していると論じ、戦争時には法学が役に立たなくなることを詩行を引いて示しつつ、カトーによる東方での戦功の過小評価に反論を開始する。
quapropter non solum illa gloria militaris vestris formulis atque actionibus anteponenda est verum etiam dicendi consuetudo longe et multum isti vestrae exercitationi ad honorem antecellit. itaque mihi videntur plerique initio multo hoc maluisse, post, cum id adsequi non potuissent, istuc potissimum sunt delapsi. Vt aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citharoedi fieri non potuerint, sic nos videmus, qui oratores evadere non potuerint, eos ad iuris studium devenire. Magnus dicendi labor, magna res, magna dignitas, summa autem gratia. etenim a vobis salubritas quaedam, ab eis qui dicunt salus ipsa petitur. deinde vestra responsa atque decreta et evertuntur saepe dicendo et sine defensione orationis firma esse non possunt. in qua si satis profecissem, parcius de eius laude dicerem; nunc nihil de me dico, sed de eis qui in dicendo magni sunt aut fuerunt.
それゆえ、あの軍事の栄誉があなた方の訴訟定型文や訴権に優先されるべきであるばかりでなく、弁論の修練もまた、名誉職の獲得という点であなた方のあの実務練習を遥かに、そして大いに凌駕しているのである。だからこそ、多くの者は当初はこちらを大いに選好していたものの、後になってそれを達成できなかったときに、まさにそちらへと転落したのだと私には思われる。ギリシアの芸人たちにおいて、キタラー弾きになれなかった者たちが笛吹きになると言われるように、弁論家として大成できなかった者たちが法学の実務へと流れ着くのを我々は目にする。弁論の労苦は大きく、その事業は重大であり、その尊厳は大きく、そして人気は最大である。実に、あなた方に求められるのはある種の健康維持にすぎないが、弁論を行う者たちに求められるのは救済そのものである。さらに、あなた方の回答や決定は弁論によって覆されることがしばしばであり、弁論の弁護なくして強固でありえない。もし私がその弁論において十分に上達していたなら、その称賛についてより控えめに語ったであろう。しかし今、私は自分自身についてではなく、弁論において偉大である者たち、あるいは偉大であった者たちについて語っているのである。
duae sint artes igitur quae possint locare homines in amplissimo gradu dignitatis, una imperatoris, altera oratoris boni. ab hoc enim pacis ornamenta retinentur, ab illo belli pericula repelluntur.1 ceterae tamen virtutes ipsae per se multum valent, iustitia, fides, pudor, temperantia; quibus te, Servi, excellere omnes intellegunt. sed nunc de studiis ad honorem appositis, non de insita cuiusque virtute disputo. omnia ista nobis studia de manibus excutiuntur, simul atque aliqui motus novus bellicum canere coepit. etenim, ut ait ingeniosus poeta et auctor valde bonus, 'proeliis promulgatis pellitur e medio' non solum ista vestra verbosa simulatio prudentiae sed etiam ipsa illa domina rerum, 'sapientia; vi geritur res, spernitur orator' non solum odiosus in dicendo ac loquax verum etiam 'bonus; horridus miles amatur,' vestrum vero studium totum iacet. 'non ex iure manum consertum, sed mage ferro' inquit 'rem repetunt.' quod si ita est, cedat, opinor, Sulpici, forum castris, otium militiae, stilus gladio, umbra soli; sit denique in civitate ea prima res propter quam ipsa est civitas omnium princeps.
