← キケロ

ムレナ弁護

§17-21

門閥批判と両者の法務・軍務における経歴の比較

キケロは自らの執政官当選によって門閥の壁が破られたことを想起させて家柄の比較を打ち切り、財務官職の経歴および法務・都市勤務と東方での軍功という両者の歩みの相違を比較する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§17

​quamquam ego iam putabam, iudices, multis viris fortibus ne ignobilitas generis obiceretur meo labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis, antiquis illis fortissimis viris, novis hominibus, sed his recentibus, Mariis et Didiis et Caeliis, commemorandis id agebam.1 cum vero ego tanto intervallo claustra ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, sicut apud maiores nostros fuit, non magis nobilitati quam virtuti pateret, non arbitrabar, cum ex familia vetere et inlustri consul designatus ab equitis Romani filio consule defenderetur, de generis novitate accusatores esse dicturos. etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero improbissimo atque audacissimo, altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. quod si id crimen homini novo esse deberet, profecto mihi neque inimici neque invidi defuissent.

もっとも裁判人の方々、私は、多くの勇敢な人々に対して家柄の無名さが咎め立てられないようにすることは私の労苦によってすでに成し遂げられたと考えていました。私は、昔のあの最も勇敢な人々であり新参者であったクリウスたち、カトたち、ポンペイウスたちのみならず、近年のマリウスたちやディディウスたち、カエリウスたちを想起させることによって、そのことに専心していたのです。しかし、私がこれほど長い空白ののちにあの貴族の防壁を打ち破り、執政官職への道が今後、私たちの先祖の時代がそうであったように徳に対して以上に家柄に対して開かれることがないようにした以上、古く名高い家系の出である次期執政官がローマのエクィテスの息子である執政官によって弁護されているときに、告発者たちが家柄の新しさについて語るとは私は思いもしませんでした。実際、私自身にも、二人のパトリキ、すなわち一方は極めて不道徳で大胆不敵な人物、他方は極めて節度ある最善の人物と争う事態が生じました。それでも私は、尊厳においてカティリナに、支持においてガルバに打ち勝ったのです。もしそのことが新参者にとって罪となるべきであったなら、確かに私に対して敵も嫉妬者も事欠かなかったことでしょう。

§18

​omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitas; videamus cetera. 'quaesturam una petiit et sum ego factus prior.' non est respondendum ad omnia. neque enim vestrum quemquam fugit, cum multi pares dignitate fiant, unus autem primum solus possit obtinere, non eundem esse ordinem dignitatis et renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeat, dignitas autem sit persaepe eadem omnium. sed quaestura utriusque prope modum pari momento sortis fuit. habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam adclamari solet,2 Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam negotiosam et molestam. consedit utriusque nomen in quaestura. nullum enim vobis sors campum dedit in quo excurrere virtus cognoscique posset.

それゆえ、双方においてその尊厳が大である家柄について語ることはやめ、その他の点を見ることにしましょう。「彼は財務官職に一緒に立候補し、私が先に当選した」と。すべてのことに答えなければならないわけではありません。というのも、多くの者が尊厳において同等となりながらも、ただ一人のみが筆頭の席を獲得しうる場合、尊厳の順位と当選発表の順位が同一ではないということは、当選発表には序列があるのに対し尊厳は極めてしばしば全員に等しいがゆえに、あなたがたの誰一人としても気づかないはずはないからです。しかし、両者の財務官職は籤引きの重要性においてほぼ同等でした。この〔ムレナ〕はティティウス法によって静かで平穏な属州を得ましたが、あなたは、財務官たちが籤を引くときに野次さえ浴びせられるのが常であるあのオスティアを、名誉と評判に富むというよりは多忙で煩わしいあの管区を得たのです。両者の名は財務官職において埋もれたままでした。というのも、運命の籤は、徳が発揮され知られることのできる場をあなたがたにまったく与えなかったからです。

§19

​reliqui temporis spatium in contentionem vocatur. ab utroque dissimillima ratione tractatum est. Servius hic nobiscum hanc urbanam militiam respondendi, scribendi, cavendi plenam sollicitudinis ac stomachi secutus est; ius civile didicit, multum vigilavit, laboravit, praesto multis fuit, multorum stultitiam perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; vixit ad aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus et grata hominibus unum hominem elaborare in ea scientia quae sit multis profutura.

