← キケロ

ウェッレス弾劾

§2.1.96-2.1.101

会計報告の遅延と横領金による法務官職買収

キケロはドラベッラ裁判での賠償額算定記録を証拠として提示し、ウェッレスが使節・財務官代理時代の不正蓄財を隠すために会計報告の提出を引き延ばし、その横領金によって巨額の裏金工作や法務官職の買収を行った経緯を弾劾する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.1.96

​consistam in uno nomine; multa enim sunt ex eodem genere. recita. DE LITIBVS AESTIMATIS CN. DOLABELLAE PR. PECVNIAE REDACTAE. QVOD A COMMVNI MILYADVM—. te haec coegisse, te aestimasse, tibi pecuniam numeratam esse dico, eademque vi et iniuria, cum pecunias maximas cogeres, per omnis partis provinciae te tamquam aliquam calamitosam tempestatem pestemque pervasisse demonstro.

私は一つの項目に留まることにしよう。同種の事例は数多くあるからである。朗読せよ。――法務官グナエウス・ドラベッラの訴訟評決額、徴収金について。ミリュアス連邦から徴収されたものに関して――。あなたがこれらを強要し、あなたが代金換算を行い、あなたに金銭が支払われたと私は主張する。そして、莫大な金銭を強要した際、同一の暴力と不法をもって、あなたが何かの破滅的な嵐や疫病のように属州の全土を行き巡ったことを私は証明する。

§2.1.97

​itaque M. Scaurus, qui Cn. Dolabellam accusavit, istum in sua potestate ac dicione tenuit. homo adulescens cum istius in inquirendo multa furta ac flagitia cognosset, fecit perite et callide; volumen eius rerum gestarum maximum isti ostendit; ab homine quae voluit in Dolabellam abstulit; istum testem produxit; dixit iste quae velle accusatorem putavit. quo ex genere mihi testium qui cum isto furati sunt, si uti voluissem, magna copia fuisset; qui ut se periculo litium, coniunctione criminum liberarent, quo ego vellem descensuros pollicebantur.

そのため、グナエウス・ドラベッラを告発したマルクス・スカウルスは、あの男を完全に自己の権力と支配下に置いた。その若者は捜査の中で、あの男のおびただしい盗奪と破廉恥な悪行を知ると、老練かつ巧妙に行動した。彼はあの男の所業を記した極めて長大な巻物をあの男に見せつけ、ドラベッラに不利となる望む限りの情報をあの男から奪い取った。そしてあの男を証人として出頭させ、あの男は告発者が望んでいると思われる通りのことを証言した。この種に属する証人たち、すなわちあの男と共に盗みを働いた者たちなら、私が利用しようと望んだなら、私にも無尽蔵にいたことであろう。彼らは自らを訴訟の危険から、罪状の連座から免れるために、私が望むところへどこへでも下る(証言する)と約束していた。

§2.1.98

​Eorum ego voluntatem omnium repudiavi; non modo proditori, sed ne perfugae quidem locus in meis castris cuiquam fuit. forsitan meliores illi accusatores habendi sint, qui haec omnia fecerunt. ita est; sed ego defensorem in mea persona, non accusatorem maxime laudari volo. rationes ad aerarium, antequam Dolabella condemnatus est, non audet referre; impetrat a senatu ut dies sibi prorogaretur, quod tabulas suas ab accusatoribus Dolabellae obsignatas diceret, proinde quasi exscribendi potestatem non haberet. solus est hic qui numquam rationes ad aerarium referat. Audistis quaestoriam rationem, tribus versiculis relatam; legationis, non nisi condemnato et eiecto eo qui posset reprehendere; nunc denique praeturae, quam ex senatus consulto statim referre debuit, usque ad hoc tempus non rettulit.

