- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:182-186
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロは、オッピアニクス毒殺の嫌疑を蒸し返したサッシアの私的尋問がいかに不当で捏造に満ちたものであるかを暴き、盗難事件を名目にしながら調書には盗難の記録が皆無である矛盾を突いて、告発者アッティウスに対し記録の真正性と証人の不在を厳しく追及する。
post triennium igitur agitata denuo quaestio de viri morte habebatur. at de quibus servis? nova, credo, res obiecta, novi quidam homines in suspicionem vocati sunt. de Stratone et de Nicostrato. quid? Romae quaesitum de istis hominibus non erat? itane tandem, mulier iam non morbo sed scelere furiosa, cum quaestionem habuisses Romae, cum de T. Anni, L. Rutili, P. Saturi, ceterorum honestissimorum virorum sententia constitutum esset satis quaesitum videri, eadem de re triennio post isdem de hominibus nullo adhibito non dicam viro,1 ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro, in fili caput quaestionem habere conata es?
したがって、三年を経て夫の死についての尋問が再び蒸し返されて行われたのです。しかし、どの奴隷についてでしょうか。察するに、何か新しい事柄が告発され、何か新しい者たちが嫌疑をかけられたのでしょう。ストラトとニコストラトゥスについてです。何ということでしょう。ローマであれらの者たちについて尋問が行われていなかったとでもいうのですか。いったいどういうことですか、もはや病気によってではなく悪行によって狂乱している女よ。ローマで尋問を行い、ティトゥス・アンニウス、ルキウス・ルティリウス、プブリウス・サトゥリウス、その他この上なく立派な方々の意見に基づいて、もう十分に尋問されたと見なすことが決定されていたというのに、三年後に同じ事柄について、同じ人間を相手に、男とは言わないまでも――あなた方が小作人が立ち会っていたなどと言い出さないために――、まともな人物を誰一人立ち会わせることなく、実の息子の命を狙って尋問を行おうと企てたのですか。
an hoc dicitis — mihi enim venit in mentem quid dici possit, tametsi adhuc non esse hoc dictum mementote — cum haberetur de furto quaestio, Stratonem aliquid de veneno esse confessum? hoc uno modo, iudices, saepe multorum improbitate depressa veritas emergit et innocentiae defensio interclusa respirat, quod aut ei qui in fraude callidi sunt non tantum audent quantum excogitant, aut ei quorum eminet audacia atque proiecta est a consiliis malitiae deseruntur.2 quod si aut confidens astutia aut callida esset audacia, vix ullo obsisti modo posset. Vtrum furtum factum non est? at nihil clarius Larini. an ad Stratonem suspicio non pertinuit? at is et ex serrula insimulatus et a puero conscio est indicatus. an id actum non est in quaerendo? quae fuit igitur alia causa quaerendi? an id quod vobis dicendum est, et quod tum Sassia dictitavit: cum de furto quaereretur, tum Stratonem isdem in tormentis dixisse de veneno?
それともあなた方はこう言うのですか――私にはどのような主張が可能であるかが思い浮かぶのです、とはいえ今までこれが主張されていないことは覚えておいてください――、盗難についての尋問が行われていた際、ストラトが毒について何か自白したのだと。裁判人の方々、多くの者の不正によって押し潰された真実が浮かび上がり、塞がれた無実の弁護が息を吹き返すのは、もっぱらこのひとつの理由によるのです。すなわち、欺瞞において狡猾な者たちは自ら考え出したほどには大胆に行動できず、あるいはその大胆さが際立ち無謀である者たちは悪計の知恵に見放される、ということです。もし大胆な悪知恵が存在するか、狡猾な大胆さが存在していたならば、いかなる手段によっても抗うことはほとんどできなかったでしょう。盗難は行われなかったというのですか。しかしラリーヌムでこれほど明白なことはありません。それともストラトに嫌疑が及ばなかったとでもいうのですか。しかし彼は小鋸の件からも告発され、共犯の少年からも指摘されたのです。それとも尋問において問題にされたのはそのことではなかったとでもいうのですか。それでは、尋問を行う他のどんな理由があったというのですか。それとも、あなた方が主張せねばならず、当時サッシアが繰り返し言っていたこと、すなわち盗難について尋問されていたまさにそのとき、ストラトは同じ拷問の中で毒について口にした、ということですか。
hem hoc illud est quod ante dixi: mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur. nam tabellae quaestionis plures proferuntur quae recitatae vobisque editae sunt, illae ipsae quas tum obsignatas esse dixit; in quibus tabellis de furto nulla littera invenitur. non venit in mentem primum orationem Stratonis conscribere de furto, post aliquod dictum adiungere de veneno3 quod non percontatione quaesitum sed per dolorem expressum videretur? quaestio de furto est, veneni iam suspicio superiore quaestione sublata; quod ipsum haec eadem mulier iudicarat quae, ut Romae de amicorum sententia statuerat satis esse quaesitum, postea per triennium maxime ex omnibus servis Stratonem illum dilexerat, in honore habuerat, commodis omnibus adfecerat.
