← キケロ

ムレナ弁護

§22-25

法律学の形式主義と軍事および雄弁の優位

キケロは法律学と軍事・弁論術の価値を対比し、法律学は形式主義的で些細な技術にすぎず執政官職獲得には資さないのに対し、軍事の功績と弁論の能力こそが国家を防衛し民衆の支持と最高の尊厳を得る道であると論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§22

​sed ut hoc omisso ad studiorum atque artium contentionem revertamur, qui potest dubitari quin1 ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignitatis rei militaris quam iuris civilis gloria? vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat; te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat; tu actionem instituis, ille aciem instruit; tu caves ne tui consultores, ille ne urbes aut castra capiantur; ille tenet et scit ut hostium copiae, tu ut aquae pluviae arceantur;2 ille exercitatus est in propagandis finibus, tuque in regendis. ac nimirum — dicendum est enim quod sentio — rei militaris virtus praestat ceteris omnibus. haec nomen populo Romano, haec huic urbi aeternam gloriam peperit, haec orbem terrarum parere huic imperio coegit; omnes urbanae res, omnia haec nostra praeclara studia et haec forensis laus et industria latet in tutela ac praesidio bellicae virtutis. simul atque increpuit suspicio tumultus, artes ilico nostrae conticiscunt.

しかし、この点を脇に置いて、勉学と専門技術の比較へと戻るなら、執政官職を獲得するためには、市民法の栄光よりも軍事の栄光の方がはるかに多くの尊厳をもたらすということに、どうして疑いが生じえようか。あなたは依頼人たちに応えるために夜分から目を覚まし、彼は目指す場所へと軍を率いて時機を逃さず到着するために目を覚ます。あなたを目覚めさせるのは鶏の鳴き声であり、彼を目覚めさせるのは角笛の響きである。あなたは訴訟の手続きを起こし、彼は戦列を整える。あなたは依頼人たちが損害を被らないように用心し、彼は都市や陣営が奪われないように用心する。彼はいかにして敵の軍勢が撃退されるかを把握し心得ており、あなたはいかにして雨水が防がれるかを心得ている。彼は国境を押し広げることに熟達しており、あなたは境界を画定することに熟達している。そして誠に――私が感じていることを語らねばならないが――軍事の徳は他のあらゆるものに優っている。これがローマ国民に名声を、この都市に永遠の栄光をもたらし、全世界をこの帝国に従うよう余儀なくさせたのだ。都市のすべての事柄、私たちのこれらすべての輝かしい勉学、そしてこの法廷での称賛と勤勉は、軍事の徳の保護と防衛の中に身を隠している。騒擾の疑いがひとたび鳴り響くやいなや、私たちの専門技術はただちに沈黙するのである。

§23

​et quoniam mihi videris istam scientiam iuris tamquam filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore versari ut istud nescio quid quod tanto opere didicisti praeclarum aliquid esse arbitrere. Aliis ego te virtutibus, continentiae, gravitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni honore semper dignissimum iudicavi; quod quidem ius civile didicisti, non dicam operam perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in ista disciplina munitam ad consulatum viam. omnes enim artes, quae nobis populi Romani studia concilient, et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem debent habere.

そして、あなたがその法律の知識をあたかも自分の幼い娘であるかのように口づけしているように私には見えるので、あなたがこれほど丹精込めて学んだその何かしら得体の知れないものが何か輝かしいものであると考えるほどの甚だしい誤りの中に留まるのを、私は放っておくわけにはいかない。私は、他の諸徳、すなわち節制、重厚さ、正義、信義、その他すべての徳によって、あなたが執政官職やあらゆる名誉に常に最もふさわしいと判断してきた。あなたが市民法を学んだことについて言えば、労力を無駄にしたとは言わないが、その学問の中には執政官職へと整備された道など皆無であるとは言おう。なぜなら、私たちにローマ国民の支持をもたらすようなあらゆる技術は、目覚ましい尊厳と大いに歓迎される実用性の双方を備えていなければならないからである。

§24

​summa dignitas est in eis qui militari laude antecellunt; omnia enim quae sunt in imperio et in statu civitatis ab his defendi et firmari putantur; summa etiam utilitas, si quidem eorum consilio et periculo cum re publica tum etiam nostris rebus perfrui possumus. gravis etiam illa est et plena dignitatis dicendi facultas quae saepe valuit in consule deligendo, posse consilio atque oratione et senatus et populi et eorum qui res iudicant mentis permovere. quaeritur consul qui dicendo non numquam comprimat tribunicios furores, qui concitatum populum flectat, qui largitioni resistat. non mirum, si ob hanc facultatem homines saepe etiam non nobiles consulatum consecuti sunt, praesertim cum haec eadem res plurimas gratias, firmissimas amicitias, maxima studia pariat. quorum in isto vestro artificio, Sulpici, nihil est.

