← キケロ

ウェッレス弾劾

§2.1.91-2.1.95

マッレオロスの遺産横領と財務官代理の搾取

キケローは、急死した同僚マッレオロスの莫大な遺産や奴隷を後見人ウェッレースが横領・帳簿改竄した悪行を告発し、親族の証言を提出するとともに、財務官代理としての過酷な穀物換算による搾取の実態を暴く。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.1.91

​nam malleolus in provinciam sic copiose profectus erat ut domi prorsus nihil relinqueret; praeterea pecunias occuparat apud populos et syngraphas fecerat, argenti optimi caelati grande pondus secum tulerat, nam ille quoque sodalis istius erat in hoc morbo et cupiditate;1 grande pondus argenti, familiam magnam, multos artifices, multos formosos homines reliquit. iste quod argenti placuit invasit; quae mancipia voluit abduxit; vina ceteraque quae in Asia facillime comparantur, quae ille reliquerat, asportavit; reliqua vendidit, pecuniam exegit.

というのも、マッレオロスは属州へと極めて贅沢に出発したため、家にはまったく何も残さなかったからである。さらに彼は諸都市・諸部族に資金を貸し付けて借款証書を作成し、見事な彫刻が施された銀器を大量に携行していた。彼もまた、この悪弊と欲望においてはあの男の仲間だったからである。彼は大量の銀器、大規模な奴隷団、多くの職人奴隷、多くの容姿端麗な奴隷を残した。あの男はそのうち気に入った銀器を強奪し、欲した奴隷たちを連れ去り、小アジアで容易に入手できる葡萄酒やその他の物で故人が残したものを運び去り、残余を売却して代金を徴収した。

§2.1.92

​cum ad HS viciens quinquiens redegisse constaret, ut Romam rediit, nullam litteram pupillo, nullam matri eius, nullam tutoribus reddidit; servos artifices pupilli cum haberet domi, circum pedes autem homines formosos et litteratos, suos esse dicebat, se emisse. cum saepius mater et avia pueri postularent uti, si non redderet pecuniam nec rationem daret, diceret saltem quantum pecuniae malleoli deportasset, a multis efflagitatus aliquando dixit HS deciens; deinde in codicis extrema cera nomen infimum in flagitiosa litura fecit; expensa Chrysogono servo HS sescenta milia, accepta pupillo malleolo rettulit.2 quo modo ex deciens HS sescenta sint facta, quo modo dc eodem modo quadrarint ut illa de Cn. Carbonis pecunia reliqua HS sescenta facta sint, quo modo Chrysogono expensa lata sint, cur id nomen infimum in lituraque sit, vos existimabitis.

その額が二百五十万セステルティウスに達することが明らかであったにもかかわらず、ローマに帰還したとき、彼は被後見人にも、その母親にも、後見人たちにも一通の報告書すら渡さなかった。被後見人の職人奴隷たちを自宅に抱え、身辺には容姿端麗で教養ある奴隷たちを控えさせながら、彼らは自分の所有物であり、自分が購入したものだと語っていたのである。少年の母親と祖母が、たとえ金を返還せず会計報告を出さないとしても、せめてマッレオロスの金銭をどれほど持ち帰ったのかだけでも言うようにと繰り返し要求し、多くの人々から激しく詰め寄られたとき、彼はついに「百万セステルティウス」と答えた。それから蝋板帳簿の最後のページの最下行に、言語道断の削磨改竄を施して項目を書き入れた。すなわち、奴隷クリュソゴノスへの支出として六十万セステルティウス、被後見人マッレオロスからの収入として六十万セステルティウスを記入したのである。百万からいかにして六十万が作られたのか、グナエウス・カルボの公金から残余の六十万セステルティウスが作られたときと全く同じ手口で、いかにして六十万が帳尻を合わされたのか、いかにしてクリュソゴノスへの支出が計上されたのか、なぜその項目が最下行にかつ改竄痕の上にあるのか、諸君が判断されるがよい。

§2.1.93

​tamen HS sescenta milia cum accepta rettulisset, HS quinquaginta milia soluta non sunt; homines, posteaquam reus factus est, redditi alii alii etiam nunc retinentur; peculia omnium vicariique retinentur. haec est istius praeclara tutela. en cui tuos liberos committas,3 en memoriam mortui sodalis, en metum vivorum existimationis! cum tibi se tota Asia spoliandam ac vexandam praebuisset, cum tibi exposita esset omnis ad praedandum Pamphylia, contentus his tam opimis rebus non fuisti? manus a tutela, manus a pupillo, manus a sodalis filio abstinere non potuisti? iam te non Siculi, non aratores, ut dictitas, circumveniunt, non hi qui decretis edictisque tuis in te concitati infestique sunt: malleolus a me productus est et mater eius atque avia, quae miserae flentes eversum a te puerum patriis bonis esse dixerunt.