ああ、これこそ私が先ほど申し上げた通りのことです。この女には大胆さは満ちあふれていますが、知慮と理性には事欠いているのです。現に、朗読されあなた方にも提示された尋問調書が何通も提出されていますが、それらは彼女が当時封印されたと述べた調書そのものです。その調書の中には、盗難に関する文字は一文字も見出せません。まずストラトの盗難に関する供述を記録し、そのあとで尋問の問い質しによって求められたのではなく苦痛によって搾り取られたと見えるような、毒に関する何らかの言葉を付け加えるという考えは思い浮かばなかったのでしょうか。尋問は盗難についてのものであり、毒の嫌疑は以前の尋問によってすでに晴れていたのです。そのこと自体、この同じ女が自ら判断したことでした。彼女はローマで友人たちの意見に基づいて十分に尋問されたと決定したあと、それから三年の間、すべての奴隷の中でとりわけあのストラトを寵愛し、重用し、あらゆる便宜を図ってやっていたのです。
cum igitur de furto quaereretur, et eo furto quod ille sine controversia fecerat, tum ille de eo quod quaerebatur verbum nullum fecit? de veneno statim dixit, de furto si non eo loco quo debuit, ne in extrema quidem aut media aut aliqua denique parte quaestionis verbum fecit ullum? iam videtis illam nefariam mulierem, iudices, eadem manu qua, si detur potestas, interficere filium cupiat, hanc fictam quaestionem conscripsisse. atque istam ipsam quaestionem dicite qui obsignarit unum aliquem nominatim. neminem reperietis, nisi forte eius modi hominem quem ego proferri malim quam neminem nominari.
それでは、盗難について、しかも彼が疑いなく犯したあの盗難について尋問されていたとき、彼は尋問されていたことについては一言も発しなかったというのですか。毒については直ちに語り、盗難については、語るべき適切な箇所でなかったとしても、尋問の最後でも半ばでも、要するにいかなる箇所でも一言も発しなかったというのですか。裁判人の方々、あの不道徳な女が、もし権限が与えられるならば息子を殺害することを望むであろうまさにその手で、この偽りの尋問調書を書き上げたことを、あなた方はすでにお分かりでしょう。そしてその尋問調書を誰が封印したのか、具体的に一人でも名を挙げてみなさい。あなた方は誰も見出せないでしょう、もっとも、誰も名指しされないよりはむしろその者が引き合いに出されることを私が望むような、そのような人物でもいれば別ですが。
quid ais, T. Atti? tu periculum capitis, tu indicium sceleris, tu fortunas alterius litteris conscriptas in iudicium adferes neque earum auctorem litterarum neque obsignatorem neque testem ullum nominabis? et quam tu pestem innocentissimo filio de matris sinu deprompseris, hanc hi tales viri comprobabunt? esto, in tabellis nihil est auctoritatis; quid? ipsa quaestio iudicibus, quid? amicis hospitibusque Oppianici quos adhibuerat antea, quid? huic tandem ipsi tempori cur non reservata est? quid istis hominibus factum est, Stratone et Nicostrato?4
何と言われるのですか、ティトゥス・アッティウス殿。あなたは死刑の危機を、あなたは犯罪の証拠を、あなたは他人の運命が書き留められた文書を法廷に提出しながら、その文書の作成者も、封印者も、いかなる証人も名指ししないというのですか。そしてあなたが最も潔白な息子のために母親の懐から引き出してきたこのような破滅を、これら立派な方々が承認するとでもいうのですか。よいでしょう、調書には何の信用性もないとしましょう。では、尋問そのものは裁判人たちに、また彼女がかつて立ち会わせたオッピアニクスの友人や賓客たちに、そして何よりまさにこの機会のために、なぜ残されていなかったのですか。あの者たち、ストラトとニコストラトゥスはどうなったのですか。
- 182nullo adhibito non dicam viro, ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro
nullo adhibito ... bono viro は絶対奪格。「non dicam A, ne ..., sed B(Aとは言わないまでも――…とあなたが言わないように――、Bを)」という修辞的修飾を挟み込んでいる。単なる男性(viro)ではなく良識ある市民(bono viro)を意味上の核とし、サッシアが自分の小作人(colonus)のような従属的な者を立ち会わせたと弁解する余地を先回りして封じている。
- 183quod aut ei qui in fraude callidi sunt non tantum audent quantum excogitant, aut ei quorum eminet audacia atque proiecta est a consiliis malitiae deseruntur
quod は直前の hoc uno modo(この唯一の理由によって)の内容を説明する事実の名詞節(または理由節)を導く。節内は aut ei ... aut ei ... の並列対比構造をなし、前者は「悪巧みに長けた者たちが企みほどには大胆でないこと」、後者は「大胆さが突出した者たちが知恵に見放されること」を表す。
- 184non venit in mentem primum orationem Stratonis conscribere de furto, post aliquod dictum adiungere de veneno
venit in mentem は非人称的に用いられ、意味上の主語として不定詞句 primum ... conscribere ..., post ... adiungere ... を取る構文(「〜という考えが頭に浮かばなかったのか」)。サッシアの捏造の拙さを突く反語的修辞疑問文を形成している。
- 186quid istis hominibus factum est, Stratone et Nicostrato?
quid + 与格または奪格 + fio の慣用構文で、「〜はどうなったのか(彼らの身に何が起きたのか)」を意味する。istis hominibus は奪格(または与格)であり、同格の Stratone et Nicostrato を伴う。尋問後に姿を消した奴隷たちが処刑・口封じされたことを強く示唆する問いかけである。