したがって、人間を最高位の尊厳の階梯に就かせることができる技術は二つ、一つは軍司令官の技術、もう一つは優れた弁論家の技術であるとしよう。なぜなら、後者によって平和の美徳と秩序が保持され、前者によって戦争の危険が退けられるからである。もっとも、他の諸徳それ自体も極めて大きな価値を持つ。正義、誠実、慎み、自制がそれであり、セルウィウスよ、あなたがこれらにおいて優れていることは誰もが認めている。しかし今私が論じているのは、名誉職獲得に向けられた活動についてであって、各人に生まれつき備わった徳についてではない。それらあなた方のすべての職務は、何か新たな騒乱が軍団の進軍ラッパを鳴らし始めるや否や、我々の手から叩き落とされる。実に、才気ある詩人であり極めて優れた著作家が述べているように、「戦が布告されるや、真っ先に放逐される」のは、あなた方のあの饒舌な知者の見せかけだけでなく、事物の女主人たる「知恵そのもの」でもある。「力によって事が運ばれ、弁論家は」弁論において鼻持ちならず多弁な者だけでなく「優れた者でさえ蔑まれ、毛深い兵士が愛される」。そしてあなた方の学問は完全に打ち捨てられる。「法に基づいて手を組み合うのではなく、むしろ鉄剣によって」と彼は言う、「財産の回復を求める」と。もしそうであるならば、スルピキウスよ、法廷は兵営に、平穏は軍務に、鉄筆は剣に、日陰は陽光に道を譲るべきだと私は考える。要するに、それによって国家そのものが万物の覇者となったまさにその事業こそが、国家において第一のものとなるべきなのである。
verum haec Cato nimium nos nostris verbis magna facere demonstrat et oblitos esse bellum illud omne Mithridaticum cum mulierculis esse gestum. quod ego longe secus existimo, iudices; deque eo pauca disseram; neque enim causa in hoc continetur. nam si omnia bella quae cum Graecis gessimus contemnenda sunt, derideatur de rege Pyrrho triumphus M'. Curi, de Philippo T. Flaminini, de Aetolis M. Fulvi, de rege Perse L. Pauli, de Pseudophilippo Q. Metelli, de Corinthiis L. Mummi. sin haec bella gravissima victoriaeque eorum bellorum gratissimae fuerunt, cur Asiaticae nationes atque ille a te hostis contemnitur? atqui ex veterum rerum monumentis vel maximum bellum populum Romanum cum Antiocho gessisse video; cuius belli victor L. Scipio aequa parta cum P. fratre gloria, quam laudem ille Africa oppressa cognomine ipso prae se ferebat, eandem hic sibi ex Asiae nomine adsumpsit.2
しかしカトーは、我々が言葉によってこれらを過大に誇張しており、あのミトリダテスとの戦争全体がか弱い女ども相手に行われたものであることを忘れている、と論証してみせる。だが審判人諸君、私はこれとは全く異なって考えており、それについて少しく論じよう。弁論の本筋はこの点に含まれているわけではないからだ。というのも、もし我々がギリシア人たちと戦ったすべての戦争が軽視されるべきものだというなら、ピュロス王に対するマニウス・クリウスの凱旋式も、ピリッポスに対するティトゥス・フラミニヌスの、アイトーリア人に対するマルクス・フルウィウスの、ペルセウス王に対するルキウス・パウルス(パウッルス)の、偽ピリッポスに対するクィントゥス・メテッルスの、コリントス人に対するルキウス・ムンミウスの凱旋式も嘲笑されるべきことになろう。しかし、もしこれらの戦争が極めて重大なものであり、それらの戦争の勝利が極めて喜ばしいものであったならば、なぜアジアの諸民族が、そしてあの敵があなたによって軽視されるのか。それどころか、古代の歴史的記録から見ても、ローマの民がアンティオコスと戦った戦争は最大の部類に属するものであると私は理解している。その戦争の勝者ルキウス・スキピオは、兄プブリウスと等しい栄光を勝ち得て、兄がアフリカを制圧してその添え名そのものによって誇っていたのと同じ名誉を、自らはアジアの名から我がものとしたのである。
- 30ab hoc enim pacis ornamenta retinentur, ab illo belli pericula repelluntur
直前の二者(imperator と orator bonus)に対する指示代名詞の照応関係。古典ラテン語の規範的用法に従い、文脈上より近い位置にある後者(orator bonus)を指示代名詞 hic(ここでは奪格 ab hoc)が受け、より遠い位置にある前者(imperator)を ille(ab illo)が受けている。
- 31cuius belli victor L. Scipio aequa parta cum P. fratre gloria, quam laudem ille Africa oppressa cognomine ipso prae se ferebat, eandem hic sibi ex Asiae nomine adsumpsit
関係詞節が主節に先行し、被修飾名詞(laudem)が関係節内に取り込まれた構造(quam laudem... eandem [laudem]...)。関係節内の Africa oppressa は「奪格名詞+受動分詞」で「アフリカを制圧したことによって/制圧した上で」という原因・状況を示す。主節の主語は L. Scipio であり、aequa parta... gloria(絶対奪格)を伴いつつ、対格 eandem(laudem を受ける指示代名詞)が adsumpsit の目的語となっている。