それにもかかわらず、六十万セステルティウスを収入として記入しておきながら、五万セステルティウスは支払われなかった。奴隷たちも、彼が被告として告発された後に一部が返還されたものの、他の者たちは今なお拘束されており、全員の特有財産も代行奴隷も留置されたままである。これがあの男の称賛すべき後見の実態である。見よ、これこそが自分の子供たちを委ねる相手か。見よ、亡き友への記憶を、見よ、生きている者たちの評判への畏れを!全小アジアがあなたに略奪され蹂躙されるべくその身を差し出し、全パンピュリアがあなたに略奪の対象として晒されていたというのに、これほど豊かな富をもってしても満足できなかったのか。後見から、被後見人から、盟友の息子から手を引くことができなかったのか。もはやあなたを取り囲んでいるのは、あなたが口癖のように言うシキリア人たちでも、農民たちでも、あなたの決定や告示によってあなたに対して激昂し敵対した者たちでもない。私が法廷に立たせたのはマッレオロスであり、その母親と祖母である。哀れな彼女たちは涙を流しながら、少年があなたによって父の遺産から放逐されたと語った。

§2.1.94

​quid exspectas? an dum ab inferis ipse malleolus exsistat, atque abs te officia tutelae sodalitatis familiaritatisque flagitet? ipsum putato adesse. homo avarissime et spurcissime, redde bona sodalis filio, si non quae abstulisti, at quae confessus es! cur cogis sodalis filium hanc primam in foro vocem cum dolore et querimonia emittere? cur sodalis uxorem, sodalis socrum, domum denique totam sodalis mortui contra te testimonium dicere? cur pudentissimas lectissimasque feminas in tantum virorum conventum insolitas invitasque prodire cogis? recita omnium testimonia. TESTIMONIVM MATRIS ET AVIAE. ​pro quaestore vero quo modo iste commune Milyadum vexarit, quo modo Lyciam, Pamphyliam, Pisidiam Phrygiamque totam frumento imperando, aestimando, hac sua, quam tum primum excogitavit, Siciliensi aestimatione4 adflixerit, non est necesse demonstrare verbis: hoc scitote, cum iste civitatibus frumentum, coria, cilicia, saccos imperaret, neque ea sumeret proque iis rebus pecuniam exigeret—his nominibus solis Cn. Dolabellae HS ad triciens litem esse aestimatam. quae omnia, etiamsi voluntate Dolabellae fiebant, per istum tamen omnia gerebantur.

何を待っているのか。マッレオロス本人が冥府から甦り、後見と盟約と親交の義務をあなたに要求するのを待っているのか。彼自身がそこに居合わせていると思うがよい。極めて強欲で最も卑劣な男よ、奪い去った財産を返さないとしても、せめて自白した分だけでも盟友の息子に返還せよ!なぜ盟友の息子に、法廷におけるこの最初の声を悲痛と嘆きのうちに発することを強いるのか。なぜ盟友の妻、盟友の義母、さらには亡き盟友の家全体に、あなたに対する不利な証言をさせるのか。なぜ最も貞淑で選り抜きの女性たちを、これほど多くの男たちの集まりに、慣れぬまま意に反して出頭させるよう強いるのか。すべての証言を読み上げよ。――母と祖母の証言――ところで、財務官代理としてあの男がミリュアス連邦をいかに苦しめ、穀物の割り当てと代金換算によって、またあの男が当時初めて考案した「シキリア方式の換算」によって、リュキア、パンピュリア、ピシディア、そして全フリュギアをいかに打ちのめしたかは、言葉を重ねて証明する必要もない。諸君、次のことを知っていただきたい。あの男が諸都市に穀物、皮革、毛織布、麻袋を要求しながら、それらを現物で受け取らず、その代わりとして金銭を取り立てたこと――この項目だけで、グナエウス・ドラベッラに対する訴訟評決額が三百万セステルティウス近くに達したのである。それらすべては、ドラベッラの承認の下で行われたとはいえ、すべてあの男を通じて執行されたのであった。

構文注4 件
  1. 2.1.91in hoc morbo et cupiditate

    morbus は比喩的に「病的な執着」「蒐集癖」を指し、cupiditas(貪欲)と並列されて銀器や美術品に対する異常な執着・強欲を表す。sodalis(仲間)と呼応し、マッレオロスとウェッレースが同種の病癖を共有していたことを示す。

  2. 2.1.92expensa Chrysogono servo HS sescenta milia, accepta pupillo malleolo rettulit

    ローマの簿記慣用表現。expensum ferre(支出を計上する)と acceptum referre(収入を計上する)が組み合わされており、Chrysogono servo と pupillo malleolo はそれぞれの相手方を示す与格(目的・帰属)。六十万セステルティウスの収支を対照させて帳尻を合わせた偽装工作を指す。

  3. 2.1.93en cui tuos liberos committas

    感嘆詞 en に関係代名詞の与格 cui が後続し、動詞 committas は接続法現在(特徴あるいは潜在・当為の接続法)。直訳すれば「見よ、これこそあなたが自らの子供たちを委ねるべき相手か」となり、強い皮肉と反語を帯びる。

  4. 2.1.95frumento imperando, aestimando, hac sua, quam tum primum excogitavit, Siciliensi aestimatione

    動形容詞の奪格 imperando と aestimando が並列され、後続の名詞句 hac sua ... Siciliensi aestimatione(この彼独自の、シキリア方式の換算によって)がそれと同格的・手段の奪格として添えられている。属州民に現物穀物ではなく恣意的な公定換算率による金銭納入を強いる過酷な収奪手口を説明する。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:phi0474.phi005.humanitext-lat2:2.1.91-2.1.95