- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:172-176
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはパンに毒を盛ってオッピアニクスを殺害したという告発の不自然さを指摘し、彼の実際の死因が落馬と発熱による病死であることを明かした上で、母サッシアが夫の死を利用して奴隷の拷問尋問を企てたものの無実が保たれた経緯を論じる。
age vero, per quem venenum datum? per M. Asellium. quid huic cum habito? nihil, atque adeo, quod ille Oppianico familiarissime est usus, potius etiam simultas. Eine igitur quem sibi offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suum et illius periculum committebat?1 cur igitur tu qui pietate ad accusandum excitatus es hunc Asellium esse inultum tam diu sinis? cur non habiti exemplo usus es ut per illum qui attulisset venenum de hoc praeiudicaretur?2
さあそれでは、毒は誰を通じて供されたのでしょうか。マルクス・アセッリウスを通じてです。この男とハビトゥスにどんな関わりがあったというのでしょうか。何一つありません。それどころか、かの男がオッピアニクスと極めて親しく交わっていた以上、むしろ反目していたほどです。それなら、ハビトゥスは自分により反感を抱いており、オッピアニクスと最も親しいと知っていたまさにその男に、自らの犯罪とオッピアニクスの身の危険を委ねたというのでしょうか。それなら、敬愛の情に駆られて告発に立ち上がったあなた(告発人オッピアニクス)は、なぜこのアセッリウスがこれほど長く不処罰のままでいるのを見過ごしているのですか。なぜハビトゥスの前例にならって、毒をもたらした者を通じて、この者(ハビトゥス)に対する予備的判断が下されるようにしなかったのですか。
iam vero illud quam non probabile, quam inusitatum, iudices, quam novum, in pane datum venenum! faciliusne potuit quam in poculo, latentius potuit abditum aliqua in parte panis quam si totum conliquefactum in potione esset, celerius potuit comestum quam epotum in venas atque in omnis partis corporis permanare, facilius fallere in pane, si esset animadversum, quam in poculo, cum ita confusum esset ut secerni nullo modo posset?
審判人の方々、さらに言えば、パンの中に毒が盛られたなどということが、いかに信じ難く、いかに前代未聞で、いかに奇異なことでしょうか。杯の中に入れるよりも容易だったというのでしょうか。パンの一角に隠す方が、飲み物の中に完全に溶かし込むよりも人目につきにくかったとでもいうのでしょうか。飲み干すよりも食べることによって、毒が血管へ、そして身体のあらゆる部分へとより速く浸透しえたというのでしょうか。あるいは、パンの場合に気づかれたとして、杯において決して分離できないほど混和されていた場合よりも欺くことが容易だったとでもいうのでしょうか。
at repentina morte periit. quod si esset ita factum, tamen ea res propter multorum eius modi casum minime firmam veneni suspicionem haberet; si esset suspiciosum, tamen potius ad alios quam ad habitum pertineret. verum in eo ipso homines impudentissime mentiuntur. id ut intellegatis et mortem eius et quem ad modum post mortem in habitum sit crimen a matre quaesitum cognoscite.
『しかし急死したのだ』と言われます。だが仮にそうなったとしても、その事実は、多くの人に同様の不慮の事態があることからして、毒殺の疑いとしては極めて不確実なものにとどまるでしょう。仮に疑わしいとしても、それはハビトゥスに対してよりもむしろ他の者たちに向けられるべきです。しかし、まさにこの点において、人々は最も破廉恥な嘘をついているのです。このことをあなた方に理解していただくために、オッピアニクスの死と、その死後いかにして母親によってハビトゥスに対する罪状がでっち上げられたのかをお聞きください。
cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus in Falernum se ad L. Quinctium contulisset, ibi primum in morbum incidit ac satis vehementer diuque aegrotavit. cum esset una Sassia eaque Sex. Albio quodam colono, homine valenti, qui simul esse solebat familiarius uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna pati posset, et ius illud matrimoni castum atque legitimum damnatione viri sublatum arbitraretur, Nicostratus quidam, fidelis Oppianici servolus, percuriosus et minime mendax, multa dicitur domino renuntiare solitus esse. interea Oppianicus cum iam convalesceret neque improbitatem coloni in Falerno diutius ferre posset et huc ad urbem profectus esset — solebat enim extra portam aliquid habere conducti3 — cecidisse de equo dicitur et homo infirma valetudine latus offendisse vehementer et, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse mortuus. Mortis ratio, iudices, eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut, si quid habet, id intra parietes in domestico scelere versetur.
