§5Donatista dixit: Ezechiel quoque sic dicit: et uidebant quia plures sunt qui auerterunt aquam antiquae piscinae, et non aspexerunt ad eum qui fecit eam ab initio, et eum qui illam condidit non uiderunt. inaudita dementia perfidorum, nec diuinis uelle uocibus credere nec apostoli simplicem doctrinam erroris sui faucibus uelle seruare!
Catholicus respondit: Absit, absit ut aquam antiquae piscinae, sicut uos, in partem ducamus aut diuinis eloquiis non credamus.
도나투스파: 에제키엘도 이와 같이 말하오. “그리고 그들은 옛 못의 물을 돌려놓은 자들이 많음을 보았으나, 처음부터 그것을 만드신 분을 우러러보지 않았고, 그것을 세우신 분을 보지 못했다.” 불신실한 자들의 전대미문의 광기여! 신성한 목소리들을 믿으려 하지도 않고, 사도의 순전한 가르침을 자기들의 오류의 목구멍 속에 보존하려 하지도 않는구나! 가톨릭파: 우리가 당신들처럼 옛 못의 물을 사사로이 자기 쪽으로 끌어가거나, 신성한 말씀들을 믿지 않는 일은 결코, 결코 있을 수 없소.
quod legimus credimus et quod credimus praedicamus.
우리는 우리가 읽는 것을 믿고, 믿는 것을 선포하오.
audi quae sit origo nostra et ubi eius aqua diffusa.
우리의 기원이 무엇이며 그 물이 어디로 흘러나가는지 들으시오.
in Zacharia sic habes: exibunt aquae uiuae de Hierusalem; medium earum ad mare (orientale et medium earum ad mare) nouissimum — hoc est ab Hierusalem usque ad fines terrae —;
즈카르야서에 이렇게 나와 있소. “예루살렘에서 생수가 솟아나오리니, 그 절반은 동쪽 바다로, 그 절반은 서쪽 바다로 흐르리라.” — 즉 예루살렘에서 땅끝까지 이를 것이오.
aestate et hieme erunt — id est omni tempore erunt -;
— “여름에도 겨울에도 그러하리라.” — 즉 늘 있을 것이오.
et erit dominus rex super omnem terram, hoc est omni terrae Christus dominabitur, non Donatus.
— “그리고 주님께서 온 땅의 임금이 되시리라.” 즉 그리스도께서 온 땅을 다스리실 것이요, 도나투스가 아니오.
haec est possessio, haec hereditas Christi quae a sanctis colitur et perenni fonte rigatur, de qua ei dictum est: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. qui in ipsa est, heres ascriptus est, qui in ipsa non est, iam damnatus est et morti destinatus est, scriptura dicente: qui egressus fuerit domus tuae fores, ipse sibi reus erit.
이것이 성도들에 의해 가꾸어지고 영원한 샘에 의해 물대어지는 그리스도의 영토요 상속 재산이니, 그에 대해 그리스도께 이와 같이 말씀하셨소. “내가 민족들을 너의 상속 재산으로, 땅끝을 너의 영토로 주노라.” 이 안에 있는 자는 공동 상속인으로 등록되지만, 이 안에 없는 자는 이미 단죄받아 죽음으로 정해졌으니, 성경이 이르기를 “네 집 문밖으로 나가는 자는 스스로 책임을 져야 하리라” 한 바와 같소.
§6Donatista dixit: Hinc sibi deus unicum baptismum esse proclamat, hinc apostolus unum cunctis dixisse confirmat, deo per Salomonem probante: hortus conclusus, soror mea sponsa mea, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. Catholicus respondit: Recordare legem et aduerte diligenter et uide quod ex hoc paradiso, ex hoc horto concluso, ex hoc fonte signato etiam foris salutis unda decurrat, quae uadit contra Assyrios, contra uos uidelicet Donatistas.
도나투스파: 이로부터 하느님은 자신을 위해 유일한 세례가 있음을 선포하시고, 이로부터 사도는 하느님께서 솔로몬을 통해 다음과 같이 입증하시듯 모든 이에게 “하나”라고 말했음을 확증하오. “닫힌 정원, 나의 누이, 나의 신부, 봉인된 샘, 생수가 솟는 우물, 과일 열매가 가득한 낙원.” 가톨릭파: 율법을 기억하고 주의 깊게 살피어, 이 낙원으로부터, 이 닫힌 정원으로부터, 이 봉인된 샘으로부터 구원의 물결이 밖으로도 흘러나감을 보시오. 그것은 아시리아인들을 향해, 즉 분명 당신들 도나투스파를 대적하여 흘러가오.
ex Assyriis enim Samaritani illi nascuntur qui uobis sunt comparati.
아시리아인들로부터 당신들과 비교되는 저 사마리아인들이 태어나기 때문이오.
ipse est, inquit scriptura, fluuius qui uadit contra Assyrios, contra inimicam dei populo gentem.
성경은 이르기를 “그것은 아시리아를 대적하여 흘러가는 강이다”라고 하니, 하느님 백성의 원수인 민족을 대적하는 것이오.
non pro illis uadit, sed contra.
