- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.102-2.1.106
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
キケロはウェッレスの不正な帳簿操作を糾弾した後、首都法務官時代の悪行の追及へと移り、アセルスの娘の遺産相続権を奪うために告示を改ざん・強要した最初の専横を暴露する。
homo stultissime et amentissime, tabulas cum conficeres et cum extraordinariae pecuniae crimen subterfugere velles, satis te elapsurum omni suspicione arbitrabare si, quibus pecuniam credebas, iis expensum non ferres, neque in tuas tabulas ullum nomen referres, cum tot tibi nominibus acceptum Curtii referrent? quid proderat tibi te expensum illis non tulisse? an tuis solis tabulis te causam dicturum existimasti?
この上なく愚かで狂気じみた男よ、帳簿を作成し、帳外の裏金という告発を逃れようと望んだ際、金を貸し付けた相手に対して支出として計上せず、自らの帳簿にいかなる名義も記入しなければ、クルティウス兄弟があなたへの受取としてかくも多くの名義で記入しているというのに、あらゆる嫌疑から十分に逃れられるとでも考えたのか。あなたが彼らへの支出を記入しなかったことが、何の役に立ったというのか。まさか自分の帳簿だけで弁明することになるとでも思ったのか。
verum ad illam iam veniamus praeclaram praeturam, criminaque ea quae notiora sunt his qui adsunt quam nobis qui meditati ad dicendum paratique venimus; in quibus non dubito quin offensionem neglegentiae vitare atque effugere non possim.1 multi enim ita dicent, 'de illo nihil dixit in quo ego interfui; illam iniuriam non attigit quae mihi aut quae amico meo facta est, quibus ego in rebus interfui'. his omnibus qui istius iniurias norunt, hoc est populo Romano universo, me vehementer excusatum volo non neglegentia mea fore ut multa praeteream,2 sed quod alia testibus integra reservari velim, multa autem propter rationem brevitatis ac temporis praetermittenda existimem. fatebor etiam illud invitus, me prorsus, cum iste punctum temporis nullum vacuum peccato praeterire passus sit, omnia quae ab isto commissa sint non potuisse cognoscere. quapropter ita me de praeturae criminibus auditote ut ex utroque genere, et iuris dicendi et sartorum tectorum exigendorum, ea postuletis quae maxime digna sint eo reo cui parvum ac mediocre obici nihil oporteat.
しかし、さあ、あの名高い法務官職の話へと移り、準備を重ね演説に備えてやって来た我々よりも、ここに居合わせる者たちにとってより周知である告発事実へと進もう。その点において、私が怠慢という非難を免れ、回避することができないのは疑いないところである。多くの者がこう言うであろうからだ。「彼は、私が居合わせたあの件について何も語らなかった。私に対して、あるいは友に対して加えられたあの不法、私が居合わせたあの事件に触れなかった」と。あの男の不法を知るこれらすべての人々、すなわちローマの全人民に対して、私が多くの事柄を見過ごすことになるのは私の怠慢によるものではなく、ある事柄は証人のためにそのまま損なわずに残しておきたいと望み、また多くの事柄は簡潔さと時間の都合上、省略せざるを得ないと判断するからであると、大いに了解を得たいと思う。さらに気の進まぬことながら、あの男がただの一瞬たりとも悪事のない時間を過ごさせなかった以上、あの男によって犯されたすべての悪行を私が知ることは到底不可能であったということも告白しよう。それゆえ、諸君は法務官職の告発について聞くにあたり、司法の執行および公共建築の補修検査という双方の分野から、微小で平凡な罪を咎めるべきでないこの被告人に最もふさわしい重大事態を要求する、という姿勢で耳を傾けていただきたい。
nam ut praetor factus est, qui auspicato a Chelidone surrexisset,3 sortem nactus est urbanae provinciae magis ex sua Chelidonisque quam ex populi Romani voluntate. qui principio qualis in edicto constituendo fuerit cognoscite. P. Annius asellus mortuus est C. Sacerdote praetore. is cum haberet unicam filiam neque census esset, quod eum natura hortabatur, lex nulla prohibebat, fecit ut filiam bonis suis heredem institueret. Heres erat filia. faciebant omnia cum pupilla, legis aequitas, voluntas patris, edicta praetorum, consuetudo iuris eius quod erat tum cum asellus est mortuus.
というのも、法務官となるや、ヘリドン(愛人)の許から縁起の良い鳥占いを受けて起き出してきたかのごとく、あの男はローマ人民の意向というよりは自身とヘリドンの意向に従って首都管轄の割当てを得たからである。あの男がまず告示を定めるにあたってどのような人物であったかを知っていただきたい。プブリウス・アンニウス・アセルスがガイウス・サケルドス法務官の年に世を去った。彼は一人娘がおり、かつ財産査定を受けていなかったため、自然の情愛が彼に促し、いかなる法律も禁じなかったとおり、娘を自己の財産の相続人に指定する処置をとった。娘が相続人であった。法の公平さ、父親の意志、歴代法務官の告示、アセルスが世を去った当時に存在していた法慣例のすべてが、この遺児(娘)の味方をしていた。
iste praetor designatus—utrum admonitus an temptatus an, qua est ipse sagacitate in his rebus, sine duce ullo, sine indice pervenerit ad hanc improbitatem, nescio: vos tantum hominis audaciam amentiamque cognoscite—appellat heredem L. Annium, qui erat institutus secundum filiam (non enim mihi persuadetur istum ab illo prius appellatum); dicit se posse ei condonare edicto hereditatem; docet hominem quid possit fieri. illi bona res, huic vendibilis videbatur. iste, tametsi singulari est audacia, tamen ad pupillae matrem submittebat; malebat pecuniam accipere, ne quid novi ediceret, quam ut hoc edictum tam improbum et tam inhumanum interponeret.