最高の尊厳は、軍事の栄誉において抜きん出ている者たちにある。なぜなら、帝国および国家の体制にあるすべてのものは彼らによって防衛され強固にされると考えられているからである。また最高の有用性もある。彼らの思慮と危険によって、私たちが国家のみならず私たち自身の財産をも享受できるとするならばである。同様に重厚であり、尊厳に満ちているのは、執政官を選ぶにあたってしばしば威力を発揮したあの演説の能力、すなわち思慮と言論によって元老院と民衆、そして裁判を行う者たちの精神を動かすことができるという能力である。求められているのは、言論によって時には護民官たちの狂気を抑え込み、興奮した民衆の心を向け変え、買収に立ち向かう執政官である。この能力のために、しばしば名門出身でない人々でさえ執政官職を獲得したとしても不思議ではない。とりわけ、この同じ能力が極めて多くの支持、極めて強固な友情、極めて大きな熱意を生み出すとなればなおさらである。そしてスルピキウスよ、あなた方のあの専門技術の中には、これらに属するものは何一つない。

§25

​primum dignitas in tam tenui scientia non potest esse; res enim sunt parvae, prope in singulis litteris atque interpunctionibus verborum occupatae. deinde, etiam si quid apud maiores nostros fuit in isto studio admirationis, id enuntiatis vestris mysteriis totum est contemptum et abiectum. posset agi lege necne pauci quondam sciebant; fastos enim volgo non habebant. erant in magna potentia qui consulebantur; a quibus etiam dies tamquam a Chaldaeis petebatur. inventus est scriba quidam, Cn. Flavius, qui cornicum oculos confixerit3 et singulis diebus ediscendis fastos populo proposuerit et ab ipsis his cautis iuris consultis eorum sapientiam compilarit. itaque irati illi, quod sunt veriti ne dierum ratione pervolgata et cognita sine sua opera lege agi posset, verba quaedam composuerunt ut omnibus in rebus ipsi interessent.

第一に、これほど取るに足らない知識の中に尊厳はありえない。扱われる事柄は些細であり、ほとんど個々の文字や言葉の句切りに専ら費やされているからである。次に、仮に先祖たちの時代にあの学問に対して何らかの賞賛があったとしても、それはあなた方の秘儀が暴露されたことによって、すべて蔑まれ投げ捨てられてしまった。かつては、法律によって訴訟を起こせるか否かを知る者はわずかであった。民衆は一般に暦を持っていなかったからである。相談を受ける者たちは大きな権力を持っていた。彼らに対しては、あたかもカルデア人に対してであるかのように、日取りさえ尋ねられていたのだ。ところがある書記、グナエウス・フラウィウスが現れ、彼は抜け目ない者たちを出し抜き、民衆が各日を暗記できるように暦を公表し、用心深い法律家たち自身からその知恵を盗み出した。それゆえ、日取りの体系が広く世に知られ理解されることで自分たちの助けなしに訴訟が起こせるようになることを恐れて激怒した彼らは、あらゆる事柄に自分たちが立ち会わざるをえないように、ある種の決まり文句を作り上げたのである。

構文注3 件
  1. 22qui potest dubitari quin

    qui は代名詞 quis/qui の古格・奪格形に由来する副詞で、「いかにして」「どうして」(quomodo / qua ratione)の意を表す。後続の dubitari quin は否定・疑問の文脈における疑念表現であり、接続法現在 adferat を導いて「…ということにいかにして疑いが生じえようか(疑いの余地はない)」という修辞的疑問文を形成する。

  2. 22hostium copiae, tu ut aquae pluviae arceantur

    二つの ut 節が ille tenet et scit(彼は心得ている)と tu [tenes et scis](あなたは心得ている)にそれぞれ並列して係っている。aquae pluviae arceantur はローマ法における「雨水排除訴訟」(actio aquae pluviae arcendae)を指す法律専門用語の借用であり、軍事司令官が「敵の軍勢を防ぐ」ことと法律家が「隣地からの雨水を防ぐ」ことを字面(arcere)の上でパロディ的に対比させている。

  3. 25cornicum oculos confixerit

    直訳すれば「カラスの目を突き刺した」。抜け目がない・警戒心の強いとされるカラスをだまし討ちにする情景から転じ、「極めて用心深く抜け目のない相手を出し抜く」「専門家たちの裏をかく」ことを意味するラテン語の慣用句表現。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:22-25