私は彼ら全員の申し出を拒絶した。私の陣営には裏切り者はもちろんのこと、脱走兵にさえ誰一人として居場所はなかったからである。おそらく、これらすべての手段を講じたあの告発者たちの方が優れているとみなされるべきなのかもしれない。確かにその通りである。しかし私は、自分自身においては弁護人として第一に称賛されることを望んでおり、告発者としてではない。ドラベッラが有罪判決を受けるまで、あの男は国庫に会計報告を提出する勇気がなかった。あの男は、ドラベッラの告発者たちによって自分の帳簿が封印されていると主張し、あたかも自らに筆写の権能がないかのように装って、元老院から期限を延期してもらうよう取り付けた。国庫に一度も会計報告を提出しない男は、この者ただ一人である。諸君は、わずか三行で提出された財務官としての会計報告をお聞きになった。使節としての報告は、それを非難・反駁できる人物が有罪宣告を受け追放された後でなければ提出されず、そして今や法務官職の報告に至っては、元老院議決に従って直ちに提出すべきであったのに、今日に至るまで提出していない。

§2.1.99

​quaestorem se in senatu exspectare dixit, proinde quasi non, ut quaestor sine praetore possit rationem referre, —ut tu, Hortensi, ut omnes—eodem modo sine quaestore praetor.1 dixit idem Dolabellam impetrasse. omen magis patribus conscriptis quam causa placuit:2 probaverunt. verum quaestores quoque iam pridem venerunt: cur non rettulisti? illarum rationum ex ea faece legationis quaestoriaeque tuae procurationis illa sunt nomina, quae Dolabellae necessario sunt aestimata. ex LITIBVS AESTIMATIS DOLABELLAE PR. ET PRO PR.:

あの男は財務官を待っているのだと元老院で述べた。それはあたかも、財務官が法務官なしで会計報告を提出できるのと同様に――ホルテンシウス、あなたがそうであり、全員がそうであるように――、法務官も財務官なしで提出できるというわけではないかのような言い草であった。あの男はドラベッラも同じ猶予を取り付けたのだと述べた。元老院議員たちはその理由よりも、むしろその不吉な前兆(ドラベッラと同じ運命を辿るという兆し)を喜び、それを承認した。しかし、財務官たちも疾うの昔に到着した。なぜ提出しなかったのか。使節職および財務官代行としてのあなたの職務の滓のようなあの会計簿の中から、ドラベッラに対して必然的に算定された例の項目が現れる。――法務官および前法務官ドラベッラの訴訟評決録より――。

§2.1.100

​quod minus Dolabella Verri acceptum rettulit quam Verres illi expensum tulerit, HS quingenta triginta quinque milia, et quod plus fecit Dolabella Verrem accepisse quam iste in suis tabulis habuit, HS ducenta triginta duo milia, et quod plus frumenti fecit accepisse istum, HS deciens et octingenta milia, quod tu homo castissimus aliud in tabulis habebas. hinc illae extraordinariae pecuniae, quas nullo duce tamen aliqua ex particula investigamus, redundarunt, hinc ratio cum Q. et Cn. Postumis Curtiis multis nominibus, quorum in tabulis iste habet nullum; hinc HS quater deciens P. Tadio numeratum Athenis testibus planum faciam; hinc empta apertissime praetura, nisi forte id etiam dubium est, quo modo iste praetor factus sit.

「ドラベッラがウェッレスからの受取として記入した額が、ウェッレスがドラベッラへの支出として計上した額よりも少なかった分、五十三万五千セステルティウス。ドラベッラが、ウェッレスがあの男自身の帳簿に記載していた額よりも多くを受け取ったと計上した分、二十三万二千セステルティウス。ドラベッラが、あの男が多く受け取ったと計上した穀物の差額、百八十万セステルティウス」――最も潔白な男であるあなたが帳簿に別の額を記載していた分である。いかなる案内人もなしに、それでも我々が断片から追跡しているあの帳外の裏金は、ここから溢れ出たのである。クィントゥスおよびグナエウス・ポストゥムス・クルティウスとの数多くの名義による取引もここから生じたのであり、あの男の帳簿にはその名義が一つも存在しない。プブリウス・タディウスに対してここからアテナイで百四十万セステルティウスが支払われたことを、私は証人たちによって明らかにしてみせる。そして法務官職が最もあからさまに買収された資金もここから出たのである。もっとも、あの男がいかにして法務官になったのかが万一まだ疑わしいというのでなければの話だが。

