- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:177-181
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
奴隷たちへの拷問尋問は不正を見抜いた立ち会い人たちによって打ち切られ、息子の無実が確認されるとサッシアは悔しさに暮れつつラリーヌムへ戻り、医師ストラトを優遇して表向きは数年間静観する。その後、彼女はオッピアニクスを操るため娘を嫁がせるが、その頃ストラトが屋敷で盗難と殺人を犯し、小鋸の出所から露見して尋問が行われることとなり、サッシアはその混乱に乗じて再び忠僕ニコストラトゥスを奪い処刑へと追いやる。
quaestio illo die de amicorum sententia dimissa est. satis longo intervallo post iterum advocantur. habetur de integro quaestio; nulla vis tormentorum acerrimorum praetermittitur; aversari advocati et iam vix ferre posse, furere crudelis atque importuna mulier1 sibi nequaquam ut sperasset ea quae cogitasset procedere. cum iam tortor atque essent tormenta ipsa defessa neque tamen illa finem facere vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus populi ornatus et summa virtute praeditus, intellegere se dixit non id agi ut verum inveniretur sed ut aliquid falsi dicere cogerentur.2 hoc postquam ceteri comprobarunt, ex omnium sententia constitutum est satis videri esse quaesitum.
その日の尋問は友人たちの助言に従って打ち切られました。かなり長い間隔を置いたのちに、彼らは再び召集されます。尋問は最初からやり直されます。あらゆる最も苛烈な拷問が容赦なく行われました。立ち会い人たちは顔を背け、もはや耐えかねるほどでしたが、残酷で執拗な女は、自分が企てたことが期待通りに全く進まないことに狂乱していました。拷問吏も拷問具そのものもすでに疲れ果てていたにもかかわらず、なお彼女が終わらせようとしなかったため、立ち会い人の一人で、民衆の顕職に彩られ、最高の徳性を備えた人物が、目指されているのは真実を発見することではなく、何か虚偽を言うよう奴隷たちが強いられることだと自分は察している、と言いました。他の者たちもこれに賛同したため、全員の意見に基づき、尋問はもう十分に行われたと見なすことが決定されたのです。
redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa proficiscitur cum suis maerens quod iam certe incolumem filium fore putabat, ad quem non modo verum crimen sed ne ficta quidem suspicio perveniret, et cui non modo aperta inimicorum oppugnatio sed ne occultae quidem matris insidiae nocere potuissent. Larinum postquam venit, quae a Stratone illo venenum antea viro suo datum sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et ornatam Larini medicinae exercendae causa tabernam dedit. Vnum, alterum, tertium annum Sassia quiescebat, ut velle atque optare aliquid calamitatis filio potius quam id struere et moliri videretur.
ニコストラトゥスはオッピアニクスに返され、女自身は、真実の罪状はおろか作り物の疑いすら届かず、敵たちの公然たる攻撃のみならず母のひそかな罠ですら害を及ぼすことができなかった息子が、今や確実に無事であろうと考えるあまり、悲嘆に暮れながら身内とともにラリーヌムへと出発します。ラリーヌムに到着したのち、かつて夫に毒を盛ったのはあのストラトだと自分が確信しているかのごとく装っていた彼女は、彼に医業を営ませるため、ラリーヌムに道具を揃え整えた店舗を直ちに与えました。一年、二年、三年とサッシアは静かにしており、息子に対して何らかの災難を企て画策するというよりは、むしろそれを願い望んでいるだけであるかのように見えました。
tum interim Q. Hortensio Q. Metello consulibus ut hunc Oppianicum aliud agentem ac nihil eius modi cogitantem ad hanc accusationem detraheret invito despondit ei filiam suam, illam quam ex genero susceperat, ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe devinctum posset habere in potestate. hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi. cum esset in aedibus armarium in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri, noctu duos conservos dormientis occidit in piscinamque deiecit; ipse armari fundum exsecuit et HS x et auri quinque pondo abstulit uno ex servis puero non grandi conscio.3
その間、クィントゥス・ホルテンシウスとクィントゥス・メテッルスが執政官の年に、彼女は、別のことに気を取られそのようなことを何も考えていなかったこのオッピアニクスをこの告発へと引きずり込むため、気が進まない彼に自らの娘、すなわち娘婿との間にもうけた娘を婚約させました。それは、彼を婚姻によって縛りつけると同時に、遺言への期待によって自らの支配下に拘束しておくためでした。まさにこの頃、あの医師ストラトが屋敷で盗難と次のような殺人事件を起こしました。屋敷内に金銭と金塊がいくらか入っていると知っていた箪笥があったため、彼は夜間に眠っていた二人の同僚奴隷を殺害して養魚池に投げ込みました。彼自身は箪笥の底を切り抜き、年端もいかない少年である奴隷の一人を共犯者にして、セステルティウス貨一万枚と金五ポンドを奪い去ったのです。
furto postridie cognito omnis suspicio in eos servos qui non comparebant commovebatur. cum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, homines quonam modo fieri potuisset requirebant. quidam ex amicis Sassiae recordatus est se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte dentatam et tortuosam venire serrulam qua illud potuisse ita circumsecari videretur.4 ne multa, perquiritur a coactoribus, invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratone puer ille conscius pertimuit, rem omnem dominae indicavit; homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur.