残された時間の長短が比較の場へと呼び出されます。それは両者によって全く異なるやり方で扱われました。こちらのセルウィウスは私たちとともに、助言を与え、文書を作成し、法的保護を講じるという、心労と苛立ちに満ちたこの都市の軍務に従いました。彼は市民法を学び、大いに夜を徹し、労苦を重ね、多くの人々に仕え、多くの人々の愚かさを耐え忍び、傲慢さを我慢し、気難しさを呑み込み、自分自身の意向にではなく他人の意向に従って生きました。一人の人間が、多くの人々の益となるような知識において研鑽を積むことは、大きな称賛であり、人々にとってありがたいことです。

§20

​quid Murena interea? fortissimo et sapientissimo viro, summo imperatori legatus, L. Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fudit, urbis partim vi, partim obsidione cepit, Asiam istam refertam et eandem delicatam sic obiit ut in ea neque avaritiae neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est versatus ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoc imperator. atque haec quamquam praesente L. Lucullo loquor, tamen ne ab ipso propter periculum nostrum concessam videamur habere licentiam fingendi, publicis litteris testata sunt omnia, quibus L. Lucullus tantum laudis impertiit quantum neque ambitiosus imperator neque invidus tribuere alteri in communicanda gloria debuit.

その間、ムレナは何をしていたのでしょうか。彼は極めて勇敢で賢明な人物、最高の総司令官であるルキウス・ルクッルスの副官でした。その副官職において彼は軍を率い、旗を交え、白兵戦を戦い、敵の大軍を敗走させ、諸都市を一部は力攻めで、一部は包囲によって奪取し、富に満ち同時に享楽的であるあのアジアを、その中に強欲の痕跡も放蕩の痕跡も残さないような仕方で巡回し、最大規模の戦争において、彼自身が司令官なしで多くの大事業を成し遂げ、司令官は彼なしでは何一つ成し遂げなかったほどの働きをしたのです。そしてこれらのことは、私がルキウス・ルクッルスの面前で語っているとはいえ、私たちが直面している危険のために彼自身から虚構を語る放縦を許されているように見えないよう、すべて公文書によって証拠立てられており、それらの公文書においてルキウス・ルクッルスは、野心的でも嫉妬深くもない司令官が栄光を分け合うにあたって他者に与えるべきであっただけの多くの称賛を分け与えたのです。

§21

​summa in utroque est honestas, summa dignitas; quam ego, si mihi per Servium liceat, pari atque eadem in laude ponam. sed non licet; agitat rem militarem, insectatur totam hanc legationem, adsiduitatis et operarum harum cotidianarum putat esse consulatum. 'apud exercitum mihi fueris3' inquit; 'tot annos forum non attigeris; afueris tam diu et, cum longo intervallo veneris, cum his qui in foro habitarint de dignitate contendas?' primum ista nostra adsiduitas, Servi, nescis quantum interdum adferat hominibus fastidi, quantum satietatis. mihi quidem vehementer expediit positam in oculis esse gratiam; sed tamen ego mei satietatem magno meo labore superavi et tu item fortasse; verum tamen utrique nostrum desiderium nihil obfuisset.

双方に最高の誠実さがあり、最高の尊厳があります。セルウィウスによって私に許されるならば、私はそれをまったく対等かつ同一の称賛の中に置くでしょう。しかし、それは許されていません。彼は軍事を攻撃し、この副官職の全体を非難し、執政官職とは不断の在府とこれら日々の活動に属するものだと考えています。「私としては、君は軍隊のそばにいたとしよう」と彼は言います。「これほど長い年月にわたり法廷に触れず、これほど長く不在でありながら、長い空白ののちに戻ってきて、法廷に住みついていた者たちと尊厳を争うというのか」と。まずセルウィウスよ、あなたはそのような私たちの不断の在府が、時には人々にどれほどの倦怠を、どれほどの満腹感をもたらすかを知りません。私にとっては、人々の目の前に好意が置かれていたことは確かに大いに都合がよいことでした。しかしそれでも私は、自分に対する飽きを自らの多大な労苦によって克服しましたし、あなたもおそらく同様でしょう。とはいえ、〔私たちへの〕思慕は、私たちのどちらにとっても決して不都合ではなかったはずなのです。

構文注3 件
  1. 17id agebam

    慣用表現「id agere」(〜を目標とする、専心する)の未完了過去で、先行する結果・目的を表す名詞節「ne ignobilitas generis obiceretur ... esse perfectum」の内容を受けている。続く「commemorandis」は手段の奪格をとる動形容詞構文。

  2. 18adclamari solet

    非人称受動構文。「adclamare」は通常「歓呼する」を意味するが、ここでは穀物供給を司る過酷で評判の悪いオスティア管区が割り当てられた際に、不満や同情の声を上げる(野次や呻きを浴びせる)という否定的な文脈で用いられている。

  3. 21apud exercitum mihi fueris

    仮想の対話相手による反論を導入する譲歩の接続法(fueris)であり、「mihi」は口語的・弁論的な親密さや不満の感情を込めて聞き手を引き込む倫理与格(dativus ethicus)として機能している。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:17-21