放浪者にして追放者として彷徨い、至る所から締め出されたオッピアニクスが、ファレルヌム領のルキウス・クィンクティウスのもとに身を寄せたとき、そこでまず病に倒れ、かなり重く、かつ長い間病に伏しました。サッシアがそこに同居していましたが、彼女はいつも一緒にいた屈強な小作人であるセクストゥス・アルビウスなる者と、無分別を極めた夫であっても平穏な境遇においてなら耐えられないほど親密に交わり、夫の有罪判決によってあの潔白にして正当な婚姻の権利は消滅したと考えていたため、オッピアニクスの忠実な召使いで、非常に目ざとく、嘘を言うことの極めて少ないニコストラトゥスなる者が、主人に多くのことを報告するのが常であったと言われています。その間に、オッピアニクスはすでに回復しかけており、ファレルヌムにおける小作人の不届きな振る舞いにこれ以上耐えられず、当地ローマの都へと出発したところ――彼は城門の外に借家を構えているのが常だったからです――馬から転落し、身体が弱っていたために脇腹を強打し、発熱した状態で都に到着したのち、数日して息絶えたと言われています。審判人の方々、この死の経緯はそのようなものであり、何の疑いも抱かせないか、もし何らかの疑いがあるとしても、それは屋内の、家庭内の凶行に関わるものなのです。
post mortem eius Sassia moliri statim, nefaria mulier, coepit insidias filio; quaestionem habere de viri morte constituit. emit de A. Rupilio quo erat usus Oppianicus medico Stratonem quendam, quasi ut idem faceret quod habitus in emendo Diogene fecerat. de hoc Stratone et de Ascla quodam servo suo quaesituram esse dixit. praeterea servum illum Nicostratum quem nimium loquacem fuisse ac nimium domino fidelem arbitrabatur ab hoc adulescente Oppianico in quaestionem postulavit. hic cum esset illo tempore puer et illa quaestio de patris sui morte constitui diceretur, etsi illum servum et sibi benivolum esse et patri fuisse arbitrabatur, nihil tamen est ausus recusare. advocantur amici et hospites Oppianici et ipsius mulieris multi, homines honesti atque omnibus rebus ornati. tormentis omnibus vehementissimis quaeritur. cum essent animi servorum et spe et metu temptati ut aliquid in quaestione dicerent,4 tamen, ut arbitror, auctoritate advocatorum adducti in veritate manserunt neque se quicquam scire dixerunt.
彼の死後、かの不埒な女サッシアは直ちに息子への罠を巡らせ始め、夫の死についての尋問を行うことを決定しました。彼女は、かつてハビトゥスがディオゲネスを買い取った際に行ったことと同じことを行うかのように、オッピアニクスがかかりつけにしていた医師アウルス・ルピリウスからストラトなる者を買い取りました。彼女はこのストラトと、自らの奴隷であるアスクラなる者に対して尋問を行うと明言しました。さらに、おしゃべりにすぎ、かつ主人に忠実すぎたと見なしていたあの奴隷ニコストラトゥスを、この青年オッピアニクスに対して尋問のために引き渡すよう要求しました。青年は当時まだ少年にすぎず、その尋問は父の死について行われると告げられていたため、あの奴隷が自分に対しても好意を抱き、父に対してもそうであったと考えていたものの、拒絶する勇気は全くありませんでした。オッピアニクスと女自身の多くの友人や客分たち、すなわち誠実であらゆる美点に恵まれた人々が立ち会い人として召集されます。あらゆる最も苛烈な拷問をもって尋問が行われます。奴隷たちの心が、尋問において何かを口にさせようと希望と恐怖の双方によって揺さぶられたにもかかわらず、私の考えるところでは立ち会い人たちの権威に導かれ、彼らは真実にとどまり、自分たちは何も知らないと答えたのです。
- 172Eine igitur quem sibi offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suum et illius periculum committebat?
疑問小辞 -ne が与格代名詞 Ei に付着した形(Eine)。文頭の Ei は後続の関係代名詞 quem の先行詞であり、主動詞 committebat の間接目的語(与格)として機能している。文全体の骨格は「Ei ... potissimum et scelus suum et illius periculum committebat?(まさにその男に、自らの罪と彼の危難を委ねたというのか)」であり、離隔した関係代名詞節 quem sibi offensiorem [esse], Oppianico familiarissimum sciebat esse がその男(アセッリウス)の性格規定として挟み込まれている。
- 172cur non habiti exemplo usus es ut per illum qui attulisset venenum de hoc praeiudicaretur?
de hoc praeiudicaretur は非人称受動構文で、「この者(ハビトゥス)についての先決・予備的判断が下される」。従属節内の attulisset は接続法過去完了で、ut 節(結果あるいは目的)内の従属節として関係節が接続法の牽引(attractio modalis)を受けるとともに、告発者の意図・想定を反映する仮定的なニュアンスを含んでいる。
- 175solebat enim extra portam aliquid habere conducti
conducti は中性名詞的または分詞の属格形で、aliquid とともに部分の属格(genitivus partitivus)を構成している。「賃貸されたものの一部/何らかの賃貸物件を持っていた(借りていた)」の意。
- 176cum essent animi servorum et spe et metu temptati ut aliquid in quaestione dicerent
cum は譲歩(「〜であったにもかかわらず」)を表し、後続の tamen と呼応する。ut aliquid in quaestione dicerent は動詞 temptati(そそのかされた、試みられた)に伴う目的または結果を表す名詞節(接続法未完了過去)。