그들을 위해 흘러가는 것이 아니라 대적하여 흘러가는 것이오.
quibusdam enim-est odor mortis in morte, quibusdam uero odor uitae in uita.
참으로 어떤 이들에게는 죽음에 이르는 죽음의 향기요, 어떤 이들에게는 생명에 이르는 생명의 향기이기 때문이오.
sicut enim, qui manducat et bibit sanguinem domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit, sic et qui accipit indigne baptisma iudicium sibi accipit, non salutem.
참으로 주님의 몸과 피를 합당하지 않게 먹고 마시는 자가 자신에 대한 심판을 먹고 마시는 것처럼, 세례를 합당하지 않게 받는 자 역시 구원이 아니라 자신에 대한 심판을 받는 것이오.
nam et ludas proditor bonum corpus et Simon magus bonum baptisma Christi percepit, sed quia bono bene non usi sunt, mali male utendo deleti sunt.
유다 배반자도 좋은 몸을 받았고, 시몬 마술사도 그리스도의 좋은 세례를 받았으나, 좋은 것을 좋게 쓰지 않았기에 악인으로서 나쁘게 씀으로써 멸망했소.
bonum est baptisma, bonum est Christi sanguis et corpus, bona est et lex, sed si quis ea legitime utatur.
세례는 좋은 것이며, 그리스도의 피와 몸도 좋은 것이며, 율법 역시 사람이 그것을 적법하게 쓴다면 좋은 것이오.
neque quia et foris est diuina non est, aut quia ab alienis habetur aliena putabitur, aut quia a malis iniuste tractatur a nobis iuste damnabitur.
또한 그것이 밖에도 있다고 해서 신성하지 않은 것이 아니며, 이방인들에 의해 소유된다고 해서 이방인들의 것으로 여겨질 수 없으며, 악인들에 의해 부당하게 다루어진다고 해서 우리에게 정당하게 단죄될 것도 아니오.
aqua paradisi aqua trinitatis est.
낙원의 물은 삼위일체의 물이오.
hanc ubi agnoscimus, paradisi non negamus, hanc ubi non perspicimus, paradisi omnino non dicimus.
우리가 이를 인정하는 곳에서는 낙원의 물임을 부정하지 않으나, 이를 알아채지 못하는 곳에서는 결코 낙원의 것이라 말하지 않소.
quaecumque foris nata est, paradisi nullo modo dicenda est: ut puta Manicheus, quia numquam fuit in paradiso nec sicut uos de ecclesia foras egressus est, aqua paradisi putandus (non) est, quia foris exortus est.
밖에서 생겨난 것은 무엇이든지 낙원의 것이라 결코 말할 수 없소. 예컨대 마니교도는 낙원에 결코 있어 본 적이 없고 당신들처럼 교회 밖으로 나간 것도 아니므로 낙원의 물을 가진 것으로 여겨져서는 안 되오. 그가 밖에서 생겨났기 때문이오.
hic opus habet ut uiuat, (ne) in aeternum moriatur, sed ut legitime uiuat in -ipsa uiuat, ne iudicium manducet et bibat.
그는 살기 위해, 영원히 죽지 않기 위해 이것을 필요로 하지만, 적법하게 살기 위해서는 그 낙원 안에서 살아야 하며, 심판을 먹고 마시지 않도록 해야 하오.
§7Donatista dixit: E contra apostolus dixisse testatur: unus deus, una fides, unum baptisma.
도나투스파: 이와 반대로 사도는 “한 분이신 하느님, 한 갈래의 믿음, 하나의 세례”라고 말했다고 증언하오.
nulla in diuina doctrina uarietas, per omnia dominum sequitur seruus, in nullo differt a magistro discipulus.
신성한 가르침에는 아무런 다양성이 없으며, 종은 모든 일에서 주님을 따르고, 제자는 어느 점에서도 스승과 다르지 않소.
Catholicus respondit: Quem sequeris, quem imitaris, quem huius flagitii arbitraris auctorem? da mihi aliquem sanctorum post trinitatem rebaptizare, quod facis.
가톨릭파: 그대는 누구를 따르며, 누구를 모방하고, 누구를 이 악행의 시초로 생각하오? 당신이 하고 있는 것처럼 삼위일체 이후에 다시 세례를 베푼 성인 중 한 명이라도 나에게 보여 주시오.
lege mihi non illas scripturas, quarum auctoritate non teneor, sed noui et ueteris testamenti, quibus utrique subicimur.
내가 그 권위에 구속되지 않는 저러한 서책들이 아니라, 우리 양자 모두가 복종하는 신구약 성경을 나에게 읽어 주시오.
si unum est baptisma, cur duplicas unum? non enim aliud iteras quam quod inuenis uerum.
만일 세례가 하나라면, 어찌하여 그대는 하나를 이중으로 만드오? 그대는 자신이 참되다고 발견한 것 외에 다른 것을 반복하는 것이 아니기 때문이오.
quoniam ergo quae destruxistis ea, sicut dixit, reaedificatis, praeuaricatores uos esse monstratis.
그러므로 그가 말했듯이 당신들이 허물었던 것들을 당신들이 다시 세우는 것이니, 당신들이 율법 위반자임을 스스로 보여 주는 것이오.