翌日盗難が知られると、姿を見せないそれらの奴隷たちにすべての嫌疑が向けられました。箪笥の底が切り抜かれているのに気づいたとき、人々はいかにしてそのようなことが可能だったのかを究明しようとしました。サッシアの友人たちの一人が、先頃ある競売の雑多な品々の中に、鉤状に曲がり、四方に刃がついて曲がりくねった小さな鋸が売りに出されていたのを見たことを思い出しました。それを用いれば、あの箇所をあのように切り抜くことができたと思われたからです。手短に言えば、代金取立人たちに捜査が行われ、その小鋸がストラトの手に渡っていたことが判明します。この疑いの端緒が生じ、ストラトが公然と告発されると、あの共犯の少年は恐ろしくなり、事の次第をすべて女主人に告白しました。殺された者たちは池で発見され、ストラトは投獄され、彼の店舗からも、すべてではないにせよ、金銭が発見されたのです。
constituitur quaestio de furto. nam quid quisquam suspicari aliud potest? an hoc dicitis, armario expilato, pecunia ablata, non omni reciperata, occisis hominibus institutam esse quaestionem de morte Oppianici?5 cui probatis? quid est quod minus veri simile proferre potuistis? deinde, ut omittam cetera, triennio post mortem Oppianici de eius morte quaerebatur? atque etiam incensa odio pristino Nicostratum eundem illum tum sine causa in quaestionem postulavit. Oppianicus primo recusavit. postea cum illa abducturam se filiam, mutaturam esse testamentum minaretur, mulieri crudelissimae servum fidelissimum non in quaestionem detulit sed plane ad supplicium dedidit.
盗難に関する尋問が開かれます。というのも、誰がそれ以外のことを疑い得るでしょうか。それともあなた方は、箪笥が略奪され、金銭が持ち去られ、そのすべては回収されず、人々が殺害されたというのに、オッピアニクスの死に関する尋問が開かれたとでも言うのですか。あなた方はそれを誰に信じさせようとするのですか。これ以上真実味のない主張として、あなた方が持ち出せたものが他にあるでしょうか。そのうえ、他のことは省くとしても、オッピアニクスの死から三年も経ってから彼の死について尋問が行われていたというのですか。さらに彼女は、かつての憎悪を再燃させ、まさにそのとき、何の理由もなくあのニコストラトゥスを尋問のために引き渡すよう要求しました。オッピアニクスは最初拒絶しました。のちに彼女が、娘を連れ戻し、遺言を変更すると脅したため、彼は極めて残酷な女に対して、最も忠実な奴隷を尋問のためではなく、紛れもなく死刑に処すために引き渡してしまったのです。
- 177aversari advocati et iam vix ferre posse, furere crudelis atque importuna mulier
aversari, posse, furere はすべて歴史的不定詞(infinitivus historicus)であり、現場の緊迫した情景と登場人物たちの対照的な感情の激しさを生き生きと描写している。主節の主語はそれぞれ advocati と mulier である。
- 177non id agi ut verum inveniretur sed ut aliquid falsi dicere cogerentur
非人称構文 id agitur(〜が企てられている、〜が目指されている)に ut 節が同格として後続する構文。aliquid falsi は「何か虚偽のこと」を意味する部分属格(genitivus partitivus)。
- 179uno ex servis puero non grandi conscio
名詞・形容詞のみで構成される独立奪格構文(esse の現在分詞の欠落による)。uno ex servis(奴隷の一人)に puero non grandi(まだ大きくない少年)が同格として添えられ、conscio(知っている者、共犯者)が述語的補語をなしている。
- 180venire serrulam qua illud potuisse ita circumsecari videretur
venire は veneo(売られる)の現在不定詞。間接話法で recordatus est ... se vidisse ... venire serrulam と階層を成している。関係代名詞 qua は道具の奪格で serrulam を先行詞とし、接続法 videretur を伴う関係節(特徴・結果)を導く。
- 181an hoc dicitis, armario expilato, pecunia ablata, non omni reciperata, occisis hominibus institutam esse quaestionem de morte Oppianici?
接続詞 an が導く強い反語的疑問文。dicitis に対する対格不定詞構文(institutam esse quaestionem)の前に、4つの独立奪格句(armario expilato, pecunia ablata, non omni reciperata, occisis hominibus)が畳み掛けられ、明白な窃盗・殺人現場の状況と「オッピアニクスの死因に関する尋問」という相手側の不合理な主張の落差を際立たせている。