§2.1.101

​homo scilicet aut industria aut opera probata aut frugalitatis existimatione praeclara aut denique, id quod levissimum est,3 adsiduitate, qui ante quaesturam cum meretricibus lenonibusque vixisset, quaesturam ita gessisset quem ad modum cognovistis, Romae post quaesturam illam nefariam vix triduum constitisset, absens non in oblivione iacuisset sed in adsidua commemoratione omnibus omnium flagitiorum fuisset, is repente, ut Romam venit, gratiis praetor factus est. Alia porro pecunia ne accusaretur data. cui sit data, nihil ad me, nihil ad rem pertinere arbitror: datam quidem esse tum inter omnis recenti negotio facile constabat.

なるほど、あの男は勤勉さ、あるいは実績ある功績、あるいは倹約の卓越した評判によって、あるいは最後に、最も些細なことであるが常にローマに現前していたことによって法務官になったというのだろう。財務官職の前には娼婦やポン引きらと共に暮らし、財務官職を諸君が知った通りの手口で務め、あの不埒な財務官職の後はローマに三日と滞在せず、不在の間も忘却に埋もれることなく、あらゆる悪行の絶え間ない噂話によって人々の記憶に留まり続けていたその男が、ローマに戻るや否や、突如として一銭も払わずに法務官になったというのか。さらに言えば、告発されないために別の金銭も支払われた。それが誰に支払われたかは、私には無関係であり、本件にも関係のないことだと私は考える。しかし、事件が起きて間もない当時、金銭が支払われたこと自体は万人にとって紛れもない事実であった。

構文注3 件
  1. 2.1.99proinde quasi non, ut quaestor sine praetore possit rationem referre, —ut tu, Hortensi, ut omnes—eodem modo sine quaestore praetor.

    proinde quasi 節の内部で強い省略が生じている。構文の骨格は proinde quasi non, ut quaestor... possit..., eodem modo sine quaestore praetor [rationem referre possit] であり、「あたかも、財務官が法務官なしで会計報告を提出できるのと同様に、法務官も財務官なしで提出できるというわけではないかのように」という反実の仮定・装いを表す。

  2. 2.1.99omen magis patribus conscriptis quam causa placuit

    omen(前兆・予兆)と causa(口実・根拠)の対比。ウェッレスが「ドラベッラも前例として延期を認められた」と弁解したのに対し、元老院議員たちはその口実の正当性(causa)を認めたのではなく、ドラベッラが後に有罪判決・追放を受けたことから、ウェッレスも同じ破滅を辿るだろうという皮肉な前兆(omen)として面白がり、延期を認めたという文脈。

  3. 2.1.101homo scilicet aut industria aut opera probata aut frugalitatis existimatione praeclara aut denique, id quod levissimum est, adsiduitate, qui ante quaesturam cum meretricibus lenonibusque vixisset, quaesturam ita gessisset quem ad modum cognovistis, Romae post quaesturam illam nefariam vix triduum constitisset, absens non in oblivione iacuisset sed in adsidua commemoratione omnibus omnium flagitiorum fuisset, is repente, ut Romam venit, gratiis praetor factus est.

    文全体が皮肉(ironia)に満ちた長大な破格構文(anacoluthon)ないし長文構造。文頭の homo は後続の複数の奪格句(industria... adsiduitate)および関係節(qui... vixisset... fuisset)によって修飾され、文末の主節で指示代名詞 is によって再開(resumption)され、主動詞 factus est の主語となる。scilicet は反語・皮肉の標識であり、「(美徳によって選ばれたはずの男が)ただで(gratiis)法務官になれたとでもいうのか(否、買収である)」という帰結を導く。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.96-2.1.101