法務官に内定していたあの男は――何者かに唆されたのか、それとも試されたのか、あるいはこの種の事柄において彼自身が持っている抜け目のなさによって、いかなる案内人も情報提供者もなしにこの不正に辿り着いたのか、私には分からない。諸君はただこの男の大胆さと狂気とを知っていただきたい――娘の次に指定されていた相続人ルキウス・アンニウスに働きかける(あの男があちらから先に働きかけられたとは私には到底信じられないからである)。あの男は彼に対し、告示によって遺産を彼のものにしてやることができると言い、何が可能であるかを教え込む。あちらには結構な話に見え、こちら(ウェッレス)には金になる話に見えた。あの男は並外れた大胆さを持ちながらも、遺児の母親のところへ人を送っていた。何か新しい告示を出さずに済むよう金銭を受け取る方を、かくも不正で非人道的な告示を敢えて挿入することよりも好んだのである。
tutores pecuniam praetori si pupillae nomine dedissent, grandem praesertim, quem ad modum in rationem inducerent, quem ad modum sine periculo suo dare possent, non videbant; simul et istum fore tam improbum non arbitrabantur; saepe appellati pernegaverunt. iste ad arbitrium eius cui condonabat hereditatem ereptam a liberis quam aequum edictum conscripserit, quaeso, cognoscite. CVM INTELLEGAM LEGEM VOCONIAM—. quis umquam crederet mulierum adversarium Verrem futurum? an ideo aliquid contra mulieres fecit ne totum edictum ad Chelidonis arbitrium scriptum videretur? cupiditati hominum ait se obviam ire. quis potius non modo his temporibus, sed etiam apud maiores nostros? quis tam remotus fuit a cupiditate? dic, quaeso, cetera; delectat enim me hominis gravitas, scientia iuris praetorii auctoritas. recita. QVI AB A. POSTVMIO Q. Fulvio CENSORIBVS POSTVE EA — — FECIT FECERIT.
後見人たちは、もし遺児の名において法務官に金銭を、とりわけ巨額の金を渡したならば、それをいかにして会計に計上し、いかにして自らの身の危険なしに渡すことができるのか、その方法を見出せなかった。同時に、あの男がそれほどまでに不正な真似をするはずがないとも考え、度重なる要求に対して断固として拒絶した。あの男が、子から奪い取った遺産を譲り渡そうとしていた人物の裁量に合わせて、どれほど「公平な」告示を書き上げたか、どうかお聞き願いたい。「私がウォコニウス法を解するに……」。誰がかつて、ウェッレスが女たちの敵になると信じたであろうか。それとも、告示全体がヘリドンの意のままに書かれたように見えないようにするため、女たちに不利な条項を設けたとでもいうのだろうか。あの男は、人々の貪欲さに立ち向かうのだと言う。この時代のみならず、我々の先祖の時代においてさえ、彼以上の適任者が他にいただろうか。誰がこれほど貪欲さから遠く離れていたというのか。どうか続きを述べてくれ。この男の重厚さ、法務官法に関する知識、その権威にはまことに感服させられるからだ。朗読せよ。「アウルス・ポストゥミウスとクィントゥス・フルウィウスの両監察官の時代以降に……行った、または行うであろう者は……」。
- 2.1.103non dubito quin offensionem neglegentiae vitare atque effugere non possim
non dubito quin 構文の従属節内に否定詞 non が重ねられており、「怠慢の非難を免れ得ないことを疑わない(免れ得ないことは確実である)」という二重否定による強い肯定を表す。通常 non dubito quin は「…であることを疑わない」として肯定内容を導くが、ここでは従属節述語 possim をさらに non で否定し、「避けることができない(non possim)」という否定命題そのものを確信していることを示す。
- 2.1.103me vehementer excusatum volo non neglegentia mea fore ut multa praeteream
volo + 完了受動分詞(me excusatum volo)は「私を免責された状態に置きたい(了解を得たい)」という願望を表す成句的表現。それに続く non neglegentia mea fore ut... sed quod... は、その免責の内容・理由を説明する名詞節/理由節構造であり、fore ut + 接続法(praeteream)によって「私が多くの事柄を見過ごすことになるのは〜によるのではない」という結果・事態を迂言的に表している。
- 2.1.104qui auspicato a Chelidone surrexisset
auspicato は無人称の絶対奪格として副詞的に用いられ「鳥占い・吉兆を受けて」の意。文脈上、娼婦・愛人であるヘリドン(Chelidon)の寝床から起き上がったことを、政務官が就任時に鳥占いを行って公務に就く儀礼になぞらえた辛辣な皮肉・風刺的表現である。
